X. CONTRA HOC, QVOD DICUNT AD MALUM TANTUM LIBERUM ARBITRIUM PROMPTUM ESSE HOMINI, AD BONUM PRORSUS NON ESSE. Ubi est illud prophetae: audite me, qui sequimini, quod iustum est, et quaeritis dominum, uel illud apostoli: nescitis quoniam, cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius, cui oboedistis, siue peccati ad mortem siue oboeditionis ad iustitiam. dum ergo apostolus ab homine studia meliora deposcit, inesse ei facultatem bonae uoluntatis ostendit, quam cum praeferimus, aperte ordinationem atque mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris, quam ad iusta officia praeparatam idem apostolus demonstrat dicens: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. item: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire 14] Esai. 51, 1. 15] Rom. 6,16. 23] Rom. 6,12. 28] Rom. G, 19. 1 macerate P 5 elimosinarum P 6 adquae P 7 per se ferat scripsi:, perseuerat P, perferat v 8 intercludendoTI P 10 diabuli P 11 13 promtum P prossus P1 14 adite P 16 exhibuistis v seruos om. v 18 ad P 21 adquae P dispossitionem P 22 demonstra P\' 25 exibeatis P 26 exhibeto P inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. nonne hic ipsum eundemque hominem ad bonorum operum studia prouocat, quem prius malis deditum fuisse manifestat? Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem omnia ex praedestinatione statuta et definita esse pronuntiat, etiam suprema remedia paenitentiae sensu abruptae impietatis euacuat. et quomodo praedicat gratiam, qui misericordiam negat? quomodo uidetur asserere dei donum, cuius tollit auxilium? quomodo audet de scripturis praesumere testimonia, qui scripturarum conatur excludere beneficia? quomodo mihi dicitur: declina a malo et fac bonum, si iam malum declinare non possum? cur apostolus loquitur: mortificate, inquit, membra uestra, et iterum: eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut filii lucis ambulate? quomodo mihi mutationem mei legis praedicator insinuat, si inmutabilem legem factor inposuit: expoliantes, inquit, uos ueterem hominem cum actibus eius induentes nouum? quomodo concretam peccati labem inseparabiliter ad originem et conditionem pertinere contendis, quam deponi et exui posse cognoscis ? intellege contrario te spiritu aduersus sanctum spiritum loqui, qui legis et prophetarum sacramenta, qui euangelicae ueritatis oracula mundo in adiutorium dedit et praecepta diuina per laboriosae seruitutis officia gratia cooperante seruantibus regnum caeleste promisit. Quapropter honorem sancti operis ac laboris de praemii magnitudine ac dignitate metire, cuius palmam tu pariter et coronam uilem absque dubio iudicas, si eam sine laboriosa contritione adprehendi posse confirmas. numquid potest sine magna operis intentione mandatum illud diuinae praeceptionis impleri? noli, inquit, uinci a malo, sed uince in bono 11] Psalm. 36, 27. 13] Col. 3, 5. 14] Eph. 5, 8. 17] Col. 3, 9. 31] Bom. 12, 21. 3 eundemquae P 6 praedistinatione P 7 supraema P 10 quomo P 13 quur P inquid P 17 immutabilem P, inimitabilem v 19 peccan tis P 23 mundo P (0 man. alt. in ras.) adiutoriom P 28 absquae P 29 adpraehendi P 31 inquid P XXI. lam. 3 malum, uel illud: nolite seduci, corrumpunt mores bonos conloquia mala. et quomodo inter haec asseris acceptum gratiae donum nullo modo periclitari, cum legas insitum moribus bonum a malo posse corrumpi? numquid otii erit, ut obtineatur, quod apostolus dicit: in omnibus tribulationem patimur, sed non angustamur, aporiamur, sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non derelinquimur, deicimur, sed non perimus, et quod alio loco dicit: mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo? si haec atque huiusmodi, quibus scripturae sanctae plenae sunt, per otium conparantur, cur non ab omnibus obtinentur? multum et remunerati gloriae et remuneratoris iustitiae derogabitur, si summi et inlustres uiri per quietem et desidiam coronantur. et ubi est illud