<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="99" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXXIIII. VTRVM SECVNDO IACOB LAPIDEM OLEO PERFVDERIT AN SE- CVNDO COMMEMOBATVM SIT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. </title></ab><p>Ascendit autem deus ab eo loco, ubi locutus est  <lb/>
            cum eo. et statuit Iacob titulum in loco, in quo <lb n="5"/>
            locutus est cum eo, titulum lapideum. et libauit <lb/>
            super eum libamen et infudit super illum oleum <lb/>
            et uocauit Iacob nomen loci, in quo locutus est <lb/>
            cum eo illic deus, Bethel. iterum factum est hoc loco <lb/>
            quod factum fuerat, an iterum commemoratum est P sed quodlibet <lb n="10"/>
            horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit: <lb/>
            non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere <lb/>
            et tamquam dis libare lapidibus. 
</p></div><div n="100" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXXV. QVAESTIONEM, QVOD XII FILII IACOB COMPVTENTVR NONDVM NATO BENIAMIN, SOLVIT PER TROPVM SVNECDOCE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p>Quod duodecim filii computantur Israhel et dicitur: hi  <lb/>
            sunt filii Israhel, qui nati sunt in Mesopotamia, <lb/>
            cum Beniamin postea longe natus sit, cum iam transissent <lb n="20"/>
            Bethel et appropinquarent Bethlem.

<note type="footnote"> 4 Gen. 36, 13—15 18 Gen. 36, 26 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. LXXXIII <hi rend="italic">M</hi> XCVII <hi rend="italic">T</hi> XCVIIII <hi rend="italic">P C o; om. G</hi> 2 utrum <lb/>
            - iacob om. <hi rend="italic">P</hi> secundo] Ydo <hi rend="italic">MlV</hi> iterum <hi rend="italic">v</hi> oleo] in eo <hi rend="italic">MV;</hi> <lb/>
            oa. P oleo lapidem <hi rend="italic">v</hi> superfuderit P secundo] Ydo <hi rend="italic">Mav</hi> <lb/>
            iterum Po 3 sit] si P 7 infudit] fudit <hi rend="italic">Pv</hi> 8 loci] loci illius <lb/>
            a 9 illic] om. v 11 labauit P lapidi libauit] lap. lib. iacob <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 12 idolatriae <hi rend="italic">PT</hi> 13 diis PT2v labare <hi rend="italic">V</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            LXXXITII <hi rend="italic">M</hi> XCVIII <hi rend="italic">T C P CI c; om. G</hi> 15 questionum P <lb/>
            computantur Pv 16 Beniamin] benia P sinecdoce P synecdoc <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            sinecdoche v ex] in <hi rend="italic">Pv</hi> 18 flli <hi rend="italic">V</hi> hi] hii <hi rend="italic">PF</hi> 19 messopotamia <lb/>
            P\' 20 ueniamin <hi rend="italic">V</hi> longe postea <hi rend="italic">PTv</hi> 21 bethleem <hi rend="italic">Tv</hi> </note>

<note type="footnote"> vnn. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> 
<pb n="338"/>
             
</p><p>Expositio. 
</p><p>Nulla est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per <lb/>
            synecdocen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, <lb/>
            solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum <lb/>
            nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non<lb n="5"/>
            pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit <lb/>
            a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen <lb/>
            apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis <lb/>
            duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut <lb/>
            non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo <lb n="10"/>
            numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino <lb/>
            dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex <lb/>
            uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere <lb/>
            uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen <lb/>
            in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quod si putauerimus <lb n="15"/>
            et illum electum, ut per eius traditionem domini <lb/>
            passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam <lb/>
            bene utente deo etiam malis, illud attendamus ubi ait: non <lb/>
            de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat <lb/>
            ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc<lb n="20"/>
            illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per <lb/>
            synecdocen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis <lb/>
            etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. <lb/>
            hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo <lb/>
            Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum<lb n="25"/>
            eodem Iacob, et uenerunt etiam filii eius, qui absentes erant, <lb/>
            et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit <lb/>
            animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem.

