<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qualis interea turpitudo, quam in eodem Thesauro <sic>gno</sic> inter <lb/>
            cetera turpia in septimo libro scripsit sic dicens: tunc beatus <lb/>
            ille pater, qui lucidas naues habet diuersoria* et habitacula <lb/>
            secundum magnitudines, pro insita sibi clementia <lb/>
            fert opem, qua exuitur et liberatur ab inpiis retinaculis<lb n="5"/>
            et angustiis atque angoribus suae uitalis. substantiae. <lb/>
            itaque inuisibili suo nutu illas suas uirtutes, quae in <lb/>
            clarissima hac naui habentur, transfigurat easque parere <lb/>
            facit aduersis potestatibus, quae in singulis caelorum <lb/>
            tractibus ordinatae sunt. quae quoniam ex utroque sexu<lb n="10"/>
            masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas <lb/>
            uirtutes partim specie puerorum inuestium parere iubet <lb/>
            generi aduerso feminarum, partim uirginum lucidarum <lb/>
            forma generi «ontrario masculorum, sciens eas omnes <lb/>
            hostiles potestates propter ingenitam sibi letalem et<lb n="15"/>
            spurcissimam concupiscentiam facillime capi atque isdem <lb/>
            speciebus pulcherrimis, quae parent et mancipari hocque <lb/>
            modo dissolui. sciatis autem hunc eundem nostrum beatum <lb/>
            patrem hoc idem esse, quod etiam suae uirtutes, <lb/>
            quas ab necessariam causam transformat in puerorum <lb n="20"/>
            et uirginum intemeratam similitudinem. utitur autem <lb/>
            his tamquam propriis armis atque per eas suam conplet <lb/>
            uoluntatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>