VIIII. DE TEMPORE, QVOD CVM HOMO METIRI VIDEATVR NON TAMEN POTEST COMPREHENDERE QVID SIT TEMPVS. EX LIBRO CON- FESSIONVM XI INTER CETERA ET AD LOCVM. Deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis; sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. ergo scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum, uerbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente 5 Ps. 34, 3 13 Ps. 18, 13 sq. 21 cf. Gen. 1, 14 11 offendant a: offendat MV 12 quid M\' eam om. M preter M 15 cap . VIIII deest in DGPTv 16 mentiri Ml 17 conprehendere M 22 sed supra uera. a m. 1 M rotae V: tae M 24 motus o: motis MV usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiam si tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uicies et quater circuiret sol ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. non itaque nunc quaeram quid sit illud quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiam si aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cam sol stetisset ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret,, illa pugna gesta atque peracta est. uideo igitur tempus quandam esse distentionem; sed uideo an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux ueritatis. iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio; tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio; non tu dicis. cum enim monetur corpus, tempore metior quamdiu moueatur, ei quo moueri incipit donec desinat. et si non 22 cf. IM. 10, 13.,. 1 osqae in M trasiemnt F; n a m. 2 8 orto F: ta M 11 appellarentur M 16 circuitu MY 18 quanto o: qmntum MV 19 illum MV • 81 metior a: motior MV uidi ex quo coepit et perseuerat moueri, ut non uideam cum desinit, non ualeo metiri nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit, quia et quantum cum dicimus collatione dicimus, uelut: tantum hoc quantum illud, aut: duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus quod monetur uel partes eius, si tamquam in torno monetur, possumus dicere quantum sit temporis ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? nam etsi uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum (motum eius sed etiam statum tempore metimur). ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora. Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis. quattuor itaque breues, prima, tertia, quinta, septima simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam; hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo ut inueniam quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? eius autem finitio 2 mentiri Ml 3 dio M 5 dicims M illud (J: illam MV 8 moueatur M 9 moueatur V; a del. m. 1 13 etsi a: si et MV uariae MV 14 motum-metimur a: om. MV 16 metitur et metitur M pr . 20 at MV 21 seoundam o: secandum MV octabam MY 22 pronuntiatio M 24 breuis M 27 longe MV ut М\'V et M1 praeteritio est. quid ergo est quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa quam metior? ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt, et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis; neque hoc possum nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet. In te, anime meus, tempora metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior; affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt ut fieret; ipsam metior cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora aut non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tenuisse temporis quantum illa uox tenuit? nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum quantum illud ad illud sit renuntiamus, (non aliter ac si ea sonando diceremus). uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando quam longa futura sit egitque iste spatium temporis in silentio memoriaeque commendans coepit edere illam uocem, quae sonat donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est utique sonuit; quod autem restat sonabit; atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumtione futuri sit totum praeteritum. 1 quam MV 5 duplum V; um a m. 2 6 poMum a: possunt w MV 10 tibi] mihi Mpr . tuam (ro a m . 2) V; ru eras. in M 18 spatio o: gpatia MV 22 renuntiammus M non-diceremus m: om. MV 25 spatium tem V in ras. am. 1 26 ędere 7; ę a m. 2 27 Bonanit M V 29 dum (n a m. 2 in ras.) M 80 deminotione M Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? nam exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat (futura) nondum esse? sed tamen iam est in animo exspectatio futurorum, et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. dicturus sum canticum quod noui: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea atque distenditur uita huius actionis meae in memoria propter quod dixi et in exspectatione propter quod dicturus sum. praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata exspectatione prolongatur memoria, donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius; hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum; hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea et me suscepit dextera tua in domino meo 29 cf. Ps. 62, 4 4 et meminitet attendit M 6 fatura a: om. MY 15 totum a: totam MY me attenditur M 16 illo a: illa MV ten. ditur et (om . in) MV 18 in memoria repet. m. 2 in marg. V expectationem MV quod-sum repet. m. 2 in marg. V 22 consummatur Ml 30 meo om. M mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, (sed secundum intentionem) sequar ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam (nec uenientem) nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es. at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae in intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? aut quid ei uenit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare quid dicant et inuenire quia non dicitur: numquam, ubi non est tempus. qui enim dicitur numquam fecisse (quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse?) uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea quae ante sunt et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora. Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum! sana oculos meos et congaudeam luci tuae. certe si 7 cf. Philipp. 3, 14 6 sed-intentionem a: om. MV .8 nec uenientem a: om. MV 9 anni mei M: anime Y 16 contra eos qui dicunt quid faciebat d» antequam aliquid faceret adnot. V in marg . aliquid ante faceret erat, in M 20 quid-fecisse o: om. MY 28 proicerunt MV consequentia ̄ Y 29 certe - cui om. M\'; add . m. 2 in mg. inf . est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noueris omnia futura et praeterita: longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis notumue canticum audientis exspectatione uocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distentione actionis tuae. qui intellegit confiteatur tibi, et qui non intellegit confiteatur tibi.s o quam excelsus es! et humiles corde sunt domus tua. tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es. [DE MIBACVLIS QVAE MAGICIS ARTIBVS FIVNT. EX LIBRO DE TRINITATE III T. VII. Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. scinifes enim musculae 18 cf. PI. 146, 8 1 grandis M7 scientia M1: scientiae V et om. M2V 9 prescientia M7 5 reliqum V reliqum M 7 aberit M 19 eriges MV 21 capp. 10-24 desunt in MV 28 infirmi P\' posset T 25 magi; i a m.2 in ras. P serpentis Dl 26 et post sed add. T ammirandam PT 28 sciniphes GTfJ sunt breuissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptius populus caedebatur. ibi certe deficientes magi dixerunt: digitus dei est hoc. unde et intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos, aetherias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. datur autem uel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione uiderentur admirandi a quibus fiebant a dei ueritate damnandi; uel ad monendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam; neque enim parua uisibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habuit amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem. Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam, sed deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis iudicat. nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod uolunt; sed quantum sinitur. nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creauerunt. omnium quippe rerum, quae corporaliter uisibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. alia sunt enim haec 2 Ex. 8, 19 15 cf. Iob 1 et 2 1 tertio Gl luperbol Tl 2 celebratur G1v deficientis D1 3 hoc] ) bic G1 4 et pott angelos add. G* post astherias add. P* quondi ima ista D\' manifestam T caligine D\' 6 buritatis G* 7 non possant post aliquid add. DGPTv 8 et] sed DG 9 epi tvam T 11 ammonendos T fidelis D1 nae G 13 probandamq; P1 14 patientia D\' praua 0 18 nudum D 00 spiritalis T 22 ne T 23 creatorii o 24 resistentis D\' non - creauerunt om. T 26 nisibfliterquae P\' nisibiliter om. D* 27 latent om. G1 iam et conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus.. alia uero illa occulta istorum seminum semina, unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. neque enim tunc in huiusce modi fetus ita producta sunt, ut in eis quae producta sunt uis illa consumta sit; sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant et species suas peragant. ecce enim breuissimus surculus semen est; nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum est et huc usque nobis uisibile. iam uero etiam huius grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus, quia nisi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur et ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua; quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tamquam sparsa per terras ore decolligunt. inuisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum, quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt et ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionemque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur: ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare 3 cf. Gen. 1, 20sqq. 1 iam (om . et) PT 3 et 4 primo v najkalitia G1P1 et om. T 5 tunc (in om.) DGv foetus P fedua DlGv 7 erumpunt et peragunt T 8 preuissimus Gl , 11 huius etiam T 12 tamen DGv: quidem PT 14 ex (om. et) Tv 16 conmistione DGl praecedentes P* 17 tam v 20 colligunt GT 23 incremento DlGv debita T distinctionesque D\'T 24 origenalibus P 25 sicut] sunt T 26 agriculas Gl 27 adhibetis DlPx opereretur P 29 bonus Dx putari P\'T creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora nouerunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam, potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae, quae admouentur extrinsecus, et de agricultura similitudinem adsumens ait: ego plantaui, Apollo rigauit; sed deus incrementum dedit. sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem: ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum siue etiam quorumcumque animalium secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet, in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores, quam per eorum operam uidero exortam. sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus uariatas uirgas quas intuerentur 12 I Cor. 3, 6 16 cf. Philipp. 