<note type="footnote"> 8 I Cor. 15, 5 12 Io. 6, 70 18 Io. 13, 18 27 Gen. <lb/>
            34, 8 </note>

<note type="footnote"> 3 sinecdoche P sinodochen <hi rend="italic">v</hi> 4 quod] quo <hi rend="italic">T</hi> 5 apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">Tl</hi> iam (non <hi rend="italic">om.) P</hi> 7 et] hoc et <hi rend="italic">v</hi> numeri] <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            10 non] non non <hi rend="italic">(prius</hi> non <hi rend="italic">del. m. I) V</hi> possent Pv 11 lucntionis <lb/>
            P locupletionis <hi rend="italic">v</hi> 15 eleguntur <hi rend="italic">T</hi> eligunt <hi rend="italic">v</hi> 16 traditionem] <lb/>
            I electione <hi rend="italic">add. P1 in mg</hi>. 18 illut <hi rend="italic">MV</hi> 22 sinecdochen (h add. <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) P</hi> sinedochen <hi rend="italic">v</hi> melioresque Pl 24 est <hi rend="italic">om</hi>. P1 25 sichem <lb/>
            P loqui] liquo P* 26 erant] er Pl </note> <lb/>
             
<pb n="339"/>
            quia enim potior erat patris persona, per synecdocen filiam <lb/>
            uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum <lb/>
            non erat filia. hinc est et illud: curre ad oues et accipe <lb/>
            mihi inde duos hedos; simul enim pascebantur oues et <lb/>
            hedi, et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum <lb n="5"/>
            pecus complexus est. sic quia potior erat numerus undecim <lb/>
            filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum <lb/>
            commemoratione scriptura complexa est etiam Beniamin, qui <lb/>
            non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob, <lb/>
            qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="101" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXXVI. VTRVM IN INFERNVM MALI TANTVM AN ETIAM BONI MORTVI DESCENDERE SOLEANT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. </title></ab><p>Et noluit consolari dicens: quoniam descendam  <lb/>
            ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna <lb n="15"/>
            quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali <lb/>
            tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo <lb/>
            tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem <lb/>
            uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. <lb/>
            an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc <lb n="20"/>
            exaggerantis? 
</p><ab><title type="sub">[ITEM DE INFERNO. EX LIBRO QVAESTIONVM NVMERORVM. </title></ab><p>Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt <note type="margin"> 101\' </note> <lb/>
            eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter- <lb/>
            0

<note type="footnote"> 3 Gen. 27, 9 9 Gen. 35, 26 14 Gen. 37, 35 23 Num. <lb/>
            16, 33 </note>

<note type="footnote"> 1 enim] ergo <hi rend="italic">Pv</hi> sinedochen <hi rend="italic">Pv</hi> 2 fratris Pl 4 inde <lb/>
            mihi <hi rend="italic">PTx</hi> haedos <hi rend="italic">T</hi> simul enim] sicut etiam <hi rend="italic">T</hi> 7 fuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 9 hi] ibi P fiU. P 10 mesopotamiam <hi rend="italic">T</hi> 11 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            XCVIIII <hi rend="italic">T</hi> CI P CII <hi rend="italic">v; om. G</hi> 12 mali] ubi mali <hi rend="italic">Givan</hi> <lb/>
            etiam] an et P manent <hi rend="italic">Gv</hi> 13 quaestionum] q. t. CXXVI P <lb/>
            q. t. CXX <hi rend="italic">Gv</hi> 15 solent <hi rend="italic">Gl</hi> 16 illic T1 17 si] sic <hi rend="italic">GlP</hi> <lb/>
            18 mali quomodo] aliquo modo <hi rend="italic">Gv</hi> isti P se* (d <hi rend="italic">ras.) T</hi> lugente <lb/>
            P 19 uelle <hi rend="italic">om. GPv</hi> discendere <hi rend="italic">GP</hi> infernis <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            credidit <hi rend="italic">GST</hi> 22 <hi rend="italic">quae inclusi desunt in GMPVv</hi> 22 numerorum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> numeri <hi rend="italic">T</hi> </note>