propheticum: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras? si procuratio inquirendae salutis otiosum negotium est, communis et generalis et lata est uirtutis uia, ergo mentiuntur euangelia, cum dicunt: quam angusta porta et arta uia, quae ducit ad uitam, et pauci sunt, qui inueniunt eam. si opera cessabunt, honorem merita non habebunt, si nihil fuerit in labore arduum, nihil erit in uirtute pretiosum. Sed haec ardua uia offendit ignauos et labor deterret otiosos. non ergo uiolentia praescientis, sed inoboedientia peccantis in causa est, sicut legimus: perierunt propter iniquitates suas uelut somnium exsurgentis, et iterum: discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, et alio loco: non custodierunt testamentum dei et in lege eius noluerunt ambulare. non ergo inpossibilitas ab opere iustitiae hominem reuocat, sed iniquitas et uoluntas. cum autem 1] 1 Cor. 15, 33. 5] 2 Cor. 4, 8. 9] Gal. 6,14. 14] Psalm. 16, 4. 18] Matth. 7,14. 24] Psalm. 72,19. 25] Psalm. 6,9. 27] Psalm. 77,10. 1 moros P 3 gratia v nullu P pereclitari P 4 num quit P a num qui docuerit v 5 ut ėx ut P 6 agustamur P 9 crucixus P 10 adquae P 11 plaenae P quur P 12 remunerantis v 18 cum] quae v uia] est add. v 21 praetiosum P 22 ostendit v deterrit P 25 discite P 28 iustiae P apostolus dicat: peccantem coram omnibus argue, nulla ratio est, qua uel arguendus sit uel condemnandus, qui delinquit inuitus. sed non ita est. nam cum per prophetam suum dominus dicat: unumquemque secundum uias suas iudicabo domus Israel, quicumque succubuit passioni, non praescientia urguente superatus est, sed peccato blandiente seductus est. adhuc negantes conatum laboris humani testimonium istud opponunt: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. qui hoc inperite obiciunt et totum homini denegandum credunt, primum secundum sonum litterae intellectum suum expedire non possunt. numquid enim dominus per se tantum uelut solitaria procuratione salutem humani generis administrat? non utique. sed cum corpus per membra dispositum capitis exsequatur imperium, aedificat (dominus) domum suam per ecclesiae praesules atque pastores, per eos, qui dicunt: dei enim adiutores sumus. qui enim curam suscipit saluandi hominis, adiutor est redemptoris. Aedificat ergo domum hanc dominus per sanctos suos et sancti per dominum suum. aedificatur\' ecclesia per eum, qui dixit: ut sapiens architectus fundamentum posui. numquid aliter aedificatam cognoscis ecclesiam, quam per labores et officia sacerdotum, per ministeria et exempla sanctorum, per apostolorum uirtutes et martyrum mortes ? sed inter haec cum usque ad omnium malorum tolerantiam uitaeque iacturam laborare debeat famulus, ad dominum tamen semper est referendus laboris effectus. qui uero uel initium operis sibi praesumit adrogare uel finem, ad illum merito dicitur: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. ceterum sicut ab homine indefessae seruitutis expectanda deuotio est, ita operis consummati domino 1] 1 Tim. 5, 20. 4] Ezech. 33, 20. 8] Psalm. 126,1. 16] 1 Cor. 3, 9. 20] 1 Cor. 3, 10. 2 quaji: P 8 cum per scripsi, cum P, per v 4 unumquemquae P 5 quicuquae P subcubuit P 18 utiquae P 14 dominus addidi, om. P, ef. I.18 15 praesoles P atquae P 21 aedificat et cognoscit v 24 usquae P uitaequae P 3* est deputanda perfectio, cuius dona ille solus non habuit, qui seruare neglexit. nam et ille seruus se accepisse cognouit, qui commissum sibi talentum negotio salutis duplicare contempsit, sed terrae potius otio languente mandauit. sed et Saul gratiam dei a Samuele unctus accepit et munificentiam specialem regalemque potentiam sub conditione hac, ne a praeceptis dei declinaret, obtinuit. et qui lucos et fana cum pythonibus suis magistro sacerdote subuerterat, defuncto eodem cum magistro fidem perdidit et ad pythonissae postmodum responsa fallentia conuolauit, qui se ad deum pertinere potuisse idolorum subuersione monstrauerat.