<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="1"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XVI.  CONTRA HOC, QVOD DICUNT CHRISTUM NON PRO OMNIBUS MORTUUM. </title></ab><p>Dominum nostrum Iesum Christum aiunt humanam carnem <lb/>
            non pro omnium salute sumpsisse nec pro omnibus mortuum <lb n="25"/>
            esse. hoc omnimodis catholica detestatur ecclesia. nam si ita <lb/>
            esset, quomodo apostolus diceret: sicut in Adam omnes

<note type="footnote"> 7] Bom. 11,20. 12] Rom. 11,21. 14] Rom. 11,23. 27] ICor.15,22. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">lacwnae signum post</hi> resoluente <hi rend="italic">posui, numerum</hi> XV <hi rend="italic">et uerba</hi> de <lb/>
            ruina-persuasionem <hi rend="italic">addidi ex capitulorum indice, cf. quae exposui in <lb/>
            libro \'Studien iiber die Sckriften des Bischofes von Reii Faustus, pag. 9\';</hi> <lb/>
            patiuntur <hi rend="italic">ante</hi> ignauia <hi rend="italic">add. v</hi> 6 quur P 7 utiquae P 12 conpraessit <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> inquid P 16 itaquae P 17 incertus <hi rend="italic">v</hi> 21 relinquaeret <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            25 sumsisse P. </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            moriuntur, ita in Christo omnes uiuificabuntur? hic <lb/>
            dici non potest pro parte totum. nam sicut pars prima sententiae <lb/>
            omnes in Adam mori euidenter ostendit, sine dubio <lb/>
            hoc, quod sequitur: in Christo omnes uiuificabuntur, nihilominus <lb/>
            ad omnes in Christo uiuificandos non ex parte, sed<lb n="5"/>
            generaliter pertinere apostolus indicauit, id est etiam impii <lb/>
            per uirtutem resurrectionis Christi resuscitandi esse creduntur, <lb/>
            licet etiam non iudicandi, sed puniendi resurgant. cum autem <lb/>
            apostolus dicat: qui est saluator omnium hominum, <lb/>
            maxime fidelium, quod dixit omnium hominum, ad propositum<lb n="10"/>
            diuinae bonitatis aspexit. quod autem dixit maxime <lb/>
            fidelium, illos hoc loco pronuntiauit atque distinxit, qui per <lb/>
            fidem, per oboedientiam, per subditam uoluntatem redemptoris <lb/>
            munera susceperunt. 
</p><p rend="script">Pro uniuersis autem uenisse Christum idem apostolus declarat:<lb n="15"/>
            caritas, inquit, Christi urget nos iudicantes hoc, <lb/>
            quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes <lb/>
            mortui sunt. et pro omnibus mortuus est, ut et qui <lb/>
            uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis et <lb/>
            mortuus est et resurrexit. quia ergo resurrectio generalis <lb n="20"/>
            ad uirtutem pertinet redemptionis, si redemptio non ad omnes <lb/>
            pertinet, nec ad omnes resurrectio pertinebit. et ideo quia <lb/>
            sicut omnes resurgemus, licet non omnes inmutabimur, <lb/>
            ita dominum redemptorem cum generalis misericordiae bene- <lb/>
            Scio uenisse testamur, etsi illud infidelitas, quia noluit, non <lb n="25"/>
            recepit. nam deum quolibet tempore qui quaesiuit inuenit et, <lb/>
            qui inuenisse non uisus est, non quaesiuit. quod si, quemadmodum <lb/>
            abrupta blasphemat impietas, alii ad mortem praeordinati, <lb/>
            alii praedestinati uidentur ad uitam, nullam Christus <lb/>
            ueniendi causam, nullam moriendi, quam pietas eius inuenit, <lb n="30"/>
            habuit necessitatem.