<note type="footnote"> 22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            rae nunc dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae <lb/>
            partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, <lb/>
            sicut rerum, de quibus agitur, sensus exigit, nomen <lb/>
            ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed <lb/>
            quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse, et <lb n="5"/>
            ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum <lb/>
            est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas <lb/>
            in comparatione huius superioris terrae, in cuius facie <lb/>
            uiuitur; sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum <lb/>
            demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris <lb n="10"/>
            detrusos caligine scriptura dicit tamquam carceribus inferi <lb/>
            puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus <lb/>
            non pepercit, sed carceribus caliginis <lb/>
            inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, <lb/>
            cum apostolus Paulus principem potestatis aeris <lb n="15"/>
            diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae. 
</p><ab><title type="sub">ITEM DE EADEM RE. EX PSALMO LXXXV. </title></ab><p rend="script"><note type="margin"> 101b </note> Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. <lb/>
            quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, <lb/>
            ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici<lb n="20"/>
            datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. <lb/>
            infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis <lb/>
            alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. <lb/>
            uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti <lb/>
            animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tamquam <lb n="25"/>
            duo inferna esse, superius et inferius. nam unde infernum <lb/>
            inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non <lb/>
            diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. <lb/>
            uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: <lb/>
            ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas <lb n="30"/>
            et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam

<note type="footnote"> 12 II Petro 2, 4 15 cf. Epb. 2, 2 18 (et 24) Ps. 85, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> b <lb/>
            2 oariae <hi rend="italic">T</hi> 11 (et 24) scribtura <hi rend="italic">T</hi> 30 mortalitas (in <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. 2) T</hi> 31 et incorruptio (et in <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="341"/>
            permanentia. illa pars rerum superna est. si ergo illa <lb/>
            superna est, haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, <lb/>
            ubi natiuitas (et mortalitas), ubi decessio atque <lb/>
            successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, <lb/>
            cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca <lb n="5"/>
            substantia, puto, quia omnis ista pars non potest comparari <lb/>
            illi caelo, de quo loquebar paulo ante. si ergo illi parti haec <lb/>
            pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. et post <lb/>
            mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in <lb/>
            quo sumus in carne et ista mortalitate? corpus enim mortuum <lb n="10"/>
            est, ait apostolus, propter peccatum. ergo et hic <lb/>
            sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis <lb/>
            abundat. non enim ait: "corpus moriturum est" sed: corpus <lb/>
            mortuum est. adhuc habet uitam utique corpus nostrum; <lb/>
            et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia <lb n="15"/>
            sunt angelorum corpora, inuenitur corpus hominis mortuum, <lb/>
            quamuis adhuc habens animam. sed rursus ab hoc inferno, <lb/>
            id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt <lb/>
            mortui; unde uoluit deus eruere animas nostras etiam illuc <lb/>
            mittendo filium suum. etenim, fratres, propter ista duo inferna <lb n="20"/>
            missus est filius dei undique liberans; ad hoc infernum <lb/>
            missus est nascendo, ad illud moriendo. propterea uox eius <lb/>
            est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed apostolo <lb/>
            exponente, ubi ait: quoniam non derelinques animam <lb/>
            meam in inferno. ergo aut ipsius uox est et hic: <lb n="25"/>
            eruisti animam meam ex inferno inferiore, aut nostra <lb/>
            uox per ipsum Christum dominum nostrum, quia ideo ille <lb/>
            peruenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno. 
</p><p>Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos <lb/>
            inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui <lb n="30"/>
            plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis <lb/>
            quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire.

<note type="footnote"> 10 Rom. 8,10 24 Ps. 15, 10 et Act 2, 27 26 Ps. 85,13 </note>

<note type="footnote"> 3 et mortalitas a: <hi rend="italic">om. T</hi> 6 qua (i add. <hi rend="italic">tn. 2) T</hi> 18 eunt az <lb/>
            erunt <hi rend="italic">T</hi> 23 conitiente <hi rend="italic">T</hi> 32 fuissent (n <hi rend="italic">expunxit</hi> m. 2) <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            nondum enim dominus uenerat ad infernum, ut erueret inde <lb/>
            omnium sanctorum praecedentium animas; et tamen Abraham <lb/>
            in requie ibi erat. et quidam diues cum torqueretur apud inferos, <lb/>
            cum uideret Abraham, leuauit oculos. non eum posset <lb/>
            leuatis oculis uidere, nisi ille esset superius, ille inferius. et<lb n="5"/>
            quid ei respondit Abraham, cum diceret: pater Abraham, <lb/>
            mitte Lazarum ut intinguat digitum suum et stillet <lb/>
            in linguam meam, quoniam crucior in hac <lb/>
            flamma? fili, ait, memento quia percepisti bona in <lb/>
            uita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic<lb n="10"/>
            requiescit, tu uero torqueris. et super haec, ait, <lb/>
            inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut <lb/>
            nec nos possimus uenire ad uos nec inde aliquis <lb/>
            uenire ad nos. ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum <lb/>
            in uno quieuerunt animae iustorum, in altero torquentur <lb n="15"/>
            animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in <lb/>
            corpore Christi positus et orans in uoce Christi, eruisse deum <lb/>
            animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberauit se a <lb/>
            talibus peccatis, per quae posset deduci ad tormenta inferni <lb/>
            inferioris. quemadmodum si medicus uideat tibi imminentem<lb n="20"/>
            aegritudinem forte ex aliquo labore et dicat: "parce tibi, sic <lb/>
            te tracta; requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, <lb/>
            aegrotabis"; tu autem si feceris et saluus fueris, recte dicis <lb/>
            medico: "liberasti me ab aegritudine", non in qua iam eras, <lb/>
            sed in qua futurus eras. nescio quis habens causam molestam <lb n="25"/>
            mittendus erat in carcerem. uenit alius, defendit eum; <lb/>
            gratias agens quid dicit? "eruisti animam meam de carcere". <lb/>
            suspendendus erat debitor; solutum est pro eo; liberatus dicitur <lb/>
            de suspendio. in his omnibus non erant. sed quia talibus <lb/>
            meritis agebantur et, nisi subuentum esset, ibi essent, inde <lb n="30"/>
            se recte dicunt liberari quo per liberatores suos non sunt

