<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XII.  ITEM UELLE ET NOLLE SICUT AD MALAM ITA ETIAM AD BONAM PARTEM HOMINIS ARBITRIO PATET FUISSE COMMISSUM. </title></ab><p>Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum est, <lb n="10"/>
            utrum homo bonum non possit an nolit. insita homini bonae <lb/>
            semina uoluntatis euidenter adsignat ita dicens: si uolueris <lb/>
            mandata (seruare), conseruabunt te, et: noli deficere a <lb/>
            disciplina domini, et: noli abstinere bene facere egenti, <lb/>
            et: noli fabricari in amicum tuum mala, et: nolite fieri, <lb n="15"/>
            sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, <lb/>
            et: noli repudiare consilia matris tuae, et: noli intendere <lb/>
            fallaci mulieri, et: noluit intellegere, ut bene <lb/>
            ageret, et: noluerunt accipere disciplinam. cui nolle <lb/>
            obicitur, uelle in promptu fuisse euidenter ostenditur. et plura <lb n="20"/>
            similia sunt in eloquiis ueteris testamenti, quae omnia ipsam <lb/>
            specialiter constringunt et conuincunt uoluntatem. in libris <lb/>
            etiam nouis euangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas <lb/>
            uoluntatis ostenditur, ubi dicitur: nolite thesaurizare thesauros <lb/>
            in terra, et: nolite eos timere, qui occidunt corpus. <lb n="25"/>
            sobrii estote, iusti et nolite peccare, ad Timotheum: <lb/>
            noli neglegere gratiam, quae in te est. nec

<note type="footnote"> 4] Esai. 1, 16. 12] Eccli. 15, 16. 13] Prou. 3, 11. 15] Prou. <lb/>
            3, 29. Psalm. 31, 9. 17] Prou. 6, 20. Prou. 5, 2. 18] Psalm. 35, 4. <lb/>
            19] Ierem. 5, 3. 24] Matth. 6, 19. 25] Matth. 10, 28; 1 Cor. 15, 34. <lb/>
            27] 1 Tim. 4, 14; Philem. 14. </note>

<note type="footnote"> 2 cParbitrii <hi rend="italic">ex</hi> perbitrii P 4 immaculata <hi rend="italic">v</hi> 9 fuisse] qui se <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            coiimissum P 10 hereticos <hi rend="italic">P</hi> 11 nollit <hi rend="italic">P</hi> 12 uoluntatis] quod <lb/>
            <hi rend="italic">add. v</hi> 13 seruare <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> et <hi rend="italic">om. v</hi> 17 repudeare <hi rend="italic">P</hi> 20 promtus <lb/>
            P 22 conueniunt <hi rend="italic">P</hi> 23 apastolicis P 24 thesauro P 26 stote <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            peccare] et <hi rend="italic">add. v</hi> timothium <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            bonum tuum uelut ex necessitate sit, sed ex uoluntate. <lb/>
            seruos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex anima seruiant <lb/>
            cum bona uoluntate, et alio loco: nolite in personarum <lb/>
            acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi. <lb/>
            nolite detrahere in alterutrum, et: nolite errare. deus<lb n="5"/>
            non inridetur. quae enim seminauerit homo, haec et <lb/>
            metet, et: nolite diligere mundum neque ea, quae in <lb/>
            mundo sunt. 
</p><p>Uidemus ergo et in bonam et in contrariam partem posse <lb/>
            humanae mentis transire consensum. et ideo alio loco dicit:<lb n="10"/>
            bonum, inquit, facientes non deficiamus, tempore enim <lb/>
            suo metemus non deficientes. operemur ergo bonum <lb/>
            ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. nolite, <lb/>
            inquit, diligere mundum: nisi ei bonum ad meliora contulisset <lb/>
            affectum, mali ei non interdiceret appetitum, et ideo in<lb n="15"/>
            sinistram crimine suo trahitur, qui a domino suo uocatur ad <lb/>
            dexteram. et propterea iterum dicit: noli uinci a malo, sed <lb/>
            uince in bono malum. aperte mali necessitate non premitur, <lb/>
            cui uictoria de boni electione promittitur. non enim in deuia <lb/>
            lex originis trahit, quem auctor in biuio conlocauit, ac sic, cui<lb n="20"/>
            uoluntas indita est, ut uincere malum possit, si forte aduersario <lb/>
            suo cessit, animus ei pugnandi defuit, euentus non defuit obtinendi. <lb/>
            legimus ad Hebraeos: uoluntarie enim peccantibus <lb/>
            nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non <lb/>
            relinquitur pro peccatis hostia. secundum haec, si libertatem <lb n="25"/>
            arbitrii non habemus, quomodo cum uoluntate peccamus? <lb/>
            qua causa reus sit (si) requiras, quia post acceptam notitiam <lb/>
            ueritatis ad spiritum declinauit erroris. post acceptam, inquit, <lb/>
            notitiam: intellege eum accepisse gratiam et per neglegentiam <lb/>
            perdidisse, et iterum: inritam faciens legem Moysi

