QVOD PELAGII SENSUS, QVI GRATIAM NEGAUIT, PRIMO LOCO NECESSE SIT DESTRUI. De gratia dei et tenuitate liberi arbitrii inluminante sancto spiritu iuxta euangelicas disciplinas et apostolicas regulas tractaturi primo loco Pelagii blasphemias scilicet iam dudum ecclesiae catholicae fide proditas, eruditione confusas, auctoritate calcatas breui et necessario sermone praestringendas esse credidimus, pro eo quod inter reliquas dogmatis sui abominationes etiam laborem hominis ualere posse sine gratia elatione damnabili adfirmare conatus est. et ideo nefarios sensus suos uel ex parte aliqua in medium proferre curabimus, ut sollicitus 1 asertione P 4 baptismom P 5 baptismo P 12 EXPLICIT FELICITER INCIPIT LIBER PRIMUS P 14 quod] de addit P T gratia P 15 distui P 18 blaspheniia|| P ecclaesiae P 20 necesario P credimus P1, di superscr. P2 21 suis P 23 nefario P ++ quisque cognoscat multo aliud esse salutari gratiae officium laboris adiungere, aliud uero nudum absque patrocinio gratiae laborem temeritate una cordis asserere. Hic ergo dum altius humanam fragilitatem inmemor diuini timoris extollit, iudicii sui perdidit sanitatem (et) ita ex parte alia cecidit, dum arbitrii libertatem integram praedicat et inlaesam, sicut illi, qui eam ex toto asserunt fuisse euacuatam. hoc itaque loco gemini inter se conluctantur errores, quorum unus solam gratiam, alter solum laborem relicto tramite atque mensura ueritatis insinuat. sectarum genere dispares, sed inpietate consimiles diuerso quidem studio, sed spiritu unius serpentis insibilant. quorum unus, id est solius gratiae praedicator prima quidem fronte uenenum suum sub specie pietatis occultat, alter, id est laboris assertor protinus extantem tumorem inproba elatione manifestat. haec professio insinuando solum laborem ipso sui titulo detestanda, illa magis sub religioso colore metuenda est. haec sacrilegium suum ipsis auribus prodit, illa uirus suum imis uisceribus paene antequam sentiatur infundit. duos angustum obsidere fretum scopulos putes, quorum unus subdeprimitur in profundum, alter minatur in caelum. unus infestus nauigantibus cernitur, alter caeca naufragia inprouisus operatur. ille gratiam loquitur, hic laborem. utrumque eloquia diuina confirmant. si dissidentes remoueas et dicta coniungas, plena fidei sinceritas apparebit. sed quia uelut temerarii remiges sine magistro inexplorato mari uela conmittunt ac temperare moderamina nesciunt et gubernacula tractare non norunt, hic tamquam in Scyllae male dextrum fertur periclum, ille in laeuum Charybdis tendit abruptum. et quid eos inter haec facere oporteat, si requiras: prouiso 1 quisquae P 3 cordis om. v 5 et addidi, om. P 7 uacuatam P, sed cf. pagg. 11, 4. 18, 22. 19, 4 9 solam P1 adquae P 16 religiosa P 17 ipsis] suis add. v 19 obsedere P scopolos P 20 produm P1 23 utrum quae B dissedentes P 25 timerarii P1 26 tempora re P uerba et gubernacula tractare non norunt glossatori antecedentia ac temperare moderamina nesciunt explicanti deberi uidentur 27 noiuinil P, runt superscr. man. alt . 28 leuum P charibdis P gubernatore nauem fluctibus credant, medium teneant cursum et ambo flatu dextro perducentur ad portum. Videamus, cui impietati geminum hunc errorem adsimilare uel conferre possimus. pari modo in petram scandali offendunt uel illi, qui Christum dominum solum deum, uel illi, qui solum hominem amissa discretionis luce asserere praesumpserunt. paene utraque nimietas, dum discretionem atque discrimen tenere nescit, aequale crimen incurrit. proinde qui Christum solum hominem dixerit, negauit auctoris potentiam, qui solum deum, perdidit misericordiam redemptoris. ac sic, qui unam in domino saluatore substantiam confitentur, in hanc constringentur necessitatem, ut aut solum hominem caelo lapsum aut solum deum cogantur dicere crucifixum. sed non ita est. mortem enim