<note type="footnote"> 9] 1 Tim. 4,10. 16] 2 Cor. 5, 14. 23] 1 Cor. 15, 51. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 moriuntur <hi rend="italic">v</hi> 5 uiuificandus P 6 id est] iidem v 11 mazimae P <lb/>
            12 atquae P ditincxit P, distrinxit <hi rend="italic">v</hi> 14 susciperunt P 15 idel:i! <hi rend="italic">(in<lb/>
             rasura exstabat</hi> stj P 18 est] Christus <hi rend="italic">add. v</hi> 19 et <hi rend="italic">om. v</hi> 23 resurgimus <lb/>
            P 24 redemtorem P 27 quemammodum P 29 praedistinati <lb/>
            P </note>

<note type="footnote"> XXI. Fault. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> 
<pb n="50"/>
            
</p><p>Nouum ergo remedium nihil agere potuit, si ante saecula <lb/>
            res humanas definitio uetusta praefixit. sed quia fatalis persuasio, <lb/>
            quae uim praescientiae cogentis inducit, omnimodis <lb/>
            respuenda est, ideo magis et legem (deus) dedit et prophetas <lb/>
            mediis temporibus excitauit, quia arbitrium uoluntatis humanae <lb n="5"/>
            adtenuatum nouerat, non ablatum. quod si ex toto uigor eius <lb/>
            perisset, quomodo legeretur: et in lege domini fuit uoluntas <lb/>
            eius, et iterum: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, <lb/>
            et ad Philemonem: ut non ex necessitate, sed uoluntarium <lb/>
            esset bonum tuum? et cum dicat in euangelio: caro <lb n="10"/>
            mea est, quam ego dabo pro mundi uita, dubitare penitus <lb/>
            non debemus, quod pro toto mundo se inpenderit, qui plus <lb/>
            dedit, quam totus mundus ualebat, sicut et beatus Iohannes <lb/>
            euangelista testatur: ipse est enim propitiatio pro peccatis <lb/>
            nostris, sed et pro totius mundi. <lb n="15"/>
            
</p><p>Sed dicis: quomodo totum mundum redemit? ecce uidemus <lb/>
            homines in peccatis suis uiuere, quomodo putabimus redemptos, <lb/>
            quos uidemus permanere captiuos? hoc loco intellectum de <lb/>
            proposita similitudine colligamus. uerbi gratia si legatus aliquis <lb/>
            uel sacerdos intercessurus pro ciuitate captiua largius <lb n="20"/>
            pretium deferat et uniuersum captiuitatis populum de manu <lb/>
            eius recipiat, qui belli iure retinebat, et omnis omnino relaxetur <lb/>
            lex ac necessitas seruitutis, et inter haec, si forte illic aliquos <lb/>
            de captiuis uel oblectatio consuetudinis uel male blandus praedo <lb/>
            sollicitet, gratuitum beneficium unusquisque uoluntatis suae <lb n="25"/>
            seruus recuset, numquid minorauit gratiam pretii contemptus <lb/>
            ingrati? numquid aliquam beniuolentiae redemptoris intulit <lb/>
            deminutionem, qui respuit libertatem? non ita est. quin <lb/>
            immo sicut redemptori gratus potest esse, qui rediit, ita de

<note type="footnote"> 7] Psalm. 1, 2. 8] Psalm. 53, 8. 9] Philem. 14. 10] Ioann. <lb/>
            6, 52. 14] 1 Ioann. 2, 2. </note>

<note type="footnote"> 2 uetustam P 4 deus <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> 6 adtinuatum <hi rend="italic">P</hi> 8 eius <lb/>
            <hi rend="italic">swprascr. Pl</hi> 9 filimonem P 11 poeuitus <hi rend="italic">P</hi> 12 pro <hi rend="italic">om. v</hi> 13 iohannis <lb/>
            P 15 nostris] non pro nostris autem tantum <hi rend="italic">add. v</hi> 17 putauimus <lb/>
            P 21 praetium P deserat <hi rend="italic">v</hi> 22 iura <hi rend="italic">v</hi> 25 unusquisquae P <lb/>
            26 praetii P contemtus P 28 diminutionem <hi rend="italic">v</hi> 29 redemtori P, <lb/>
            redemptoris <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="51"/>
            contemptu reus est, qui remansit. uolentes enim redemit uoluntatum <lb/>
            remunerator. iustus enim arbiter deus uoluntarium <lb/>
            cupit redire, quem non inuitum meminit corruisse. quae cum <lb/>
            ita sint, dic mihi, quem a gratia redemptionis exceperit, qui <lb/>
            damnationis antiquae chirographum generale deleuit. <lb n="5"/>
            
