<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qualis interea turpitudo, quam in eodem Thesauro <sic>gno</sic> inter <lb/>
            cetera turpia in septimo libro scripsit sic dicens: tunc beatus <lb/>
            ille pater, qui lucidas naues habet diuersoria* et habitacula <lb/>
            secundum magnitudines, pro insita sibi clementia <lb/>
            fert opem, qua exuitur et liberatur ab inpiis retinaculis<lb n="5"/>
            et angustiis atque angoribus suae uitalis. substantiae. <lb/>
            itaque inuisibili suo nutu illas suas uirtutes, quae in <lb/>
            clarissima hac naui habentur, transfigurat easque parere <lb/>
            facit aduersis potestatibus, quae in singulis caelorum <lb/>
            tractibus ordinatae sunt. quae quoniam ex utroque sexu<lb n="10"/>
            masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas <lb/>
            uirtutes partim specie puerorum inuestium parere iubet <lb/>
            generi aduerso feminarum, partim uirginum lucidarum <lb/>
            forma generi «ontrario masculorum, sciens eas omnes <lb/>
            hostiles potestates propter ingenitam sibi letalem et<lb n="15"/>
            spurcissimam concupiscentiam facillime capi atque isdem <lb/>
            speciebus pulcherrimis, quae parent et mancipari hocque <lb/>
            modo dissolui. sciatis autem hunc eundem nostrum beatum <lb/>
            patrem hoc idem esse, quod etiam suae uirtutes, <lb/>
            quas ab necessariam causam transformat in puerorum <lb n="20"/>
            et uirginum intemeratam similitudinem. utitur autem <lb/>
            his tamquam propriis armis atque per eas suam conplet <lb/>
            uoluntatem. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Harum uero uirtutum diuinarum. quae-ad instar <lb/>
            coniugii contra inferna genera statuuntur quaeque alacritate <lb n="25"/>
            ac facilitate id quod cogitauerint momento eodem <lb/>
            efficiunt, plenae sunt lucidae naues. itaque cum ratio <lb/>
            poposcerit, ut masculis adpareant eaedem sanctae uirtutes, <lb/>
            illico etiam suam effigiem uirginum pulcherrimarum <lb/>
            habitu demonstrant. rursum cum ad feminas <sic>nentum</sic> <lb n="30"/>
            fuerit, postponentes speciem uirginum puerorum <lb/>
            inuestium speciem ostendunt. hoc autem uisu decoro <lb/>
            illarum ardor et concupiscentia crescit atque hoc modo <lb/>
            uinculum pessimarum cogitationum earum soluitur

<note type="footnote">1 turpitudo sit (sit m. <hi rend="italic">2 add.) F</hi> suo] <hi rend="italic">om. VM</hi> 4 secũ magditudinis <lb/>
            <hi rend="italic">FV</hi> clementi affert F1 clemti*affert <hi rend="italic">V</hi> 5 qua] que <hi rend="italic">FVP</hi> <lb/>
            etJ uel <hi rend="italic">P</hi> 6 e angoribus <hi rend="italic">V</hi> 8 hac] ac <hi rend="italic">V</hi> 10 ordinati P 11 acl <lb/>
            aut P <hi rend="italic">et ideo] FP 12 specig VP inuestitl FI</hi> 14 ienere contraria P <lb/>
            eos P 17 quae] q. <hi rend="italic">V</hi> apparent P 18 dissoluit P hunc] tuac P <lb/>
            20 necessaria causa P 21 intemerat P 22 <hi rend="italic">atquel om. P</hi> 24 uir <lb/>
            tutê <hi rend="italic">V</hi> 25 coniungii P 26 ac] hac <hi rend="italic">P</hi> memento <hi rend="italic">VP</hi> 27 aficiunt P <lb/>
            28 eadem <hi rend="italic">VP</hi> 29 il.ico (1 <hi rend="italic">ras.) F</hi> effigiam <hi rend="italic">V</hi> efficiem P 80 abittl P <lb/>
            32 inuestift <hi rend="italic">F1</hi> dechoro <hi rend="italic">V</hi></note> <lb/>
             