nec solus deus sentire nec solus homo superare potuisset et ideo eam pro geminae ratione substantiae homo suscepit et deus uicit. si ergo partibus proprietates suas reddas et Christum deum simul atque hominem credas et asseras, perinde est ac si gratiam cum labore coniungas et ab adiutorio dei conatum hominis non repellas ita tamen, ut adnitentis deuotioni elationis culpam penitus non admisceas, quia, quantum detrimenti est non laborare, tantum periculi de labore praesumere. Dicit ergo Pelagius, quod ad obtinendam salutem natura hominis sibi sola sufficiat. ita haec pestifer doctor adfirmat, quasi adhuc factura conditionis nostrae in statu suo inlibata permaneat. ego arbitror, quod libertas arbitrii sibi sola sufficere sine praesidio gratiae non potuerit, etiam antequam priuilegium illius transgressio prima uiolaret. quomodo uero nunc potest sibi sola sufficere, ad cuius arrogantiam dicitur: quia sine me nihil potestis facere, ad cuius praesumptionem diuinus sermo dirigitur: nisi dominus aedificauerit domum, 29] Ioaun. 15, 5. 31] Psalm. 126,1. 1 nauim v 7 paena P utraquae P adq; P 10 redemtoris P 14 nec - sentire add. P2 in fine paginae (sentiret P7) 15 gemina v 16 suscipit et uincit P 20 paenitus P 23 optinendam P . 24 hic v 25 num inlibato scribendum ? 28 prima om. v in uanum laborant qui aedificant eam? quod utique elationi sine gratia perficere denegatur, humilitati uero cum gratia inplere conceditur. Prosequitur adhuc Pelagius Adam mortalem factum, qui, sine peccasset siue non peccasset, esset moriturus. sed cum dicat apostolus: propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum mors, intellegis, quia, si peccatum non praecessisset, mors secuta non esset et donata inmortalitas perdurasset, quam utique manifestum est sub proposita lege praestitam et cum conditione conlatam, ut, si non recessisset superbus ab oboedientia, permaneret aeternus in gloria. nam cum interdictum caeleste sanxisset dicens: in quacumque die comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini, inliciti gustus malesuada praesumptio facta est ex accidenti mortis occasio. morte, inquit, morieris. si nihil largientis contulit gratia, quid est quod abstulit damnantis offensa? mors itaque, id est peregrinum et aduenticium malum non est ordo naturae, sed poena sententiae. quoniam, inquit, dominus mortem non fecit. aeternitatem creditam fuisse homini liuor ipse testatur inimici et, quia ei inmortalitatem deiectus inuidit, ideo causam mortis ingessit dicendo: in quacumque die comederitis de ligno hoc, aperientur oculi uestri et eritis sicut dii. si hoc tantum dixisset: cum manducaueritis, satietatem de cibi suauitate capietis, usque ad concupiscentiae carnalis inlecebram transgressio peruenisset. cum uero hanc praeuaricationis proposuerit finem dicendo: eritis sicut dii, edacitatis culpa usque ad diuinitatis ambitum et usque ad crimen maiestatis accessit. facti sunt ergo sicut dii dono gratiae caelestis exuti et de beatae stationis culmine proturbati, ac sic callidus serpens pro superbiae malo eiectus e caelo machinas sibi 6] Rom. 5, 12. 13] Gen. 2, 17. 19] Sap. 1, 13. 22] Gen. 3. 5. 1 laborauerunt v 6 dicit v inquid P 8 praecesisset P 11 ad P 14 incliti v 15 male suasa v adcedenti P 16 inquid P 17 damnantes P1 19 pena P inquid P 20 libor P 28 aedacitatis P am bitum P 29 adcessit P 31 ae caelo P ad hominem subruendum de casu proprio lapsuque disposuit et quomodo cecidit, sic decepit. Quid uero aliud intellegendum est etiam in ipsa, qua homo conditus est, dei imagine nisi perennitatis insigne? quam perennitatem non solum animae non ademptam, sed etiam corpori agnoscis resurrectionis uirtute reparatam. quapropter inmortalitatem homini conmissam non dubites ante culpam, quam reddi perspicis etiam post ruinam. Asserit ergo Pelagius Adam, siue peccasset siue non