</p><ab><title type="sub">CONTRA HOC, QVOD EUANGELICAM SENTENTIAM INPERITO ET INPROBO SENSU INTERPRETANTUR. </title></ab><p>Nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater, qui misit me, <lb/>
            adtraxerit eum. quis tam inmemor salutis suae sit, qui adtrahentis <lb/>
            misericordiam negare praesumat? sed ille uere impius<lb n="10"/>
            est, qui eam non omnibus ingeri, non omnibus testatur <lb/>
            inpendi. hoc loco adtracti salutem adtrahentis putat esse uiolentiam. <lb/>
            apparet illum non nosse nisi catenas obnoxiae seruitutis, <lb/>
            qui deuotae nescit uincula caritatis. hic autem sermo <lb/>
            diuinus specialiter increpat hominem de propriis sibi uiribus<lb n="15"/>
            adrogantem et de labore suo impie praesumentem. cum inter <lb/>
            haec unus totum labori, alter totum gratiae iudicet deputandum, <lb/>
            impletur in utroque Graeca sententia: nimietates, inquit, <lb/>
            inaequalitates sunt. similis inprobitas et par esse probatur <lb/>
            impietas, si totum soli gratiae uel si totum soli adscribatur<lb n="20"/>
            labori. quid nos oportet inter ista sentire, nisi ut semper gratiae <lb/>
            subiciamus laborem et semper gratiam cum labore sociemus? 
</p><p rend="script">Sed ante omnia adrogantiam laboris refugiamus nec nobis <lb/>
            quicquam de eius meritis uindicemus, ne Pharisaeum imitari <lb/>
            mortifera iactantiae praesumptione uideamur. nam cum ille<lb n="25"/>
            orans indubitanter uerum diceret: ieiuno bis in sabbato, <lb/>
            decimas do omnium, quaecumque possideo, euacuauit <lb/>
            ueri fidem, quia ueritati miscuit uanitatem. non ergo operatio,

