II. CONTRA OBIECTIONEM PELAGII, QVA DICIT PAEUULOS BAPTISMO NON EGERE. Adtendit etiam hoc Pelagius: si per baptismi donum tollitur originale peccatum, de duobus baptizatis nati debent hoc carere peccato. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? quibus facile respondetur duas esse natiuitates, de quarum una peccatum ex generantis uoluptate transmittitur, ex alia sanctificatio de regenerantis adoptione donatur. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? quam inrationabilis et plena iniquitatis obiectio! non uis, ut transfundant in posteros quod naturae est, et uis, ut eis possint uelut de suo conferre quod gratiae est, de qua natura apostolus dicit: eratis, inquit, natura filii irae. merito quasi de proprio dare nequeunt, quod de sursum et extrinsecus acceperunt. inprudentissime per parentes filiis innocentiae puritatem Pelagius dari credit. ad parentum ministerium natiuitas secunda non pertinet. officium uult esse hominis quod dei munus est, ut uelut quodam hereditario ordine per hominum currat posteritatem quod extra humanam constat esse substantiam. originale autem peccatum ex parentibus etiam baptizatis per carnis originem ad filios transire non dubium est dicentibus nobis cotidie cum propheta: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea, sicut et apostolus istud insanabile piaculum ex uno in omnes homines pertransisse confirmat. 16] Ephes. 2, 3. 26J Psalm. 50, 7. 1 exobsecratione scripsi, & obsecratione P, obsecratione v 4 obieccionem P .6 adtendit scripsi, adtendite P, adtendat v donum] inquit add. v 7 originale (orig man. alt. in ras.) P 8 care Pl 9 quibushabuerunt om. Padd. man. alt. in fine paginae 11 alia] autem add. v, in P lacuma duarum litterarum exstat, unde olim altera scriptum fuisse conicias 13 minime (mini superscr.) P 17 ire P 18 adceperunt P 22 curat P1 24 baptiszatis P 26 in post enim om. P Sed dicit Pelagius ideo non esse originale peccatum, quia ipsa concupiscentia generationis ex deo sit. unde autem ueniat nexus iste, qui posteros trahit, si requiras: sine dubio per incentiuum maledictae generationis ardorem et per inlecebrosum utriusque parentis amplexum. nam cum illum solum uideas ab originali inmunem esse contagione, qui non carne, sed spiritu, nec erubescenda passione, sed stupenda benedictione conceptus est, agnosce causam mali originalis de oblectamento natum conceptionis et de uitio uoluptatis. propterea etiam Adam et Euam in origine sua obnoxios conditio ista non tenuit, quia a duorum ministerio eorum quoque ortus alienus inlecebram in sui natiuitate et creatione nesciuit. sed forsitan requiras, quare in conceptu sit positum originale delictum. initium totius ruinae inoboedientia fuit. primum enim exaltatus homo postea humiliatus est et confusus. et quia, cum in honore esset, non intellexit, ideo conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.- quamdiu ergo circa auctoris obsequium humilitas reuerentiam tenuit, nuditatem conscientia inmaculata non sensit, cum uero illo animo, ut deus esset, gustum cibi letalis adpetiit et damnandam cupiditatem in ambitum maiestatis extendit, inmemor legis et mandatorum legis rebellis multatur inpugnatione membrorum et, dum aequalitatem domini sui praesumit, corporis sui perdidit potestatem. de superbia nata est incontinentia. nam quid in eo percussum esset ostendit, quando uerecunda contexit. praecessit elatio, secuta confusio est. diuinitatis ambitiosus libidinis coepit esse captiuus. Sed forsitan dicas: dum haec disseris, nuptias damnare deprehenderis. non ita est. ordinatio nuptialis ex benedictione 15] Psalm. 48, 13. 2 unde ex ut de P 3 trahit scripsi, trahitur P, quod ut aeruarent editores per ante posteros inseruerunt post requiras interrogationis signum ab editt. exaratum deleui, cf. pag. 7, 29 7 erubiscenda P 8 acnosce P 9 num natam scribendum ? 12 forsitam P 22 mutatur P1 inpugnatione correxi, in pugnatione P, in impugnatione v 24 superbia] namque add. v 28 forsitam P asseris v depraehenderis P coepit, generatio corruptionem ex transgressione concepit. inter nuptiarum munus adhuc in paradiso a creatore concessum et earum usum, qui extra paradisum iam sumpsit exordium, peccatum in medio fuit. inter generationem et concupiscentiam quidquid praeceptio diuina constituit, hoc laudo, quidquid humana praeuaricatio adiecit, hoc reprobo. quomodo si aliquis atro inquinamento candorem niueae uestis aspergat, non displicet factura, sed macula. uestimenti non amisit usum, etsi perdidit dignitatem. futura erat indubitanter casta et sincera generatio, si non intercessisset inimica transgressio. sed inmaculatos thoros caro maledictioni addicta maculauit et per superbiae spiritum simplicem corrupit affectum et sicut inmortalitatis priuilegium, ita donum perdidit puritatis. non in querellam uocatur nuptialis gratia, sed obscenae passionis iniuria. non aurum in culpam uenit, sed quidquid auro obryzo adulterinum fraus iniquitatis admiscuit, sicut ipsius Pelagii spiritum ad meliora studia a deo conditum corruptione pestifera nequitiae auctor infecit.