<note type="footnote"> 6 Luc. 16, 24 sq. </note>

<note type="footnote"> 9 percipisti <hi rend="italic">T</hi> 15 torquentur <hi rend="italic">a:</hi> torquetur <hi rend="italic">T</hi> 21 ex <hi rend="italic">a:<lb/>
             am. T</hi> 25 qua <hi rend="italic">a:</hi> quam <hi rend="italic">T</hi> 26 carcerem a: carcere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            28 debitur (u in 0 <hi rend="italic">corr. m. 1) T</hi> 30 agebantur <hi rend="italic">a:</hi> agebatur <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            31 liberari (ri <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            permissi perduci. ergo, fratres, siue illud siue illud sit, hic me <lb/>
            scrutatorem uerbi dei, non temerarium affirmatorem teneatis. <lb/>
            et eruisti animam meam ex inferno inferiore.]
</p></div><div n="102" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXXVII. QVOD IN GENESI TERTIO INSINVETVR SPIRITVS SANCTVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p>Numquid inuenimus hominem talem, qui habeat  <lb/>
            spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur <lb/>
            nobis in hoc libro spiritus sanctus, id est spiritus dei. primo, <lb/>
            ubi dictum est: spiritus dei super aquam; secundo, ubi <lb n="10"/>
            dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus <lb/>
            istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, <lb/>
            quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo spiritum dei. nondum <lb/>
            tamen legimus spiritum sanctum. 
</p></div><div n="103" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXXVIII. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT TOT ANIMAS EXISSE DE FEMO- REBVS IACOB. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. </title></ab><p>Quod dicit scriptura tot animas peperisse Liam uel tot aut  <lb/>
            tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc <lb/>
            respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a <lb n="20"/>
            parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas <lb/>
            enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione <lb/>
            nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex qua <lb/>
            totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine

<note type="footnote"> 3 Ps. 85, 13 7 Gen. 41, 38 10 Gen. 1, 2 11 Gen. <lb/>
            6, 3 16 cf. Gen. 46, 15 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">cap</hi>. C <hi rend="italic">T</hi> Cn P CIII <hi rend="italic">v; om. G</hi> 7 qui. (d <hi rend="italic">eras.) T</hi> <lb/>
            8 insunuator (o in u <hi rend="italic">corr. m. 2) T</hi> 9 dei (spiritus <hi rend="italic">om.) Pv</hi> 10 aquas <lb/>
            <hi rend="italic">PTv</hi> 13 pharao] parco P1 de] ad v at P 15 <hi rend="italic">cap</hi>. CI <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            Cin P Cllll <hi rend="italic">v;</hi> om. <hi rend="italic">G</hi> 16 sit] est <hi rend="italic">P</hi> 19 quid] quod <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            20 respondea.tur (n <hi rend="italic">ras.) P</hi> 22 significande locntionis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            23 iplQ P1 qua] quo <hi rend="italic">PTV</hi> 24 totum] tantum <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: <lb/>
            exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo <lb/>
            natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi <lb/>
            sunt locutionum modi secundum scripturas. 
</p></div></div></body></text></TEI>