<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>X.  CONTRA HOC, QVOD DICUNT AD MALUM TANTUM LIBERUM ARBITRIUM PROMPTUM ESSE HOMINI, AD BONUM PRORSUS NON ESSE. </title></ab><p rend="script">Ubi est illud prophetae: audite me, qui sequimini, quod <lb/>
            iustum est, et quaeritis dominum, uel illud apostoli: nescitis <lb n="15"/>
            quoniam, cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, <lb/>
            serui estis eius, cui oboedistis, siue peccati ad <lb/>
            mortem siue oboeditionis ad iustitiam. dum ergo apostolus <lb/>
            ab homine studia meliora deposcit, inesse ei facultatem <lb/>
            bonae uoluntatis ostendit, quam cum praeferimus, aperte ordinationem <lb n="20"/>
            atque mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris, <lb/>
            quam ad iusta officia praeparatam idem apostolus demonstrat <lb/>
            dicens: non ergo regnet peccatum in uestro mortali <lb/>
            corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed <lb/>
            neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis <lb n="25"/>
            peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis <lb/>
            uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. item: <lb/>
            humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. <lb/>
            sicut enim exhibuistis membra uestra seruire

<note type="footnote"> 14] Esai. 51, 1. 15] Rom. 6,16. 23] Rom. 6,12. 28] Rom. G, 19. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 macerate P 5 elimosinarum P 6 adquae P 7 per se ferat <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:,</hi> perseuerat <hi rend="italic">P,</hi> perferat <hi rend="italic">v</hi> 8 intercludendoTI P 10 diabuli <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            11 <lb/>
            13 promtum P prossus P1 14 adite P 16 exhibuistis v seruos <lb/>
            om. v 18 ad P 21 adquae P dispossitionem P 22 demonstra P\' <lb/>
            25 exibeatis P 26 exhibeto P </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete <lb/>
            membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. <lb/>
            nonne hic ipsum eundemque hominem ad bonorum operum <lb/>
            studia prouocat, quem prius malis deditum fuisse manifestat? 
</p><p>Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem<lb n="5"/>
            omnia ex praedestinatione statuta et definita esse pronuntiat, <lb/>
            etiam suprema remedia paenitentiae sensu abruptae impietatis <lb/>
            euacuat. et quomodo praedicat gratiam, qui misericordiam negat? <lb/>
            quomodo uidetur asserere dei donum, cuius tollit auxilium? <lb/>
            quomodo audet de scripturis praesumere testimonia, qui scripturarum<lb n="10"/>
            conatur excludere beneficia? quomodo mihi dicitur: declina <lb/>
            a malo et fac bonum, si iam malum declinare non <lb/>
            possum? cur apostolus loquitur: mortificate, inquit, membra <lb/>
            uestra, et iterum: eratis, inquit, aliquando tenebrae, <lb/>
            nunc autem lux in domino, ut filii lucis ambulate? <lb n="15"/>
            quomodo mihi mutationem mei legis praedicator insinuat, si <lb/>
            inmutabilem legem factor inposuit: expoliantes, inquit, uos <lb/>
            ueterem hominem cum actibus eius induentes nouum? <lb/>
            quomodo concretam peccati labem inseparabiliter ad originem <lb/>
            et conditionem pertinere contendis, quam deponi et exui posse<lb n="20"/>
            cognoscis ? intellege contrario te spiritu aduersus sanctum <lb/>
            spiritum loqui, qui legis et prophetarum sacramenta, qui euangelicae <lb/>
            ueritatis oracula mundo in adiutorium dedit et praecepta <lb/>
            diuina per laboriosae seruitutis officia gratia cooperante <lb/>
            seruantibus regnum caeleste promisit. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Quapropter honorem sancti operis ac laboris de praemii <lb/>
            magnitudine ac dignitate metire, cuius palmam tu pariter et <lb/>
            coronam uilem absque dubio iudicas, si eam sine laboriosa <lb/>
            contritione adprehendi posse confirmas. numquid potest sine <lb/>
            magna operis intentione mandatum illud diuinae praeceptionis <lb n="30"/>
            impleri? noli, inquit, uinci a malo, sed uince in bono

