XII. ITEM UELLE ET NOLLE SICUT AD MALAM ITA ETIAM AD BONAM PARTEM HOMINIS ARBITRIO PATET FUISSE COMMISSUM. Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum est, utrum homo bonum non possit an nolit. insita homini bonae semina uoluntatis euidenter adsignat ita dicens: si uolueris mandata (seruare), conseruabunt te, et: noli deficere a disciplina domini, et: noli abstinere bene facere egenti, et: noli fabricari in amicum tuum mala, et: nolite fieri, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, et: noli repudiare consilia matris tuae, et: noli intendere fallaci mulieri, et: noluit intellegere, ut bene ageret, et: noluerunt accipere disciplinam. cui nolle obicitur, uelle in promptu fuisse euidenter ostenditur. et plura similia sunt in eloquiis ueteris testamenti, quae omnia ipsam specialiter constringunt et conuincunt uoluntatem. in libris etiam nouis euangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas uoluntatis ostenditur, ubi dicitur: nolite thesaurizare thesauros in terra, et: nolite eos timere, qui occidunt corpus. sobrii estote, iusti et nolite peccare, ad Timotheum: noli neglegere gratiam, quae in te est. nec 4] Esai. 1, 16. 12] Eccli. 15, 16. 13] Prou. 3, 11. 15] Prou. 3, 29. Psalm. 31, 9. 17] Prou. 6, 20. Prou. 5, 2. 18] Psalm. 35, 4. 19] Ierem. 5, 3. 24] Matth. 6, 19. 25] Matth. 10, 28; 1 Cor. 15, 34. 27] 1 Tim. 4, 14; Philem. 14. 2 cParbitrii ex perbitrii P 4 immaculata v 9 fuisse] qui se P coiimissum P 10 hereticos P 11 nollit P 12 uoluntatis] quod add. v 13 seruare addidi, om. P et om. v 17 repudeare P 20 promtus P 22 conueniunt P 23 apastolicis P 24 thesauro P 26 stote P peccare] et add. v timothium P bonum tuum uelut ex necessitate sit, sed ex uoluntate. seruos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex anima seruiant cum bona uoluntate, et alio loco: nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi. nolite detrahere in alterutrum, et: nolite errare. deus non inridetur. quae enim seminauerit homo, haec et metet, et: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Uidemus ergo et in bonam et in contrariam partem posse humanae mentis transire consensum. et ideo alio loco dicit: bonum, inquit, facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. operemur ergo bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. nolite, inquit, diligere mundum: nisi ei bonum ad meliora contulisset affectum, mali ei non interdiceret appetitum, et ideo in sinistram crimine suo trahitur, qui a domino suo uocatur ad dexteram. et propterea iterum dicit: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. aperte mali necessitate non premitur, cui uictoria de boni electione promittitur. non enim in deuia lex originis trahit, quem auctor in biuio conlocauit, ac sic, cui uoluntas indita est, ut uincere malum possit, si forte aduersario suo cessit, animus ei pugnandi defuit, euentus non defuit obtinendi. legimus ad Hebraeos: uoluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia. secundum haec, si libertatem arbitrii non habemus, quomodo cum uoluntate peccamus? qua causa reus sit (si) requiras, quia post acceptam notitiam ueritatis ad spiritum declinauit erroris. post acceptam, inquit, notitiam: intellege eum accepisse gratiam et per neglegentiam perdidisse, et iterum: inritam faciens legem Moysi 3] Iac. 2,1; 4,11. 5] Gal. 6, 7. 7] 1 Ioann. 2, 15. 11] Gal. 6,9. 17] Rom. 12, 21. 23] Hebr. 10, 26. 30] Hebr. 10, 28. 2 seruos-uoluntate om. v seruus P1 7 nequae P 10 alio suprascriptum in P man. alt . 12 metimus P 13 autem a P 14 contulisse P 18 praemitur P 21 aduersario suo cessit] aduersarios uocet si v 22 pugnandi P (i in ras. man. alt.) 23 uoluntarie P 27 si addidi, om. P, ef. pag. 42, 10; post causa addunt v 29 neglientiam P 30 inritum Pl sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauerit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Cur sub duobus aut tribus testibus accusatur et quasi proprii criminis reus moritur, si iam ineuitabili ad peccandum naturae lege deprimitur ? sed ideo absque dubio meretur poenam, quia potuit et noluit custodire iustitiam. qua uero causa tanto bono exutus sit si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam