Rogo uos, ubi audiuntur haec uerba, dubitatis adhuc Manichaeum adactum esse confiteri esse peccatum propriae uoluntatis? non enim unum uerbum inde dixit. sed tam multa, ut quamuis graui somno raeraom excitaret. dixit: neglegentia sua; dixit: minime permiserint; dixit: parum obtemperauerint; dixit: seruare noluerint; item dixit: obsecutae sunt; dixit: se superari passae sunt; dixit: se obstrinxerunt; dixit: suis meritis id sibi conquirentes; dixit: neque enim futura haec cognoscere studncrunt atque ab isdem, cum tempus dabatur, se segregauerunt. et uos dubitatis dicere propria uoluntate peccari? Iterum ipse dicit in eadem epistula: lucis autem succisiuam partem, hoc est animas peccatrices, et uos non dicitis peccare nisi gentem tenebrarum? sed quid de isto loquar, qui quamuis erraret, tamen euidentissima ueritate hoc conatus est dicere ? cum psum dominum nostrum Iesum Christum nolitis intellegere dicentem 2 etiam] enim P 8 electus VFl eandem F constitutus.F1V 5 et quiaj quia V malo se] malos VP ex superare V 6 male P 8 obstrixerunt P 10 configentur] confringentur PM 13 eadem V e*ide ̃ Ince (ift marg . a m 2 eadS) F relictae ) relicto V relicta F* 14 conquiren- tes] n ̃ querentes P 15 hisdem. FVP 16 se s. I. V segregauerunt VM 18 adaetum] edactum VF (in tnarg. m . 2 audactll siue sedatd F) & actum P 19 ut] in V qudluisomno uersum P 20 excitare P 21 permisef V permiserit P 28 supera V suis] se suis P 24 enim neque P 25 hisdem FV 26 et-peccari] om. FV 28 eapdem F • eandem FP epistols P succisiuaml subsitiuft P succiua M subsiciuam V subsiciua ̄ (in marg . I succidius) F 81 uaritate P 82 dicentes P ignem praeparatum esse peccatoribus et diabolo et angelis eius, quos omnes uoluit intellegi peccatores; non enim iniustitia est apud deum, ut damnet eos, qui nihil peccauerunt. Peccare enim quid aliud est nisi in ueritatis praeceptis uel in ipsa non stare ueritate? quod Bi non uoluntate faciunt peccatores. iniuste iudicantur. pertinere autem et angelos ad iudicium, apostolus ostendit dicens: nescitis, quoniam angelos iudicabimus? non autem pertinerent ad iudicium, quo iudicantur, si non pertinerent ad peccatum, quo rei fiant, nec possint merito iudicari. non enim homines iusti de iustis angelis iudicaturi sunt, quibus similes erunt, sed utique de peccatoribus. malefacti sui ergo per cupiditatem quisque auctor est. Est ergo in potestate. ut sit cupiditas: et ideo etiam malum in potestate est. in potestate ergo est, quod in uoluntate esse non debet; malum enim non potest esse natura nec substantia nec nita , quia haec bona sunt, in quantum sunt. sed et si aliquos natura- Uter dicimus malos, propter originem ueteris peccati dicimus, in quo iam nostra mortalitas nascitur. totum itaque quod uocatur malum in hominibus, peccatum est et poena. peccatum fit ab anima rationali, cui liberum uoluntatis arbitrium est; et poena infligitur iustitia dei, quae nihil facit iniuste. aduersus haec solita caecitate Manichaei latrant; et cum conuincuntur naturam non esse malum, sed in potestate esse hominis facere bene ant male, dicunt non esse animae liberam uoluntatem et non uident caecitatem suam. Quis enim non clamet stultum esse praecepta dare ei, cui liberum non est, quod praecipitur facere, et iniquum esse eum damnare, cui non fuit potestas iussa conplere? et has iniustitias et iniquitates miseri non intellegunt deo se ascribere. sed quid uerum est nisi et dominum dare praecepta et animas liberae esse uoluntatis et malum naturam non esse, sed esse auersionem a dei praeceptis et esse iustum iudicium dei, quo damnet peccantes ?