<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Rogo uos, ubi audiuntur haec uerba, dubitatis adhuc Manichaeum <lb/>
            adactum esse confiteri esse peccatum propriae uoluntatis? <lb/>
            non enim unum uerbum inde dixit. sed tam multa, ut quamuis <lb/>
            graui somno <sic>raeraom</sic> excitaret. dixit: neglegentia sua; dixit: <lb n="20"/>
            minime permiserint; dixit: parum obtemperauerint; dixit: <lb/>
            seruare noluerint; item dixit: obsecutae sunt; dixit: se <lb/>
            superari passae sunt; dixit: se obstrinxerunt; dixit: suis <lb/>
            meritis id sibi conquirentes; dixit: neque enim futura <lb/>
            haec cognoscere <sic>studncrunt</sic> atque ab isdem, cum tempus <lb n="25"/>
            dabatur, se segregauerunt. et uos dubitatis dicere propria <lb/>
            uoluntate peccari? 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iterum ipse dicit in eadem epistula: lucis autem succisiuam <lb/>
            partem, hoc est animas peccatrices, et uos non dicitis peccare <lb/>
            nisi gentem tenebrarum? sed quid de isto loquar, qui quamuis <lb n="30"/>
            erraret, tamen euidentissima ueritate hoc conatus est dicere ? cum <lb/>
            psum dominum nostrum Iesum Christum nolitis intellegere dicentem

<note rend="script" type="footnote"> 2 etiam] enim P 8 electus <hi rend="italic">VFl</hi> eandem <hi rend="italic">F</hi> constitutus.F1V 5 et <lb/>
            quiaj quia <hi rend="italic">V</hi> malo se] malos <hi rend="italic">VP</hi> ex superare <hi rend="italic">V</hi> 6 male <hi rend="italic">P</hi> 8 obstrixerunt <lb/>
            P 10 configentur] confringentur <hi rend="italic">PM</hi> 13 eadem <hi rend="italic">V</hi> e*ide<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> <lb/>
            Ince <lb/>
            (ift <hi rend="italic">marg</hi>. a m 2 <hi rend="italic">eadS) F</hi> relictae ) relicto <hi rend="italic">V relicta F*</hi> 14 conquiren- <lb/>
            <hi rend="italic">tes] n<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> querentes P 15 hisdem. FVP 16 se s. I. V segregauerunt VM</hi> <lb/>
            18 adaetum] edactum <hi rend="italic">VF (in tnarg. m</hi>. 2 audactll siue sedatd <hi rend="italic">F)</hi> &amp; <lb/>
            actum <hi rend="italic">P</hi> 19 ut] in <hi rend="italic">V</hi> qudluisomno uersum <hi rend="italic">P</hi> 20 excitare P 21 permisef <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> permiserit P 28 supera <hi rend="italic">V</hi> suis] se suis P 24 enim <lb/>
            neque P 25 hisdem <hi rend="italic">FV</hi> 26 et-peccari] <hi rend="italic">om. FV</hi> 28 eapdem <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            • eandem <hi rend="italic">FP</hi> epistols <hi rend="italic">P</hi> succisiuaml subsitiuft P succiua M subsiciuam <lb/>
            V subsiciua<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> (in <hi rend="italic">marg</hi>. I succidius) <hi rend="italic">F</hi> 81 uaritate P 82 dicentes <hi rend="italic">P</hi></note> <lb/>
             
<pb n="954"/>
            ignem praeparatum esse peccatoribus et diabolo et angelis eius, <lb/>
            quos omnes uoluit intellegi peccatores; non enim iniustitia est <lb/>
            apud deum, ut damnet eos, qui nihil peccauerunt. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Peccare enim quid aliud est nisi in ueritatis praeceptis uel <lb/>
            in ipsa non stare ueritate? quod <sic>Bi</sic> non uoluntate faciunt peccatores. <lb/>
            iniuste iudicantur. pertinere autem et angelos ad iudicium, <lb/>
            apostolus ostendit dicens: nescitis, quoniam angelos iudicabimus? <lb/>
            non autem pertinerent ad iudicium, quo iudicantur, si non <lb/>
            pertinerent ad peccatum, quo rei fiant, nec possint merito iudicari. <lb/>
            non enim homines iusti de iustis angelis iudicaturi sunt, quibus <lb n="10"/>
            similes erunt, sed utique de peccatoribus. malefacti sui ergo per <lb/>
            cupiditatem quisque auctor est. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est ergo in potestate. ut sit cupiditas: et ideo etiam malum <lb/>
            in potestate est. in potestate ergo est, quod in uoluntate esse non <lb/>
            debet; malum enim non potest esse natura nec substantia nec <sic>nita</sic>,<lb n="15"/>
            quia haec bona sunt, in quantum sunt. sed et si aliquos natura- <lb/>
            Uter dicimus malos, propter originem ueteris peccati dicimus, in <lb/>
            quo iam nostra mortalitas nascitur. totum itaque quod uocatur <lb/>
            malum in hominibus, peccatum est et poena. peccatum fit ab anima <lb/>
            rationali, cui liberum uoluntatis arbitrium est; et poena infligitur<lb n="20"/>
            iustitia dei, quae nihil facit iniuste. aduersus haec solita <lb/>
            caecitate Manichaei latrant; et cum conuincuntur naturam non esse <lb/>
            malum, sed in potestate esse hominis facere bene ant male, dicunt <lb/>
            non esse animae liberam uoluntatem et non uident caecitatem suam. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quis enim non clamet stultum esse praecepta dare ei, cui <lb n="25"/>
            liberum non est, quod praecipitur facere, et iniquum esse eum <lb/>
            damnare, cui non fuit potestas iussa conplere? et has iniustitias <lb/>
            et iniquitates miseri non intellegunt deo se ascribere. sed quid <lb/>
            uerum est nisi et dominum dare praecepta et animas liberae esse <lb/>
            uoluntatis et malum naturam non esse, sed esse auersionem a dei <lb n="30"/>
            praeceptis et esse iustum iudicium dei, quo damnet peccantes ? 
</p></div></div></body></text></TEI>