<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Peccare enim quid aliud est nisi in ueritatis praeceptis uel <lb/>
            in ipsa non stare ueritate? quod <sic>Bi</sic> non uoluntate faciunt peccatores. <lb/>
            iniuste iudicantur. pertinere autem et angelos ad iudicium, <lb/>
            apostolus ostendit dicens: nescitis, quoniam angelos iudicabimus? <lb/>
            non autem pertinerent ad iudicium, quo iudicantur, si non <lb/>
            pertinerent ad peccatum, quo rei fiant, nec possint merito iudicari. <lb/>
            non enim homines iusti de iustis angelis iudicaturi sunt, quibus <lb n="10"/>
            similes erunt, sed utique de peccatoribus. malefacti sui ergo per <lb/>
            cupiditatem quisque auctor est. 
</p></div></div></body></text></TEI>