<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item dictum est a quodam; nihil ei poterat facere gens <lb n="5"/>
            tenebrarum, sed ipse noluit pati rem malam circa fines suos et <lb/>
            misit, qui eam debellaret cui ego dixi: si ita est, ut dicis. ipse <lb/>
            potius inuenitur malus, qui rem uicinam nihil ei nocentem delere <lb/>
            uoluit. et sicut malus in illam, sic crudelis in suam aut ignarus <lb/>
            futurae calamitatis eius. cum enim putat rem bonam se posse perficere, <lb n="10"/>
            ut in regno mali, quod ei non nocebat, regionem suam <lb/>
            extenderet, prius non praeuidit infelicitatem, quae memoratam <lb/>
            partem eius cotidie premit; deinde quod eam totam numquam <lb/>
            in pristinam libertatem recipere poterit.\'
</p></div></div></body></text></TEI>