<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">1. EUODII DE FIDE CONTRA MANICHAEOS. </title></ab><p>Unus deus pater et filius et spiritus sanctus, inuisibilis, inconprehensibilis, <lb/>
            inenarrabilis, inuiolabilis. incoinquinabilis, qui <lb/>
            solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. ipse <lb n="5"/>
            lumen uerum, uita et ueritas, bonus, summus et quaecumque de <lb/>
            illo Lumanus sermo poterit enuntiare: quae tamen ab eo dantur, <lb/>
            ut aliquo modo dici possint. ex quo omnia, per quem omnia, siue <lb/>
            sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; et omnia <lb/>
            per ipsum et in ipso creata sunt, sicut in utroque testamento humilibus <lb n="10"/>
            et pie quaerentibus manifestatur. ipsi gloria in saecula <lb/>
            saeculorum amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>