<note type="footnote"> 8] Ioann. 6,44. 26] Luc. 18,12. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 contemtu P 3 co||ruisse P 5 cyrographum <hi rend="italic">P</hi> 6 <hi rend="italic">capituli nur<lb/>
             merus non exstat in P, cf. quae exposui in libro \'Studien uber die Sehriflen</hi> <lb/>
            •r <lb/>
            <hi rend="italic">des Fawtus\', pag. 8 et 22</hi> 7 interpraetatur <hi rend="italic">P</hi> 9 adtraiit <hi rend="italic">P</hi> adtrahentes <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 18 utroquae <hi rend="italic">P</hi> greca <hi rend="italic">P</hi> 19 inaequalitates <hi rend="italic">scripsi,</hi> aequalitates <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> et inaequalitates <hi rend="italic">v uerbis</hi> similis inprobitas <hi rend="italic">cum hac sententia<lb/>
             eonitmctis</hi> 20 assorisbatur <hi rend="italic">P</hi> 23 arrogantiam <hi rend="italic">P</hi> 24 fariseum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            25 praesumtione P 27 elluacuauit P 28 uiri P </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            sed cordis elatio declinanda est. nemo, inquit, uenit ad <lb/>
            me, nisi pater adtraxerit eum. numquid uelut insensibilis <lb/>
            et inepta materies de loco ad locum mouendus est et <lb/>
            trahendus? sed adsistenti et uocanti domino famulus manum <lb/>
            fidei, qua adtrahatur, extendit et dicit: credo, domine, adiuua <lb n="5"/>
            incredulitatem meam. et ita se duo ista coniungunt, <lb/>
            adtrahentis uirtus et oboedientis affectus, quomodo si aeger <lb/>
            aliquis adsurgere conetur et facultas animum non sequatur <lb/>
            et propterea sibi porrigi dexteram deprecetur. clamat uoluntas, <lb/>
            quia sola per se eleuari nescit infirmitas. ita dominus inuitat <lb n="10"/>
            uolentem, adtrahit desiderantem, erigit adnitentem. quid est <lb/>
            autem adtrahere nisi praedicare, nisi scripturarum consolationibus <lb/>
            excitare, increpationibus deterrere, desideranda proponere, <lb/>
            intentare metuenda, iudicium comminari, praemium polliceri? 
</p><p rend="script">Audi dominum non duris nexibus, sed spei manibus adtrahentem <lb n="15"/>
            et dilectionis brachiis inuitantem, sicut ait propheta: <lb/>
            adtraxi eos in uinculis caritatis, et illud: post te in <lb/>
            odorem unguentorum tuorum curremus. et ideo dicit: <lb/>
            uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et <lb/>
            ego reficiam uos, ne ullus excusare se possit exclusus, qui <lb n="20"/>
            conuincitur inuitatus. licet enim non omnes oboedientiam exhibituros <lb/>
            esse praenosceret, omnibus tamen et uelle et posse <lb/>
            donauerat. hoc loco sollicitius requiratur, utrum quisque adtrahi <lb/>
            uelit an nolit. si non uult, absolute adtrahentis beniuolentiam <lb/>
            non meretur. si autem uult, ecce iam cum deo <lb n="25"/>
            et hominis consensus cooperatur. nemo, inquit, uenit ad <lb/>
            me, nisi pater adtraxerit eum. quomodo adtrahentem <lb/>
            uides, cur dissimulas uidere uenientem? et ideo sicut gratiae <lb/>
            est quod adtrahitur, ita oboedientiae probatur esse quod sequitur. <lb/>
            haec adtrahentis dei misericordia si dignis datur, aduertis, <lb n="30"/>
            quia iam et studio humanae utcumque seruitutis

<note type="footnote"> 5] Marc. 9, 23. 17] Ose. 11, 4. Cant. 1, 3. 19] Matth. 11, 28. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 9 dextera P depraecetur P 15 spei <hi rend="italic">om. v</hi> 18 currimus v <lb/>
            23 sollicite <hi rend="italic">v</hi> quisquae P 24 uejjlit P nollit P assolitam v <lb/>
            25 deo] dõ P, des v 26 cooperatur <hi rend="italic">scripsi,</hi> I: loperatur P, operatur v <lb/>
            28 quur P 31 utcumquae P impenditur P </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            inpenditur, si uero indignis, consequens est, ut etiam reprobis non <lb/>
            negetur et euidenti miseratione bonitas dei indiscrete et iustis <lb/>
            et peccatoribus offeratur. 
</p><p>Sed is, quem perspicis adtrahentem, requirit omnimodis <lb/>
            praecepta seruantem, ut per quandam uoluntatis ansulam conprehendi<lb n="5"/>
            et adtrahi ualeat, qui uocatur. quod si eum putas <lb/>
            adtrahere nolentes, caelesti iustitiae iniquitatis pondus inponis. <lb/>
            sed si inuenitur adtrahere nolentes, quanto magis conplectitur <lb/>
            desiderantes! nam etiam, qui sine labore uidetur adtrahi, laboraturus <lb/>
            est, ut inhaereat adtrahenti. quanti enim uenerunt<lb n="10"/>
            et recesserunt, quia adtracti in gratia perseuerare desideratore <lb/>
            uocante noluerunt, sicut in euangelio scriptum est: multi ex <lb/>
            discipulis eius audientes abierunt retrorsum et iam <lb/>
            cum illo non ambulabant, item: dixit autem Iesus ad <lb/>
            duodecim: numquid et uos uultis abire? respondit ei<lb n="15"/>
            Petrus: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae <lb/>
            habes et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus <lb/>
            filius dei. in utrisque libera fuit uoluntas et in illis, <lb/>
            ut ingrata mente discederent, et in istis, ut cum libertate fidei <lb/>
            permanerent. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>