<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, <lb/>
            per aestus atque calores particulatim descendit <lb/>
            atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus <lb/>
            miscetur <sic>ot</sic> coloribus diuersis inficitur. et quo <lb/>
            pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum <lb n="10"/>
            et uirginum parent contrariis potestatibus, quae in <lb/>
            caelis degunt quaeque igneam habent naturam atque <lb/>
            ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem <lb/>
            membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: <lb/>
            eodem modo etiam altissima illa uirtus, quae in naui <lb n="15"/>
            uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac <lb/>
            uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, <lb/>
            quarum natura frigida est atque humida quaeque <lb/>
            in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae <lb/>
            sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero <lb n="20"/>
            uirginum. hac uero mutatione et diuersitate personarum <lb/>
            diuinarum ac pulcherrimarum <sic>humidae</sic> frigidaeque stirpis <lb/>
            principes masculi seu feminae soluuntur atque id, <lb/>
            quod in ipsis est uitale, fugit: quod uero resederit, laxatum <lb/>
            deducitur in terram per frigora et cunctis terrae <lb n="25"/>
            generibus admiscetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>