<note type="footnote"> 11] Psalm. 36, 27. 13] Col. 3, 5. 14] Eph. 5, 8. 17] Col. 3, 9. <lb/>
            31] Bom. 12, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 eundemquae P 6 praedistinatione P 7 supraema <hi rend="italic">P</hi> 10 quomo <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            13 quur <hi rend="italic">P</hi> inquid P 17 immutabilem <hi rend="italic">P,</hi> inimitabilem <hi rend="italic">v</hi> 19 peccan <lb/>
            <lb/>
            tis P 23 mundo <hi rend="italic">P (0 man. alt. in ras.)</hi> adiutoriom P 28 absquae P <lb/>
            29 adpraehendi P 31 inquid P </note>

<note type="footnote"> XXI. lam. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb/>
             
<pb n="34"/>
            malum, uel illud: nolite seduci, corrumpunt mores bonos <lb/>
            conloquia mala. et quomodo inter haec asseris acceptum <lb/>
            gratiae donum nullo modo periclitari, cum legas insitum <lb/>
            moribus bonum a malo posse corrumpi? numquid otii <lb/>
            erit, ut obtineatur, quod apostolus dicit: in omnibus tribulationem <lb n="5"/>
            patimur, sed non angustamur, aporiamur, <lb/>
            sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non <lb/>
            derelinquimur, deicimur, sed non perimus, et quod alio <lb/>
            loco dicit: mihi autem mundus crucifixus est et ego <lb/>
            mundo? si haec atque huiusmodi, quibus scripturae sanctae <lb n="10"/>
            plenae sunt, per otium conparantur, cur non ab omnibus obtinentur? <lb/>
            multum et remunerati gloriae et remuneratoris iustitiae <lb/>
            derogabitur, si summi et inlustres uiri per quietem et <lb/>
            desidiam coronantur. et ubi est illud propheticum: propter <lb/>
            uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras? si <lb n="15"/>
            procuratio inquirendae salutis otiosum negotium est, communis <lb/>
            et generalis et lata est uirtutis uia, ergo mentiuntur euangelia, <lb/>
            cum dicunt: quam angusta porta et arta uia, quae ducit <lb/>
            ad uitam, et pauci sunt, qui inueniunt eam. si opera <lb/>
            cessabunt, honorem merita non habebunt, si nihil fuerit in <lb n="20"/>
            labore arduum, nihil erit in uirtute pretiosum. 
</p><p>Sed haec ardua uia offendit ignauos et labor deterret otiosos. <lb/>
            non ergo uiolentia praescientis, sed inoboedientia peccantis in <lb/>
            causa est, sicut legimus: perierunt propter iniquitates <lb/>
            suas uelut somnium exsurgentis, et iterum: discedite <lb n="25"/>
            a me omnes, qui operamini iniquitatem, et alio loco: <lb/>
            non custodierunt testamentum dei et in lege eius noluerunt <lb/>
            ambulare. non ergo inpossibilitas ab opere iustitiae <lb/>
            hominem reuocat, sed iniquitas et uoluntas. cum autem

<note type="footnote"> 1] 1 Cor. 15, 33. 5] 2 Cor. 4, 8. 9] Gal. 6,14. 14] Psalm. 16, 4. <lb/>
            18] Matth. 7,14. 24] Psalm. 72,19. 25] Psalm. 6,9. 27] Psalm. 77,10. </note>