<note type="footnote"> 3] Iac. 2,1; 4,11. 5] Gal. 6, 7. 7] 1 Ioann. 2, 15. 11] Gal. 6,9. <lb/>
            17] Rom. 12, 21. 23] Hebr. 10, 26. 30] Hebr. 10, 28. </note>

<note type="footnote"> 2 seruos-uoluntate <hi rend="italic">om. v</hi> seruus P1 7 nequae P 10 alio <hi rend="italic">suprascriptum<lb/>
             in P man. alt</hi>. 12 metimus <hi rend="italic">P</hi> 13 autem a <hi rend="italic">P</hi> 14 contulisse <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            18 praemitur P 21 aduersario suo cessit] aduersarios uocet si <hi rend="italic">v</hi> 22 pugnandi <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">in ras. man. alt.)</hi> 23 uoluntarie <hi rend="italic">P</hi> 27 si <hi rend="italic">addidi, om. P, <lb/>
            ef. pag. 42, 10; post</hi> causa <hi rend="italic">addunt v</hi> 29 neglientiam P 30 inritum Pl </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="42"/>
            sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur, <lb/>
            quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, <lb/>
            qui filium dei conculcauerit et sanguinem testamenti <lb/>
            pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui <lb/>
            gratiae contumeliam fecerit? <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Cur sub duobus aut tribus testibus accusatur et quasi proprii <lb/>
            criminis reus moritur, si iam ineuitabili ad peccandum naturae <lb/>
            lege deprimitur ? sed ideo absque dubio meretur poenam, quia <lb/>
            potuit et noluit custodire iustitiam. qua uero causa tanto bono <lb/>
            exutus sit si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam <lb n="10"/>
            fecit. agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata <lb/>
            homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta et contempta <lb/>
            deseruit benignitas dantis. cum quodam dolore increpat <lb/>
            contumeliam respuentis ac sic, cum ad deuia uoluntarius declinauit, <lb/>
            non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiae <lb n="15"/>
            subtraxit ingratus, similis effectus illis, de quibus psalmista <lb/>
            pronuntiat: et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, <lb/>
            et in sequenti causas amissae benedictionis obtendit: et seduxerunt, <lb/>
            inquit, eos uana ipsorum et seduxerunt eos <lb/>
            in inuio et non in uia. hic praeuaricator mandati ideo apparuit <lb n="20"/>
            reus, quia ad malum magis seductus est quam coactus. <lb/>
            similiter et ad Galatas transgressionis noxam ad hominis retorquet <lb/>
            offensam ita dicens: sed tunc quidem ignorantes <lb/>
            deum his, qui natura non sunt dii, seruiebatis. secundum <lb/>
            haec natura deus est Christus, cui seruire praecipimur. <lb n="25"/>
            sequitur: nunc autem, cum cognoueritis deum, immo <lb/>
            cogniti sitis a deo, quomodo conuertimini ad infirma <lb/>
            et egena elementa, quibus denuo seruire uultis? non <lb/>
            dixit: boni esse non potestis, sed mali esse uultis. nisi in bono <lb/>
            potuissent stare correcti, non arguerentur ad deteriora