peccasset, omnimodis fuisse moriturum. et hoc ex ipsa prauitate descendit, qua negat originale delictum. dum enim adfirmare contendit mort[al]em necessitatem conditionis fuisse, non transgressionis, uult uideri originem huius debiti non a seruo, sed a domino, non a contemptore, sed ab auctore coepisse, ut mortis lex ordinationis credatur esse, non criminis. et hanc lugendam contritionem super humanum genus non praeuaricator putetur transmisisse, sed conditor? et ubi est illud: inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum? dum autem peccatum originis denegat, tollit omnino causam, qua redemptor aduenerit. uideamus, utrum per uoluntatem dei an per hominis prauitatem infelix et deflenda conditio initium sumpserit. audi quid tuba personet ueritatis: propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccauerunt. dicendo Pelagius Adam mortalem factum in primo facturae ordine constituit mortem, quam pro noxa praeuaricationis tertio gradu constat inpositam. homo enim opus dei, peccatum opus diaboli, mors poena peccati. nam apostolus non dixit: uoluntas dei mors, sed: stipendium peccati mors. Dolos ergo eius in profundo latentes sollicitius inspiciamus. ideo mortem adplicat conditori, ut, de quo potissimum malo 17] Sap. 2, 24. 22] Rorn. 5,12. 30] Rom. 6, 23. 4 imaginem si P 6 reparatum P 9 Adam om. v 10 omnibus modis v 11 discendit P qui uel quia v orienale P 12 mortem scripsi, mortalem P trasgressiouis P 14 contemtore P 16 caue ne conicias condicionem coII. lin. 21 22 inquid P 28 diabuli P initium ducat, non possit agnosci ac sic liberius adfirmet infantes nexu originis non teneri. quod cum dicit, duplici impietate blasphemat, dum et mortem ad auctoris inuidiam reuocat et negando originale uinculum gratiam reparatoris euacuat. itaque ut posset asserere paruulos baptismo non egere, generale peccatum negauit. quo negato hic ordo erroris sui fuit, . ut, unde mors esset generata, nesciret. quid mirum si arborem illam in fructibus non agnoscat, quam noluit in radice cognoscere? quandoquidem causam uulneris subprimit et abscondit gladium, quo uulnus inflictum est. stipendium, inquit, peccati mors. quia intellegere neglexit tanti principem mali, ideo ignorauit inpositam mortis conditionem pedisequam esse peccati, de qua praefati sumus: stipendium peccati mors. dignam secundum tale opus mercedem recepit, tale stipendium meruit qui diabolo militauit. unde uas electionis euidentissime rationem redemptionis ostendit et praedicat dicens: quid enim, cum adhuc infirmi essemus, Christus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur. hoc est dicere: si abundasset in terris iustitia, non fuisset e caelis transmissa medicina. sed ut adueniret unica sanitas, generalis exegit infirmitas. Inter haec cum Pelagius tantis sacrilegiorum uinculis inligetur, non mirum si per reprobum sensum multiplici tradatur errori, qui se per solum laborem putat posse saluari. merito contra huius arrogantiae praesumptionem sermo diuinus uim suae auctoritatis uel increpationis exseruit: nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater adtraxerit eum, et iterum: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. quod merito ad se dictum esse reputabit, qui salutem suam cum Pelagio propria in uoluntate ac uirtute constituit. quod utique illi obici non necesse est, qui non de solo labore praesumit, sed conatibus suis cotidianam dei misericordiam et iugem gratiam 16] K0111. 5, 6 sq. 25] Ioann. 6,\'44. 20] Rom. J, lti. 1 si P adfirmat v 2 origines P 5 posset scripsi, possit v, positas P serere P 10 inquid P 13 uerba stipendium peccati mors interpolata esse uidentur 14 recipit P 15 diabulo P 18 habundasset P 21 secrilegiorum P 23 se om. v 28 reputauit r, an reputauerit scribendum ? inplorandam esse cognoscit et auxilium domini peruigili exobsecratione deposcit.