<pb n="957"/>
            <sic>uinaquft</sic> anima, quae eorundem membris tenebatur, hac <lb/>
            occasione laxata euadit et suo purissimo aeri miscetur: <lb/>
            ubi penitus ablutae animae ascendunt ad lucidas naues, <lb/>
            quae sibi ad euectionem atque ad suae patriae transfretationem <lb/>
            sunt praeparatae. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, <lb/>
            per aestus atque calores particulatim descendit <lb/>
            atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus <lb/>
            miscetur <sic>ot</sic> coloribus diuersis inficitur. et quo <lb/>
            pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum <lb n="10"/>
            et uirginum parent contrariis potestatibus, quae in <lb/>
            caelis degunt quaeque igneam habent naturam atque <lb/>
            ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem <lb/>
            membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: <lb/>
            eodem modo etiam altissima illa uirtus, quae in naui <lb n="15"/>
            uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac <lb/>
            uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, <lb/>
            quarum natura frigida est atque humida quaeque <lb/>
            in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae <lb/>
            sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero <lb n="20"/>
            uirginum. hac uero mutatione et diuersitate personarum <lb/>
            diuinarum ac pulcherrimarum <sic>humidae</sic> frigidaeque stirpis <lb/>
            principes masculi seu feminae soluuntur atque id, <lb/>
            quod in ipsis est uitale, fugit: quod uero resederit, laxatum <lb/>
            deducitur in terram per frigora et cunctis terrae <lb n="25"/>
            generibus admiscetur. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quis non rideat uel potius doleat et detestetur istum hominem <lb/>
            tam horrenda et execrabilia de diuina substantia dicentem? <lb/>
            ergo substantiae lucis aeternae, parti dei in captiuitate, in calamitatibus, <lb/>
             in aerumnis, in pressuris, in sordibus atque inmunditia <lb n="30"/>
            secundum uestrum errorem, uestram constitutionem non poterat <lb/>
            aliter cotidie subueniri, nisi beatus pater, qui naues lucidas habet

<note type="footnote"> 1 tenebratur <hi rend="italic">F</hi> teneb.ratur <hi rend="italic">V</hi> tenebaatur P ac occasione <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            2 euadet <hi rend="italic">P</hi> aere <hi rend="italic">F</hi> rniscitur <hi rend="italic">FF*</hi> 4 eleccionem P sua patria <hi rend="italic">VP</hi> <lb/>
            transfretatione <hi rend="italic">V</hi> et transfretatione <hi rend="italic">P</hi> 7 estum <hi rend="italic">F</hi> pstum <hi rend="italic">P</hi> colores <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            8 ac] hac P 10 pacto] facto <hi rend="italic">FPM</hi> existi F exista P et clarissima] <lb/>
            pclarissima <hi rend="italic">P</hi> nane P 11 eontrariisJ contra aliis P 12 quequem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            ignem <hi rend="italic">VP habeant FVP 15 illa altissima PM</hi> 16 in similitudine<milestone unit="vbar"/> <lb/>
            similitudine <hi rend="italic">M</hi> similitudinem <hi rend="italic">VP</hi> 19 ordinata <hi rend="italic">FP</hi> femini P <lb/>
            20 inipsa P masculi P 21 hac uero] ac <hi rend="italic">FVM</hi> hac P mutatione <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> diuereitats <hi rend="italic">P</hi> 22 ac] hanc <hi rend="italic">V</hi> 23 princeps <hi rend="italic">PF1</hi> siue P <lb/>
            24 quot uero P 25 reducitur V 27 detaestatur <hi rend="italic">FV</hi> 28 horrendo P<lb/>
             de] om. <hi rend="italic">V</hi> 29 captiuitate P 30 erumnis <hi rend="italic">F</hi> 32 subuenire <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="958"/>
            <sic>dinersoria</sic>, quem tertium legatum appellatis, et uirtus altissima <lb/>
            uirtutes suas in diuersi sexus naturam conmutet; quas quidem <lb/>
            intemeratas dicitis, sed tamen ut meretricum more pulchritudine <lb/>
            sua principum tenebrarum letalem et spurcissimam concupiscentiam <lb/>
            confusae inuicem accendant. non enim inuenistis uerum, quo tantam <lb/>
            turpitudinem aliquando honestius diceretis. et qua causa hoc faciunt ? <lb/>
            ut eis in libidinem concitatis occasionem liberationis reperiat substantia <lb/>
            diuina. quid aliud sonat, nisi ut etiam per genitalia daemonum <lb/>
            uias euadendi inueniat diuina maiestas ? deus magne, <lb/>
            subueni animis ista turpia credentibus, ista nefanda sectantibus ! <lb n="10"/>
            quis haec non exhorreat? rogo uos. quis tam caecus est, ut ista <lb/>
            credat? rogo uos. 
</p></div></div></body></text></TEI>