Huic Manichaeus aduersarium esse dicit nescio quem gentis principem tenebrarum, quem etiam adserit ingenitum nec habere auctorem, a quo creatus sit. et utique si ingenitus et non creatus est, per se ipsum est inmortalis. et si per se inmortalis est, non erit deus, qui habeat solus ium ό rtalitatem , et erit iam mendax apostolus, qui dicit de deo, quod solus habeat inmortalitatem. sed quia apostolus mendax non est, deus solus habet inmortalitatem. et ideo solus potestetanimisetquibus uult corporibus praestare inmortalitatem.