<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est ergo in potestate. ut sit cupiditas: et ideo etiam malum <lb/>
            in potestate est. in potestate ergo est, quod in uoluntate esse non <lb/>
            debet; malum enim non potest esse natura nec substantia nec <sic>nita</sic>,<lb n="15"/>
            quia haec bona sunt, in quantum sunt. sed et si aliquos natura- <lb/>
            Uter dicimus malos, propter originem ueteris peccati dicimus, in <lb/>
            quo iam nostra mortalitas nascitur. totum itaque quod uocatur <lb/>
            malum in hominibus, peccatum est et poena. peccatum fit ab anima <lb/>
            rationali, cui liberum uoluntatis arbitrium est; et poena infligitur<lb n="20"/>
            iustitia dei, quae nihil facit iniuste. aduersus haec solita <lb/>
            caecitate Manichaei latrant; et cum conuincuntur naturam non esse <lb/>
            malum, sed in potestate esse hominis facere bene ant male, dicunt <lb/>
            non esse animae liberam uoluntatem et non uident caecitatem suam. 
</p></div></div></body></text></TEI>