<note type="footnote"> 1 moros P 3 gratia v nullu P pereclitari P 4 num quit P <lb/>
            a <lb/>
            num qui docuerit v 5 ut <hi rend="italic">ėx</hi> ut P 6 agustamur P 9 crucixus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            10 adquae P 11 plaenae P quur P 12 remunerantis v 18 cum] <lb/>
            quae v uia] est <hi rend="italic">add. v</hi> 21 praetiosum P 22 ostendit v deterrit P <lb/>
            25 discite P 28 iustiae P </note> 
<pb n="35"/>
          
            apostolus dicat: peccantem coram omnibus argue, nulla ratio <lb/>
            est, qua uel arguendus sit uel condemnandus, qui delinquit inuitus. <lb/>
            sed non ita est. nam cum per prophetam suum dominus <lb/>
            dicat: unumquemque secundum uias suas iudicabo <lb/>
            domus Israel, quicumque succubuit passioni, non praescientia<lb n="5"/>
            urguente superatus est, sed peccato blandiente seductus est. <lb/>
            adhuc negantes conatum laboris humani testimonium istud <lb/>
            opponunt: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum <lb/>
            laborant, qui aedificant eam. qui hoc inperite obiciunt et <lb/>
            totum homini denegandum credunt, primum secundum sonum<lb n="10"/>
            litterae intellectum suum expedire non possunt. numquid enim <lb/>
            dominus per se tantum uelut solitaria procuratione salutem <lb/>
            humani generis administrat? non utique. sed cum corpus per <lb/>
            membra dispositum capitis exsequatur imperium, aedificat (dominus) <lb/>
            domum suam per ecclesiae praesules atque pastores,<lb n="15"/>
            per eos, qui dicunt: dei enim adiutores sumus. qui enim <lb/>
            curam suscipit saluandi hominis, adiutor est redemptoris. 
</p><p rend="script">Aedificat ergo domum hanc dominus per sanctos suos et <lb/>
            sancti per dominum suum. aedificatur\' ecclesia per eum, qui <lb/>
            dixit: ut sapiens architectus fundamentum posui. numquid <lb n="20"/>
            aliter aedificatam cognoscis ecclesiam, quam per labores <lb/>
            et officia sacerdotum, per ministeria et exempla sanctorum, <lb/>
            per apostolorum uirtutes et martyrum mortes ? sed inter haec <lb/>
            cum usque ad omnium malorum tolerantiam uitaeque iacturam <lb/>
            laborare debeat famulus, ad dominum tamen semper est referendus <lb n="25"/>
            laboris effectus. qui uero uel initium operis sibi praesumit <lb/>
            adrogare uel finem, ad illum merito dicitur: nisi dominus <lb/>
            aedificauerit domum, in uanum laborant, qui <lb/>
            aedificant eam. ceterum sicut ab homine indefessae seruitutis <lb/>
            expectanda deuotio est, ita operis consummati domino

<note type="footnote"> 1] 1 Tim. 5, 20. 4] Ezech. 33, 20. 8] Psalm. 126,1. 16] 1 Cor. <lb/>
            3, 9. 20] 1 Cor. 3, 10. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quaji: P 8 cum per <hi rend="italic">scripsi,</hi> cum P, per <hi rend="italic">v</hi> 4 unumquemquae P <lb/>
            5 quicuquae P subcubuit <hi rend="italic">P</hi> 18 utiquae <hi rend="italic">P</hi> 14 dominus <hi rend="italic">addidi,<lb/>
             om. P, ef. I.18</hi> 15 praesoles <hi rend="italic">P</hi> atquae P 21 aedificat et cognoscit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            24 usquae P uitaequae P </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="36"/>
            est deputanda perfectio, cuius dona ille solus non habuit, qui <lb/>
            seruare neglexit. nam et ille seruus se accepisse cognouit, qui <lb/>
            commissum sibi talentum negotio salutis duplicare contempsit, <lb/>
            sed terrae potius otio languente mandauit. sed et Saul gratiam <lb/>
            dei a Samuele unctus accepit et munificentiam specialem regalemque <lb n="5"/>
            potentiam sub conditione hac, ne a praeceptis dei declinaret, <lb/>
            obtinuit. et qui lucos et fana cum pythonibus suis <lb/>
            magistro sacerdote subuerterat, defuncto eodem cum magistro <lb/>
            fidem perdidit et ad pythonissae postmodum responsa fallentia <lb/>
            conuolauit, qui se ad deum pertinere potuisse idolorum subuersione <lb n="10"/>
            monstrauerat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>