<note type="footnote"> 17] Psalm. 106, 38. 23] Gal. 4, 8. 26] Gal. 4, 9. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 testibus <hi rend="italic">om. P</hi> 6 quur <hi rend="italic">P</hi> 7 ineuitabilia P 8 absquae P <lb/>
            9 causam <hi rend="italic">P,</hi> causa in <hi rend="italic">v</hi> 10 si <hi rend="italic">om. Pl</hi> 12 ho mihi <hi rend="italic">P</hi> conte pi Ita <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 ad <hi rend="italic">om. P</hi> transgressioni P retorquid <hi rend="italic">P</hi> 25 hanc naturam v <lb/>
            28 elimenta P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="43"/>
            prolapsi. ad quos iterum dicit: filioli mei, quos iterum parturio, <lb/>
            donec formetur Christus in uobis. 
</p><p>Ecce istos, qui fide geniti facti fuerant abortiui, asserit adhuc <lb/>
            posse ad Christi imaginem reformari et, dum perditos adhuc <lb/>
            filios uocat, praeuaricationem sine desperatione condemnat<lb n="5"/>
            docens et reparari perdita et auferri posse conlata. nam cum <lb/>
            alio loco haereticus apostoli sententiam praedestinationem dei <lb/>
            uel praefinitionem interpretetur esse, cum legitur: miserebor, <lb/>
            cui uoluero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, <lb/>
            interrogandus est, utrum quod uult deus ordinatum an<lb n="10"/>
            inordinatum, iustum an iniustum sit? cum id, quod necesse <lb/>
            est, iustum esse responderit, dicendum est: puta hic uerba esse <lb/>
            iustitiae, quia uoluntas diuina iustitia est. et ita haec elocutio <lb/>
            intellegenda est miserebor, cui uoluero, id est: cui iustum <lb/>
            esse (consilium) cognouero, cuius promptam fidem uidero, quem<lb n="15"/>
            praeceptis meis oboedire perspexero, quem meam facere probauero <lb/>
            uoluntatem. et misericordiam, inquit, praestabo, <lb/>
            cuius miserebor: quod ita intellegendum est, qui conlatam <lb/>
            a deo misericordiam subdita et sollicita mente seruauerit, ampliorem <lb/>
            misericordiam consequetur, sicut alio loco dicit: qui<lb n="20"/>
            enim habet, dabitur illi et superabundabit, id est, qui <lb/>
            acceptum dei donum cum uigilantia et cordis timore custodit, <lb/>
            magis ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus <lb/>
            ipse pariat incrementa profectuum, sicut alio loco dicit: <lb/>
            et sanctus adhuc sanctificetur. <lb n="25"/>
            
</p><p>Quod autem et illud ad praefinitionem dei putant esse referendum, <lb/>
            quod apostolus dicit: ergo cuius uult miseretur <lb/>
            et quem uult indurat: dicis itaque mihi, quid adhuc <lb/>
            queritur? uoluntati enim eius quis resistit? manifeste

<note type="footnote"> 1] Gal. 4, 19. 8] Rom. 9,15. 20] Matth. 13, 12. 25] Apoc. <lb/>
            22, 11. 27] Rom. 9,18. </note>

<note type="footnote"> 8 qui] de <hi rend="italic">add. v</hi> 5 disperatione P 7 hereticus P praedistinationem <lb/>
            P 8 interpraetetur <hi rend="italic">P</hi> 12 puto <hi rend="italic">v num</hi> haec <hi rend="italic">scribendum</hi>? <lb/>
            13 diuino <hi rend="italic">P</hi> 14 cui] quem <hi rend="italic">v</hi> 15 consilium <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> 20 con- <lb/>
            «equaaur <hi rend="italic">P</hi> 21 et <hi rend="italic">om. v</hi> superhabundabit P quia <hi rend="italic">v</hi> 26 ad <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            28 itaquae P 29 quaeritur P manifestae P </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            hic sub interrogantis uel obicientis persona contrarium sensum <lb/>
            apostolus intromittit, quem ex aduerso propositum sequenti increpatione <lb/>
            castigat dicens: o homo, tu quis es, qui respondeas <lb/>
            deo? an non habet potestatem figulus luti ex <lb/>
            eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero <lb n="5"/>
            in contumeliam? hic infidelis curiositatem arguentis auctoritate <lb/>
            conpescit. et cum dicit: an non habet potestatem, <lb/>
            hic calumnianti solam dei obicit potestatem contemnens eiusdem <lb/>
            rationem, qui uniuersos humanos actus diuinae ordinationi <lb/>
            indocte et infideliter adscribebat. an non habet potestatem <lb n="10"/>
            figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, <lb/>
            aliud uero in contumeliam? inter haec dum dicit <lb/>
            ex eadem massa, quicumque duas generis humani massas <lb/>
            esse arbitrabaris, unam sacra ex lectione cognosce. duas autem <lb/>
            facit prauitas studiorum et diuersitas uoluntatum. ita pro earum <lb n="15"/>
            qualitatibus, non pro inpulsu dei unusquisque aut contumeliae <lb/>
            uas aut honoris efficitur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>