IIII. LEGIS OPERA DESTRUUNTUR ET GRATIAE COMMENDANTUR UEL . CONTRA HOC, QVOD INDOCTISS1ME TESTIMONIA PRO SOLIUS GRATIAE ADSERTIONE PROPONUNT. Legimus, inquiunt, ad Romanos: si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum, item: ei autem, qui operatur, merces non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam. addunt etiam: si autem gratia non ex operibus, 2] Marc. 14, 38. Luc. 21, 36. 5] Matth. 17, 20. 25] Rom. 4, 2. 27] Rom. 4, 4 sq. 31] Rom. 11, 6. 3 habemini P 4 fugire P 10 cummiacuerit P 12 depraehenditnr P 13 appereat P transfigurat P 20 reposcet scripsi, reposcit P 22 distruuntur P 27 mercis P 29 uero] autem r XXI. Fauat. 2 alioquin gratia iam non est gratia. quibus respondendum est duo esse genera operum, quorum unum post aduentum domini remouetur, aliud adprobatur. nam dicendo: ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, aperte fidem legis operibus anteponit. neque enim apostolorum testimonia conpugnantia et contraria sibi esse dicemus, cum alius apostolus dicat: fides sine operibus mortua est, et iterum: ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. tu credis, quoniam unus deus est, bene facis. et daemones credunt et contremiscunt, item: sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. sed nec ipse doctor gentium Paulus diuersus sibi et contrarius apparebit ita dicens: in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, et iterum: unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. quae imperitis indoctis et his, qui ueritati obstinato spiritu reluctantur, discordantia uidebuntur. uerum iuxta catholicam regulam opera legis euacuantur, quae secundum litteram sunt, et ea, quae post gratiam comitante gratia gerenda sunt, asseruntur. Uideamus si hoc ita esse rebus ipsis adprobare ualeamus. opera legis destrui legimus, cum Iudaeorum conprimit elationem dicens: ubi est, inquit, gloriatio tua? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. similiter et ad Galatas dicit: scientes, inquit, quod non iustificatur homo ex operibus legis 8] Iac. 2, 17 sq. 12J Iac. 2,26. 15] 2 Cor. 6,4 sq. 19] 1 Cor. 3, 8. 27] Rom. 3, 27. 30] Gal. 2, 16. 8 improbatur v 6 anteponet P 8 operibus sine P 16 pacientia P m 20 imperitis] et add. v doctis P1 23 gratia] gratiam P 26 distrni P 28 fidaei P 29 iustifari P1 30 galathas P nisi per fidem Christi Iesu, et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis. propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. ac sic euacuari opera error impius dixit, sed quae illa essent dolosa calliditate subpressit. nunc ergo patieris intellegendi difficultatem, si personarum uel operum intellexeris distinctionem. ad Iudaeos enim dicitur: non iustificabitur ex operibus legis omnis caro. ad Christianos uero iam in Christo renatos ita instructionis sermo dirigitur: operamini bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, et iterum: itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et inmobiles, abundantes in opere domini semper, scientes quod labor uester non est inanis in domino. ad Christianos, inquam, dicitur: sic luceat lux uestra coram omnibus hominibus, ut uideant bona opera uestra et glorificent patrem uestrum, qui est in caelis, id est, ut non tam otio resoluamur, quam de operibus bonis non in nobis, sed in domino gloriemur. ad Christianos dicitur: in ueritate conperi, quoniam non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet illum et operatur iustitiam, acceptus est illi.