Rogo uos, ubi audiuntur haec uerba, dubitatis adhuc Manichaeum adactum esse confiteri esse peccatum propriae uoluntatis? non enim unum uerbum inde dixit. sed tam multa, ut quamuis graui somno raeraom excitaret. dixit: neglegentia sua; dixit: minime permiserint; dixit: parum obtemperauerint; dixit: seruare noluerint; item dixit: obsecutae sunt; dixit: se superari passae sunt; dixit: se obstrinxerunt; dixit: suis meritis id sibi conquirentes; dixit: neque enim futura haec cognoscere studncrunt atque ab isdem, cum tempus dabatur, se segregauerunt. et uos dubitatis dicere propria uoluntate peccari?