<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="1"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XIIII.  CONTRA HOC, QVOD DICUNT EOS, QVI POST BAPTISMUM PEREUNT, IN BAPTISMUM PENITUS NON CREDIDISSE. </title></ab><p>Hoc loco respondendum est, in quo auctore hoc legis, de <lb/>
            quo doctore hoc asserere praesumis. et cum in baptismo aboleri <lb/>
            peccatum originale non deneges et firmum esse baptisma conprobetur, <lb/>
            ubi indiuisa trinitas inuocatur, da causas, quibus baptizatus <lb n="20"/>
            adhuc intra debitum originale consistat. et ipsi, inquis, <lb/>
            in Adam pereunt, quia in baptismum non crediderunt. nonne <lb/>
            tu paulo ante dicebas ad capessenda dei dona studium hominis <lb/>
            non requiri? ecce tu ipse manifestissime profiteris sine <lb/>
            accipientis deuotione irritam esse munificentiam largientis. tu, <lb n="25"/>
            inquam, ipse confirmas sine merito fidei, id est sine cooperatione <lb/>
            uoluntatis humanae gratiam nil prodesse et, quomodo <lb/>
            dicis, totum deus sibi de statu hominis reseruauit et nihil <lb/>
            homini dedit. 
</p><p>Ecce etiam secundum sententiam tuam nec ipsum sibi regenerationis <lb n="30"/>
            potest constare mysterium, nisi homo iuxta benedictionis <lb/>
            donum adhibuerit credulitatis affectum. cui negas <lb/>
            conatum, quid ab illo requiris adsensum? cum autem

<note type="footnote"> 2] transfugire <hi rend="italic">P</hi> 4 uellis P solicitudini P 6 consolere P 9 discuciendum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 10 pernitioso P dilaberis v 20 de P 23 capistt <lb/>
            <lb/>
            cenda P 27 nihil <hi rend="italic">v</hi> 30 ipsem P 31 benedictiones P J </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            propheta dicat: exibunt aquae uiuae de Hierusalem, in quibus <lb/>
            uitalis undae sacramenta designat, quomodo fieri potest, ut <lb/>
            innouatus homo deletam ueteris hominis cautionem secum retineat? <lb/>
            quomodo fieri potest, ut cum debito Adae in Christo <lb/>
            absolutus resurgat? quomodo fieri potest, ut de sacri fontis<lb n="5"/>
            inriguo cum adoptiuo dei adhuc mortem uita parturiat, cum <lb/>
            dicat apostolus: quicumque in Christo baptizati estis, <lb/>
            Christum induistis? quem utique nullus induere potest, nisi <lb/>
            indumenta primae natiuitatis exuerit. cui autem ad baptismum <lb/>
            sponte uenienti baptismum non profuisse poteris edocere, cum<lb n="10"/>
            etiam haeretico in trinitatis nomine regenerato tantum per se <lb/>
            uirtus ipsa mysterii conferat, ut, si postmodum ad Christi fidem <lb/>
            transeat, baptismatis iteratione non egeat, sed ita operante <lb/>
            gratia ablutus iudicetur, ut tantum benedictione chrismatis induatur? <lb/>
            hunc uero persuasionis tuae\' reprobum sensum catholica<lb n="15"/>
            detestatur ecclesia. ideo, inquis, genitali quamlibet unda perfusi <lb/>
            munus baptismi non accipiunt, quia ad baptismum infideliter <lb/>
            ueniunt. non ita est. aduerte, quia hoc ipsum ad baptismum <lb/>
            uenire et salutem desiderare iam fidei est. quicumque, <lb/>
            inquis, post baptismum pereunt, in Adam pereunt, quia in <lb n="20"/>
            baptismo non crediderunt. rectius diceres ideo eos perisse post <lb/>
            baptismum, quia ad gratiae donum iungere noluerunt laboris <lb/>
            officium, quia eos consuetudinis neglegentia cordisque desidia <lb/>
            a uigilantia operis et a sollicitae seruitutis reuocauit industria. 
</p><p rend="script">Quod si culpa incredulitatis causa est perditionis, quid de<lb n="25"/>
            paruulis sentiemus, quibus in parentum deuotione et in lactantis <lb/>
            infantiae simplicitate integra fidei peruigilia deputantur, qui <lb/>
            absque ullo infidelitatis periculo inmaculata regenerationis munera <lb/>
            consequuntur et multi eorum processu aetatis in mortis

<note type="footnote"> 1] Zach. 14, 8. 7] Gal. 3, 27. </note>

<note rend="script" type="footnote"> ne <lb/>
            3 inualljtus P 5 sacre P1 7 quicumquae P 8 utiquae P <hi rend="italic">10 post</hi> <lb/>
            uenienti <hi rend="italic">rcuttra trium uel quattuor literarum in P exstat</hi> 11 heretico P <lb/>
            19 quicumquae P 21 dicere P 23 consuetudines P1 negligentia P <lb/>
            cordisquae P 26 lactentis 0 27 integrae <hi rend="italic">v</hi> 28 absquae P immaculata <lb/>
            P 29 aetatatis P </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            praecipitia demerguntur? quae id ratio agit, nisi quia expugnari <lb/>
            se ignauia resoluente ................... 
</p></div></div></div></body></text></TEI>