XVII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA DEI UIOLENTIA INDURET HOMINEM, NE VENIRE UALEAT AD SALUTEM. Si ipse, ut blasphemas, obdurat, quomodo ait in psalmo: hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda uestra, et iterum: secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, item in Hieremia: percussisti eos et non doluerunt, adtriuisti eos et rennuerunt accipere disciplinam. indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. 12] Ioann. 6, 67. 14] Ioann. 6, 68. 25] Psalm. 94, 8. 26] Rom. 2,5. 28] Ierem. 5, 3. 5 conpraehendi P 10 inhereat P 11 desiderare P 18 utrisquae P 22 indueret P 24] blasphemas] blasphemus uult v 28 atriuisti P 30 supra v noluere v adhuc causam obdurationis aduerte secundum sententiam sapientissimi Salamonis, qui dicit: impius cum uenerit in profundum malorum, contemnit, id est de adsiduitate peccandi desperatio nascitur, obduratio uero ex desperatione generatur. dum dicit Hieremias: noluerunt reuerti, uides, quia obduratio cordis crimen est propriae uoluntatis. inhonestus, cupidus et cruentus est cuiuslibet facinoris seruus, si peccatis non reluctetur. Videamus autem, unde obduratio ista nascatur. non utique uiolentia conpellentis, sed clementia relaxantis obdurationis occasio est, dumque ad paenitentiam sustinet delinquentem infatigabilis bonitas, abutitur beniuolentia remittentis elata securitas. ideo ait beatus apostolus: an diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans, quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei. aduertis, quod apostolus dicendo secundum duritiam tuam et cor inpaenitens non deo, sed homini culpam indurati cordis adscribit: ignorans, inquit, quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei. agnosce, quia non austeritas dei indurat malorum corda, sed bonitas. nam quia tribulationum laboribus ac flagellis pro dei patientia non affliguntur, ideo superbia deprauantur. quod ita esse euidenter et propheta commemorat dicens: in laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia eorum. ac sic dum poena in iudicium reseruatur dumque ad 2] Prou. 18, 8. 13] Rom. 2, 4. 28] Psalm. 72, 5. 4 disperatio P disperatione P 7 est (an erit?) scripsi, et P 9 autem v utiquae P 11 dumquae P 14 longanimitates P1 ignoras v 18 aduertes P 20 indurationis v ignoras v 24 corda malorum v 25 tribulationem P1 26 patientiam P 28 labore v 30 dumquae P emendationem prouocat domini longanimitas, in seruo contemptum nutrit inpunitas. qui reddit, inquit, unicuique secundum opera sua, certe non inponit deus homini secundum praescientiam peccandi necessitatem, a quo secundum opera sua legitur exacturus esse rationem. peccaui, inquit propheta, et quid accidit mihi triste? hoc est dicere: certum est deum nescire peccata, qui non accelerat pro ultione supplicia, et iterum: dixit enim in corde suo: oblitus est deus, auertit faciem suam, ne uideat usque in finem. dum ergo dicit oblitus est deus, patientiam remittentis neglegentiam iudicat ignorantis et arbitratur oblitum, quod magnanimus dispensator reseruat in posterum. quo genere metuentem admonitio dei castigantis emendat, contemnentem magis lenitas moderantis obdurat, ut putet de deo impius, quod usque in finem ignorantia obscurante non uideat, quidquid ad praesens beniuolentia sustinentis punire dissimulat, et, cum probetur ab insultante contemptus, obdurationem putatur operatus. dum enim iram inter crebrescentia peccata suspendit, peccatorem insultare permittit.