III. CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA PER SOLAM GRATIAM OMNIS HOMO SINE ULLO LABORE SALUETUR. Nunc ueniendum est ad illos, qui, dum gratiam aliis dari aliis negari asserunt, munus gratiae cum Pelagio perdiderunt. dicunt ergo ad cultum dei atque famulatum etiam post baptismi salutare donum deuotae seruitutis oboedientiam non requiri, sed solam per se gratiam effectum humanae salutis operari. totum, inquiunt, solius est gratiae. istud melius a nobis poterit dici, hoc magis nostris partibus conueniet adplicari, qui non in partem, sed in totum genus humanum gratiae beneficia fatemur extendi, sic tamen, ut ei uigilantiae humanae studium per 1 corruptionis v coepit v interim v 3 usus v qui om. v 6 quomo P1 7 niuae P aspargat P displicit P 8 uestimenti v, uestimenta P, att uestimeutum scribendum ? 11 per om. v 12 spiritus v corripit P 18 quęrillam P 14 obscene P 15 obrizo P 16 ipsius om . v 22 dare P 24 adque P1 25 obedientiam P 26 opera P1 27 solus P1 28 conueniet scripsi, conuenit P omnia iudicemus adiungi. nam qui negat gratiae adsociandum famuli laboris conatum, subtrahit homini seruitutis officium. nescio ubi aut quando ab opere feriari, quando otio debeat derelinqui, qui etiam in paradiso iubetur operari, in quo, sicut legimus, ita est constitutus, ut operaretur et custodiret illum. CONTRA EUM SENSUM, QVI DICENDO: UNUB AD MORTEM PRAEORDI- NATUS, ALTER AD UITAM PRAEDESTINATUS EST, REBUS IPSIS SPEM INTERCLUDIT ORANDI. Cum dixerint: totum gratiae dei est, quis non ad tam reuerendum nomen omni cordis inclinetur affectu? sed cum responderimus: totum plane gratiae est, sed omnibus eam offert atque ingerit ad salutem omnium conditor ac redemptor, ad haec illi longe a pietatis tramite recedentes respondere praesument: non eam saluator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. ecce statim in secundis apparet gratiae inpugnator, qui in primis putabatur assertor. obiciunt nomen gratiae, ut abominandum sensum operiant blasphemiae. in alterutram itaque partem subsidia orationis excludunt. quid enim ultra speret, quem iam gratia suum fecit? in quo e contrario non desperet, quem praefinitio uiolenta damnauit? in hoc culpa, in illo gratia locum non habet. periclitabitur in utroque iustitia. remunerabitur sine fidei merito adsumptus, damnabitur sine proprio crimine derelictus. salus illuc ingerenda est non quaerenti, hinc auferenda laboranti. Sed dicis: ideo orare debet, quia ex qua parte sit nescit. quis non putet rationabiliter ac sapienter fuisse responsum? sed quid orare homini proderit in una harum duarum conditione omnimodis constituto? nam etsi ad quam partem fuerit 5] Gen. 2, 5. 2 famulari uel famulati v 7 neque hic neque in capitulorum indice P ullum nwneri noua capituli uestigium prae ae fert 8 pdistinatus P 12 planae P eam scripsi coll. lin. 15, ea P adque P 14 praesumunt v 19 orationis ex orationibus P 20 disperet P 22 pereclitabitur P 24 illi r 25 hinc scripsi, huic P 29 omnimodus P1 deputatus ignorat, utramque tamen partem defixam esse et inmutabilem non ignorat. quid refert, si nondum nouerit locum suum, qui definitissime nouit, quia nullum iam recipiat uel dextera periculum uel sinistra profectum? quodsi adhuc tam confusa persuasio orationem necessariam putat, indubitanter agnoscat, quia contra definitionem suam et de salute ad perditionem et de perditione transire poterit ad salutem. si ergo orandi usum praetermittendum esse non aestimat, studium non excludat operandi. quid est hoc? pulsare debere me iudicas et aperiendum mihi esse desperas? alterutrum ergo faciat, aut fructum orationis neget aut legem statutae perditionis excludat. uidemus itaque, quia haec plena erroris assertio, dum causam intercludit orandi, de luce gratiae incipit et finis eius in tenebras sacrilegii decurrit ac deficit. sic diabolus calliditate ueteris artificii ac multiformis ingenii condit blandimenta peccandi. sic etiam malefici facere solent, qui mortiferos herbarum temperant sucos, in condito aut aliquo dulci poculo nescientibus propinaturis gustum mentita suauitate conponunt, uirus amaritudinis obscurant fraude dulcedinis. prouocat primus odor poculi, sed praefocat inclusus sapor ueneni. mel est quod ascendit in labia, fel est quod descendit in uiscera. Dicunt, quod in alterutro rerum statu illos sibi mors uindicet, istos uita defendat. quae cum dicant, qui unum in origine perditum, alterum in praedestinatione adfirmat electum, uide quo inproba persuasione declinet. quid enim aliud dicit, nisi quod adiutorio orationis neuter indigeat? nam iam praeordinatis ad uitam necessaria non erit, deputatis ad mortem prodesse non poterit. in isto superuacua, in illo infirma iudicabitur. beneficia supplicationis, qui in adquisitionis praedestinatione est, non requirit, qui uero in perditionis parte, non recipit. quodsi curam impendendam aestimat orationi, indubitanter intellegat 8 praetermitendum P estimat P 9 pulsare debere (re debe tnan. alt.) P 10 disperas P 12 plana P 14 incurrit P diabulus P 17 propinaturis scripsi, propinaturi P 21 discendit P 23 defendit P1 dicat P1, dicunt v 24 praedistinatione P 29 quia P adquisitionis praedestinatione scripsi, adquisitionis praedistinationes P, adquisitione praedestinationis v ea, quae imminent, posse mutari secundum illud euangelicum: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, item: uigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis, et iterum: hoc genus daemonii non eicitur nisi per orationem et ieiunium. quodsi oratio necessaria non est, cur ipse, qui exorandus est, formam orationis instituit et orauit? in eo ergo, qui indoctis auribus solius gratiae assertione blanditur, propheticum illud inplebitur: malignus, inquit, nocet, cum se commiscuerit iusto. auri species primo colore praefertur, sed plumbi uilitas intrinsecus latere deprehenditur. quomodo si sub praelato mentiti ciuis habitu subito hostis appareat aut si se inimici dolosa subtilitas transfiguret in angelum lucis, ita sub pietatis fronte gentilitatis malum et intra gratiae uocabulum absconditum erit fatale decretum. si ergo unus ad uitam, alter ad perditionem, ut asserunt, deputatus est, sicut quidam sanctorum dixit, non iudicandi nascimur, sed iudicati, neque ulla sibi iuxta haec poterit aequitas constare iudicii. nam si nihil deus famulo dedit, a famulo quid reposcet ?