1, 18 27 cf. Gen. 30, 41 2 per] p P* 3 latenter-incrementorum om. T et om. Gv 4 adcelerandorum DG\'P 5 occansiones D\'G\' bona G\' 6 haec] nec Gv 7 malitiam D habet et accipit D\' 8 iutae T 9 illoram DGP 11 ammonentur T monentur G9 12 Meumena G2v 16 ueritate D* 17 occansionem G2P1 21 dittribnitionei G\' potestatem T 24 angelus malus D* 26 segitis Gl opera G 27 creatur D\' caelorum T qui P* 28 concoeptu q eonceptum DlP uarias Gt" apposuit. sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt uarietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu uariarum uirgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis discolore tenus aspergeretur. ut enim sic ex semet ipsis afficiantur uel anima ex corpore uel corpus ex anima, congruentes rationes id faciunt, quae incommutabiliter uiuunt in ipsa summa dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae uel mutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. ut enim de pecoribus non uirgae, sed pecora nascerentur fecit hoc incommutabilis et inuisibilis ratio sapientiae dei, per quam creata sunt omnia. ut autem de uarietate uirgarum pecorum color conceptorum aliquid duceret, fecit hoc anima grauidae pecudis per oculos affecta forinsecus et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui creatoris accepit. sed quanta sit uis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem—cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae omnisque modus et numerus et pondus eius, unde efficitur ut et sit et natura ita uel ita sit, ab intellegibili et incommutabili uita quae super omnia est existit et peruenit usque ad extrema atque terrena — multus sermo est neque nunc necessarius. uerum propterea factum Iacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intellegeretur, si homo qui uirgas illas sic posuit dici non potest creator colorum in agnis et in haedis, nec ipsae matrum 1 pecodes DG\' fuerint G1P1 fuerant G% uarietatea D 2 pbantassia//// P 3 oculus D\' impraessa T quod D G Pv 4 affectu GPv spi P 5 conpassione P qua passione Gv commixtiones D\' adficeret G* 6 colore D\'T aspergetur T 7 congruentiae D* 8 rationis D\' 10 qui P1 11 ipsQ P* 12 est add. m. 2 in P 14 quem T 15 conceptorum color T facit D\'l 16 grauedae D\' 18 accipit Gx uis sit T 21 substantia T 28 hedis (om . in) Gv animae, quae conceptam per oculos corporis phantasiam uarietatis seminibus carne conceptis quantum natura passa est asperserunt, multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt. DE CAVSIS ORIGINALIBVS CREATVRARVM NATVBALIVM, QVAS MVNDO CREATOR INSERVIT. EX LIBRO III DE TRINITATE T. VIIII. Sed ne de animalibus quasi diuersa ratio moueat, quod habent spiritum uitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt uitandique contraria, etiam hoc est uidere quam multi homines nouerint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis aut humoribus uel ita positis uel ita obrutis uel ita contritis uel ita commixtis quae animalia nasci soleant; quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi uel illi uermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. unde enim fit ut eadem corpora citius uermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam 1 concepta P oculus D1 2 carnem G1 3 serpentumqae P 7 inseruit add. m. 2 in P VIII GTv, om. DP 9 habent P (a add. m. 2) 11 hominis D\' nouorunt P1 a 12 quarumque P (ctt add. m. 2) quilibet DG\'P\'v 15 auctorem T quemammodum T 16 uermis D\'P\' 17 muscequae P\' nascuntur P 18 ocultoribus Ql 19 perceptas DGv 20 oportuiitates libri 21 qui P1 22 celeritatis GlPo celeritate Dx 23 fortem D\' 24 si post et add. DG1Pv 25 ad eadem v in frigidioribus locis? sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. unde qualibuscumque angelis uicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huius modi operibus eorum existunt celeritates. sed non est creator nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille, penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera; et ipse est unus creator deus, ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli, si permitterentur, ideo non possint, quia non permittuntur. neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum; quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: digitus dei est hoc. quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem et quid per ipsius naturae suae condicionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo uero impossibile nisi per illud donum dei, quod apostolus commemorat dicens: alii diiudicatio spirituum. nouimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse, si non permittatur; uolare autem non posse, etiam si permittatur. sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint. 15 Ex. 8, 19 19 I Cor. 12, 10 1 omnibus P tanto] tam f 2 sensum P\' subtilitatis et mobititatis DtP\' 3 in PT: et Gv 5 mirabilior (ius D) est DG1P1v 7 potem D\' 8 mensus et G\' mensurae et G2v 9 unus om. T crator P ineffabile D inineffabile 01 potentia D\' potentu T 10 possunt DPl 11 permittantur P1 12 quur T 18 eiplorarae T 25 illi DP\' 26 angelus D\' DE SIMPLO SALVATORIS NOSTRI QVOD AD DVPLVM NOSTRVM CONCVRRIT ET CONGRVIT. EX LIBRO DE TRINITATE IIII . CAPITVLO m. Verum quod instat in praesentia, quantum donat deus, edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum. utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina ex resurrectione opus erat, ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. sicut enim anima deo deserente, sic corpus anima deserente moritur; unde illa fit insipiens, hoc exanime. resuscitatur ergo anima per paenitentiam et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide, qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renouatur interior homo. corpus uero tamquam homo exterior, quanto est haec uita diuturnior, magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictionibus, donec ueniat ad ultimam quae ab hominibus mors uocatur. eius autem resurrectio differtur in finem, cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. tunc enim similes ei 18 cf. Rom. 4, 5 20 cf. II Cor. 4, 16 25 cf. I Io. 3, 2 5 - aiplus Dl 6 qo v da qo P; v et d5 a m. 2 7 concinnat libri; t ccinat ut insequenter liquebit Gs in mg . 