XI. CONTRA EORUM SENSUM, QVI DICUNT, QVOD UAS IN CONTUMELIAM NON POSSIT ADBURGERE, UT SIT UAS IN HONOREM. Aiunt uas contumeliae in uas honoris transire non posse eo, quod dixerit apostolus: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? hoc loco praecedentes causas, quibus uel in honorem uel in contumeliam homo transeat, conclusa elocutione suppressit. nam cum homo per gratiam esse coeperit uas honoris, inuigilandum est, ut acceptus honor diuina cooperatione seruetur, ne adquisitus homo postmodum in uas contumeliae culpa exsistente uertatur. quod autem dicunt ab ineunte aetate praefinitum in melius non posse mutari deteriorem hominis statum, hoc illic futurum creditur post uitae huius excessum, ubi iam nec emendatio nec mutatio erit, apud inferos. ceterum usque in finem et ad iustitiam transire pessimi et periculum possunt timere perfecti, sicut legimus in primo Regum: qui glorificant me, glorificabo eos, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. quare iste 16] Rom. 9, 21. 29] 1 Reg. 2, 30. 3 conmissum P 5 samuhele P regalemquae P 7 phitonibus P 1 . 9 phitonisse P falentia P 10 subuertione P 13 eorum scripsi, eum P dicit v 20 locatione v suppraessit P 25 illuc P 27 usquae P 28 in primo Regum scripsi, in regum P, om. v 30 contempnunt P honoratur et ille despicitur ? propter hoc utique, quia et ille deum glorificare potuit, qui intulit contumeliam, et iste contemnere, qui detulit gloriam, quia placere domino deo suo et potuit nolle, qui uoluit, et potuit uelle, qui noluit. nec putes hic naturae esse distantiam. ipse est, qui uult, ipse, qui non uult. Quisque ergo renatus in Christo, nisi prius fuerit uas malitiae per culpam propriam, uas offensae et irae esse non poterit. et e contrario, ut fiat uas misericordiae, prius futurus est uas oboedientiae, ut praecedentibus causis iusti iudicis sententia subsequatur. ostendamus uas contumeliae in uas honoris adiutorio dei et studio suo posse transire: si, inquit, dixero impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. quid est impius nisi uas contumeliae? ecce per remedium paenitentiae subito honoratur candore gratiae et induitur decore iustitiae, ut peccatorum faece detersa confidenter possit dicere cum propheta: asperges me hyssopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. audi apostolum, quomodo dealbari posse pronuntiat maculas conscientiae, ut de uase iniquitatis uas sanctificationis appareat: in domo, inquit, magna non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, (alia) quidem in honorem, alia uero in contumeliam. adtolle cor liberum ab inmutabili necessitate, humana conditio, et agnosce circa salutem hominis domini tui ineffabilem bonitatem. cum dixisset: alia quidem in honorem, alia uero in contumeliam, manum spei fidelibus aperuit ac dilatauit ita dicens: quod si quis se ex his expurgauerit, erit uas in honorem sanctificatum. 11] Ezech. 33,14. 17] Psalm. 50, 9. 21] 2 Tim. 2, 20. 28] 2 Tim. 2, 21. 1 dispicitur P utiquae P illi P 5 post alterum ipse add . est v 6 quisquae P 7 uas om. v 13 feceritquae P 17 aspargis P me] g domine add. v ysopo P 22 linea P alia addidi, om. P quidem scripsi, cf. l. 26, quid enim P quid enim alia sunt uasa v 27 dilitauit P Uas ergo cordis utriusque rei capax est et, quod in se ante permisit infundi, facile potest prioris propositi mutatione uacuari, ut ipsum atque idem uas in se et apud se effusa iniquitate permaneat. itaque uas ad substantiam hominis, quod uero in uase conditur, ad genus ac diuersitatem pertinet uoluntatis. et alio loco ostendit dominus perditum restitui posse, cum dicit: non sum missus nisi ad oues, quae perierunt domus Israel, et iterum: epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. non ergo in natura eius fuerat facta perditio, sed qui recedendi contemptu mortuus fuerat, reuixit desiderio