fecit. agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta et contempta deseruit benignitas dantis. cum quodam dolore increpat contumeliam respuentis ac sic, cum ad deuia uoluntarius declinauit, non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus, similis effectus illis, de quibus psalmista pronuntiat: et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et in sequenti causas amissae benedictionis obtendit: et seduxerunt, inquit, eos uana ipsorum et seduxerunt eos in inuio et non in uia. hic praeuaricator mandati ideo apparuit reus, quia ad malum magis seductus est quam coactus. similiter et ad Galatas transgressionis noxam ad hominis retorquet offensam ita dicens: sed tunc quidem ignorantes deum his, qui natura non sunt dii, seruiebatis. secundum haec natura deus est Christus, cui seruire praecipimur. sequitur: nunc autem, cum cognoueritis deum, immo cogniti sitis a deo, quomodo conuertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo seruire uultis? non dixit: boni esse non potestis, sed mali esse uultis. nisi in bono potuissent stare correcti, non arguerentur ad deteriora 17] Psalm. 106, 38. 23] Gal. 4, 8. 26] Gal. 4, 9. 1 testibus om. P 6 quur P 7 ineuitabilia P 8 absquae P 9 causam P, causa in v 10 si om. Pl 12 ho mihi P conte pi Ita P 22 ad om. P transgressioni P retorquid P 25 hanc naturam v 28 elimenta P prolapsi. ad quos iterum dicit: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. Ecce istos, qui fide geniti facti fuerant abortiui, asserit adhuc posse ad Christi imaginem reformari et, dum perditos adhuc filios uocat, praeuaricationem sine desperatione condemnat docens et reparari perdita et auferri posse conlata. nam cum alio loco haereticus apostoli sententiam praedestinationem dei uel praefinitionem interpretetur esse, cum legitur: miserebor, cui uoluero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, interrogandus est, utrum quod uult deus ordinatum an inordinatum, iustum an iniustum sit? cum id, quod necesse est, iustum esse responderit, dicendum est: puta hic uerba esse iustitiae, quia uoluntas diuina iustitia est. et ita haec elocutio intellegenda est miserebor, cui uoluero, id est: cui iustum esse (consilium) cognouero, cuius promptam fidem uidero, quem praeceptis meis oboedire perspexero, quem meam facere probauero uoluntatem. et misericordiam, inquit, praestabo, cuius miserebor: quod ita intellegendum est, qui conlatam a deo misericordiam subdita et sollicita mente seruauerit, ampliorem misericordiam consequetur, sicut alio loco dicit: qui enim habet, dabitur illi et superabundabit, id est, qui acceptum dei donum cum uigilantia et cordis timore custodit, magis ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus ipse pariat incrementa profectuum, sicut alio loco dicit: et sanctus adhuc sanctificetur. Quod autem et illud ad praefinitionem dei putant esse referendum, quod apostolus dicit: ergo cuius uult miseretur et quem uult indurat: dicis itaque mihi, quid adhuc queritur? uoluntati enim eius quis resistit? manifeste 1] Gal. 4, 19. 8] Rom. 9,15. 20] Matth. 13, 12. 25] Apoc. 22, 11. 27] Rom. 9,18. 8 qui] de add. v 5 disperatione P 7 hereticus P praedistinationem P 8 interpraetetur P 12 puto v num haec scribendum ? 13 diuino P 14 cui] quem v 15 consilium addidi, om. P 20 con- «equaaur P 21 et om. v superhabundabit P quia v 26 ad om. P 28 itaquae P 29 quaeritur P manifestae P hic sub interrogantis uel obicientis persona contrarium sensum apostolus intromittit, quem ex aduerso propositum sequenti increpatione castigat dicens: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? hic infidelis curiositatem arguentis auctoritate conpescit. et cum dicit: an non habet potestatem, hic calumnianti solam dei obicit potestatem contemnens eiusdem rationem, qui uniuersos humanos actus diuinae ordinationi indocte et infideliter adscribebat. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? inter haec dum dicit ex eadem massa, quicumque duas generis humani massas esse arbitrabaris, unam sacra ex lectione cognosce. duas autem facit prauitas studiorum et diuersitas uoluntatum. ita pro earum qualitatibus, non pro inpulsu dei unusquisque aut contumeliae uas aut honoris efficitur.