XIIII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT EOS, QVI POST BAPTISMUM PEREUNT, IN BAPTISMUM PENITUS NON CREDIDISSE. Hoc loco respondendum est, in quo auctore hoc legis, de quo doctore hoc asserere praesumis. et cum in baptismo aboleri peccatum originale non deneges et firmum esse baptisma conprobetur, ubi indiuisa trinitas inuocatur, da causas, quibus baptizatus adhuc intra debitum originale consistat. et ipsi, inquis, in Adam pereunt, quia in baptismum non crediderunt. nonne tu paulo ante dicebas ad capessenda dei dona studium hominis non requiri? ecce tu ipse manifestissime profiteris sine accipientis deuotione irritam esse munificentiam largientis. tu, inquam, ipse confirmas sine merito fidei, id est sine cooperatione uoluntatis humanae gratiam nil prodesse et, quomodo dicis, totum deus sibi de statu hominis reseruauit et nihil homini dedit. Ecce etiam secundum sententiam tuam nec ipsum sibi regenerationis potest constare mysterium, nisi homo iuxta benedictionis donum adhibuerit credulitatis affectum. cui negas conatum, quid ab illo requiris adsensum? cum autem 2] transfugire P 4 uellis P solicitudini P 6 consolere P 9 discuciendum P 10 pernitioso P dilaberis v 20 de P 23 capistt cenda P 27 nihil v 30 ipsem P 31 benedictiones P J propheta dicat: exibunt aquae uiuae de Hierusalem, in quibus uitalis undae sacramenta designat, quomodo fieri potest, ut innouatus homo deletam ueteris hominis cautionem secum retineat? quomodo fieri potest, ut cum debito Adae in Christo absolutus resurgat? quomodo fieri potest, ut de sacri fontis inriguo cum adoptiuo dei adhuc mortem uita parturiat, cum dicat apostolus: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis? quem utique nullus induere potest, nisi indumenta primae natiuitatis exuerit. cui autem ad baptismum sponte uenienti baptismum non profuisse poteris edocere, cum etiam haeretico in trinitatis nomine regenerato tantum per se uirtus ipsa mysterii conferat, ut, si postmodum ad Christi fidem transeat, baptismatis iteratione non egeat, sed ita operante gratia ablutus iudicetur, ut tantum benedictione chrismatis induatur? hunc uero persuasionis tuae\' reprobum sensum catholica detestatur ecclesia. ideo, inquis, genitali quamlibet unda perfusi munus baptismi non accipiunt, quia ad baptismum infideliter ueniunt. non ita est. aduerte, quia hoc ipsum ad baptismum uenire et salutem desiderare iam fidei est. quicumque, inquis, post baptismum pereunt, in Adam pereunt, quia in baptismo non crediderunt. rectius diceres ideo eos perisse post baptismum, quia ad gratiae donum iungere noluerunt laboris officium, quia eos consuetudinis neglegentia cordisque desidia a uigilantia operis et a sollicitae seruitutis reuocauit industria. Quod si culpa incredulitatis causa est perditionis, quid de paruulis sentiemus, quibus in parentum deuotione et in lactantis infantiae simplicitate integra fidei peruigilia deputantur, qui absque ullo infidelitatis periculo inmaculata regenerationis munera consequuntur et multi eorum processu aetatis in mortis 1] Zach. 14, 8. 7] Gal. 3, 27. ne 3 inualljtus P 5 sacre P1 7 quicumquae P 8 utiquae P 10 post uenienti rcuttra trium uel quattuor literarum in P exstat 11 heretico P 19 quicumquae P 21 dicere P 23 consuetudines P1 negligentia P cordisquae P 26 lactentis 0 27 integrae v 28 absquae P immaculata P 29 aetatatis P praecipitia demerguntur? quae id ratio agit, nisi quia expugnari se ignauia resoluente ...................