reuertendi. nam sicut sui criminis est, quod longe pii parentis refugit oculos, ita suae est deuotionis, quod per insitum sibi bonum deliberans et adsurgens ad paternos recurrit amplexus. sed gratia, quae pulsauerat peregrinantem, ipsa suscepit reuertentem. recedat hinc originalis definitio uel fatalis. ecce mortuus uiuificatur et perditus inuenitur, sicut et mulier euangelica, quae amissam in domo dragmam, id est rem uel cuiuscumque muneris uel salutis lucerna inquirit accensa et ad gratiae oleum adponit studium suum et cum dei adiutorio iungit se requirentis intentio ac sic, quod intus perdiderat, intus inuenit. Si quando ergo homo ex bono malus uel ex malo bonus effici arbitrio mentis adnititur, uoluntas, quae libera est, a deo data corrigitur, non uis praedestinationis operatur. et quotienscumque in sacris paginis legeris: in quacumque die conuersus ingemueris, tunc saluus eris, et iterum: nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat. conuertimini a uiis uestris pessimis, et iterum: impietas impii non nocebit eum, in quacumque die conuersus fuerit ab iniustitia sua, et illud: auferte 7] Matth. 15, 24. 8] Luc. 15, 24 (32). 26] Ezech. 33,11. 29] Ezech. 33,12. 30] 1 Cor. 5, 7. 1 uis v utriusquae P 3 idsum P adquae P 4 itaquae P 8 aepulari P 11 recedendo v contemtu P 12 parentes P 15 susin cipit P 16 definicio P 18 cuiuscumquae P 21 uenit P 24 praedistinationis P quotienscumquae P 25 quacumquae P 28 uestris om. v uetus fermentum, ut sitis noua conspersio, et quotiens homo ad meliora deterioribus repudiatis gratia iuuante conuertitur, totiens de uase contumeliae uas honoris efficitur. ut uero de bonis mali efficiantur, hoc facilius in se recipit humana fragilitas, ut de uase honoris in uas contumeliae transeat, sicut legimus inAbacuc: et escae eius electae, de quibus etiam dicitur: aurum ut paleas reputabit, Hieremias quoque: quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? sicut et apostolus dicit: tollam ergo membra Christi et faciam membra meretricis? Itaque manifesta sententia est de Christi corpore posse hominem in partem diaboli per culpam propriam commutari, sicut et alio loco absolutissime docet de optimo pessimum fieri et templum dei posse uiolari ita dicendo: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in uobis. si quis autem templum dei uiolauerit, disperdet illum deus. ecce iam templum dei esse dinoscitur, iam a sancto spiritu possidetur, et per incuriam uiolari atque corrumpi et ab indigno hospite occupari posse memoratur, sicut et propheta increpat animam dei gratia sponte euacuatam: ego plantaui uineam electam, omnem ueram. quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? ecce uineam a deo nobili radice plantatam, studio cultoris electam, proprio ostendit crimine deprauatam. et ideo de ea in Esaiae cantico loquitur: expectaui, ut faceret uuam, fecit autem spinas. expectatio increpantis agricolae ostendit hanc uineam dare fructus potuisse iustitiae. et cum stantem cadere testetur posse, cum dicit: et qui se existimat stare, uideat ne cadat, et e contrario ad iacentem loquitur: numquid qui cadit non resurgit? potens est enim deus 6] Hab. 1, 16. 7] Iob 41, 18. Thren. 4, 1. 9] 1 Cor. 6, 15. 14] 1 Cor. 8, 16. 20] Ierem. 2, 21. 24] Esai. 5, 4. 27] 1 Cor. 10,12. 28] Ierem. 8, 4; Rom. 14, 4. 1 consparsio P 4 recepit v 12 diabuli P 15 et om. v 17 et] tamen add. v 18 adquae P 20 euacuatam scripsi, uacuatam P plantaui] te add. v omne semen uerum v 22 deo a v 23 electum P deprauatam P 24 uuam] uineam v 25 agriculae P statuere illum, aperte ostendit statum hominis in diuersa non pro constitutione dei, sed pro arbitrii libertate posse uersari. sed et Esaias euidenter adfirmat deprauata corrigi et dilui posse maculata, cum ad peccatores loquitur dicens: lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis.