XVIII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA HOMINES UOLUNTATE DEI INPELLANTUR IN MORTEM. Si autem, ut dicit haereticus, per uoluntatem dei trahuntur homines in perditionem, quomodo in lectione Regum mulier loquitur ad Dauid: nec uult, inquit, deus perire animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est? item Ezechiel sub uerbis dei ita disserit: multo labore sudatum est et non exiit ab ea nimia rubigo eius 2] Rom. 2, 6. 6] Eccli. 5, 4. 8] Psalm. 10, 11. 25] 2 Reg. 14,14. 27] Ezech. 24, 12. 1 contemtum P 2 unicuiquae P 7 adcelerat P 8 dicit v 9 usquae P 11 magnanimis P1 13 ammoniti P contemnente P 14 usquae P 17 contemtus P 18 crebriscentia P 21 quia om. v impelluntur v _22 in mortem om. v 23 hereticus P 25 inquid P 26 paenitus P paereat P 27 item] et add. v neque per ignem inmunditia tua exsecrabilis, quia mundare te uolui et non es mundata a sordibus tuis. ecce deus hominem non solum saluari optat, sed pro eius purgatione multo labore desudat. porro pro ratione iustitiae per se effectum medentis cura non peragit, quia uoluntatem eius, qui est purgandus, expectat. item: defecit sufflatorium, frustra conflauit sufflator. malitiae enim uestrae non sunt consumptae. dum audis sufflatorium uel conflatoris officium, intellege purum metallum adulterina permixtione corruptum et a naturali sinceritate uitiatum. si homo in mortem inpulsu ac uoluntate dei agitur, cur item sub Ezechiele inputans et uelut dolens loquitur: quare moriemini, domus Israel, quoniam nolo mortem impii, dicit dominus? reuertimini et uiuite. et quomodo eos in mortem, ut blasphemas, inpellit, quos ad uitam non solum nutu iubentis, sed affectu supplicantis inuitat? item: uiuo ego, dicit dominus, nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat. reditum se in potestate habere cognoscat, qui a domino prouocatur, ut redeat. uiuo ego, dicit dominus. ne de indulgentia reus dubitet, iudex clementiam suam etiam quadam sacramenti interpositione confirmat. sed per apostoli Petri sententiam uoluntas benignissimi insinuatur auctoris: non tardat, inquit, dominus promissum suum, sed patienter agit propter uos nolens aliquos perire, sed ad paenitentiam reuerti. peccanti ingeritur paenitentia, ut in conferenda misericordia locum possit habere iustitia. sed patienter, inquit, agit emendationem hominis, quia inpatienter desiderat, patienter expectat. item secundum Lucam: et ut adpropinquauit, uidens ciuitatem fleuit super illam 6] Ierem. 6, 29. 12] Ezech. 18, 32. 16] Ezech. 33, 11. 23] 2 Petr. 3, 9. 29] Luc. 19, 41. 1 nequae P 4 pugnatione P 8 consumte P 10 a] e v 11 inpulsu] suo add. v 12 ezechielem P inputas P 14 uiuete P 18 rede ditum P 20 dubitat v 21 sed] et add. v 22 benignisimi P 23 actoris v 24 pacienter P nollens P 25 ad suprascr. P1 paenitenciam P pfnitencia P 27 pacienter P emendatio nem P dicens: non relinquent in te lapidem super lapidem eo, quod non cognoueris tempus uisitationis tuae. Hic constringendi sunt haeretici. si dominus perituris salutis intercluserat aditum, ergo falso istorum defleuit exitium. si autem eorum perditionem uero, ut manifestum est, maerore perdoluit, non uoluntatem suam homini, sed consensum hominis uoluntati suae defuisse monstrauit. quid mirum si pro salute hominis lacrimas fundit mox sanguinem profusurus? item in Matthaeo: Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? duas res hic agit sermo diuinus. nam dum dicit: quotiens uolui et noluisti, in deo propositi bonitas, in homine arbitrii est expressa libertas. dicendo autem: Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, saluare se eos uoluisse pronuntiat, cum euidenter proferat causas, per quas salutem eis negare debuerit. hoc loco duplici genere in seruo iniquitas cruentae mentis ostenditur, in domino indulgentia benignissimae uoluntatis aperitur. si deus perire uult hominem, quomodo dicit etiam propheta Michaeas: indicabo tibi o homo, quid sit bonum et quid dominus requirat a te, utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum deo tuo. dum dicit: et quid dominus quaerat a te, utique facere iudicium, promptam exercendi boni operis uoluntatem non reposceret, si non dedisset. uides, quia, sicut dei est, ut prouocans adhortetur, ita oboedientiae hominis reseruatum est, ut sequatur. 9] Matth. 23, 37. 21] Mich. 6, 8. * 3 heretici P 4 interclusserat P 7 uoluntatis P monst)|ruit P 1 8 lacrymas P fudit v 9 matheo P occides P 10 quotens P (i suprascr. man. alt.) 11 galina P 14 expressa P 15 occides P 17 pronontiat P 20 operietur P 21 micheas P 22 utiquae P 25 utiquae P promtam P sequatur] EXPLICIT LIBER PRIMVS . INCAPITVLA (sic! pro: incipiunt capitula) DE LIBRO SECVNDO add. P