<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quis enim non clamet stultum esse praecepta dare ei, cui <lb n="25"/>
            liberum non est, quod praecipitur facere, et iniquum esse eum <lb/>
            damnare, cui non fuit potestas iussa conplere? et has iniustitias <lb/>
            et iniquitates miseri non intellegunt deo se ascribere. sed quid <lb/>
            uerum est nisi et dominum dare praecepta et animas liberae esse <lb/>
            uoluntatis et malum naturam non esse, sed esse auersionem a dei <lb n="30"/>
            praeceptis et esse iustum iudicium dei, quo damnet peccantes ? 
</p></div></div></body></text></TEI>