9 et om. DG 10 et om. v 11 medicinae Pel] et T 12 derius G . terine •D* 13 corruptilitas T 14 corporis P; is a m. 2 in ras . 15 deserentem 01 16 sit P1 ezanimae DT 17 incoatur P 18 ad fidem DGtJ credetur D 19 roboratur o: renotttnr tibri 20 renonatur a: roboratur libri-, laboratur G pr . 21 quantum D eet om. G1v 22 adflictionibua DP 23 ultimam pi hominibus T: omnibus DGPv 24 cum om. T vnn. 7 erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur adgrauat animam et uita humana super terram tota temtatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae, qua aequabimur angelis, et gloriae, quae reuelabitur in nobis. de morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura commemorem, cum dominus in euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit, ubi ait: sine mortuos sepelire mortuos suos? sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi uoluit, quales excitantur cum dicitur: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. anima igitur iam pia, quae fuit impia, propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. haec uita ex fide facta est, quoniam iustus ex fide uiuit. sed quid sequitur? si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. huic ergo duplae morti nostrae saluator 2 cf. Sap. 9, 15 Iob. 7, 1 3 cf. Ps. 142, 2 8 Matth. 8, 22 12 Eph. 5, 14 14 I Tim. 5, 6 20 Rom. 8, 10 sq. 22 Abac. 2, 4 Rom. 1, 17 1 sicut P* quamdiu] quando Gho 2 aggranat v 3 est otn. D1 4 qquabitur GPxv 7 una post in add. T 8 discernendtl D* 10 sepultures DxGl 12 et post mortuis om. D 14 autem om. DG1v aget P* 17 tantum om. T abcessum v 18 tantū P1 20 apostolum Dx 24 Christum post Iesum add. PT ex mortiiis-Christum om. Gx habitet G2v 25 uiuificauit DGXP 27 nobis P impendit simplam suam et ad faciendam utramque resurrectionem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari; sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. interioris enim hominis nostri sacramento data est uox illa pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? cui uoci congruit apostolus dicens: scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. crucifixio quippe interioris hominis paenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos non relinquit deus. et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati, ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. intus namque agitur quod idem apostolus dicit: exuite uos ueterem hominem et induite nouum. quod ita consequenter exponit: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. ubi autem deponitur mendacium nisi intus, ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? 11 Ps. 21, 1 Matth. 27, 46 12 Rom. 6, 6 19 cf. Rom. 6, 13 20 cf. II Cor. 4,16 22 Eph. 4, 22 sqq. 26 cf. Pe. 14, 1 sq. 1 resuscitationem T 2 et prius om. DG1v; et exemplo om. P\' et proposuit om. P proposuit GT: pposuit DGlv 4 in om. Glv interiorem D hominem D homini T renouare DGlP* 5 resipilcendam T renouari GlPTv renouare Dl 6 intus D 7 concimiait PP interiores D\'G\' 8 enim om. T 9 illa uox T 11 ut ante in add. D 12 uoce D 13 euacueretur T 15 doloris D1G1 17 perimetur p" perhimetar DIGI derelinquet D2 19 arma om. Ch 21 renouatur v pr . 22 item DGv 25 inbabitet CT 7* resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. cui mysterio congruit apostolus dicens: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite. hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. propter quod dicit apostolus: ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini, quia discipulis ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. et unus ex discipulis etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in eo quod suos exhortans dixerat: capillus capitis uestri non peribit. unde enim primo: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum? et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum ? anne forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero, ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? propter hoc 3 Io. 20, 17 5 Coloss. 3, 1 sq. 12 cf. Matth. 10, 28 13 Coloss. 1,24 17 Luc. 24, 39 20 Io. 20, 28 22 Luc. 21,18 3 muliere D 7 sursum] sur T 8 ipu D 10 pertenit D 11 ortatuB DGP\'v 14 psurarum P1 17 carnem et ossa P 18 uiditis D 19 etiam et cicatricem T 20 dominus] ds DlGv deus] dns Gv illis v 21 ea T exortans DGP 22 capillos Gl 27 an D\' 29 cum autem T hoc] quod P exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore, quod praecessit in domino, dicit apostolus: initium Christus, deinde qui sunt Christi. de corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. una ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuenientia ministratum est. DE MEDIATORE AD MORTEM DIABOLO ET MEDIATORE AD VITAM CHRISTO IESV. EX EODEM LIBRO IIII T. X. Deinde id ipsum quod mediator est, per quem reconciliamur deo, sic indicat: ego, inquit, in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem oboedientem reduxit ad uitam; quia sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat — mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat — magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem 2 I Cor. 15, 23 4 Philipp. 3, 21 15 Io. 17, 23 1 proceuit D 3 resurrectioneni D1 5 conformę corpore P 7 noetrę G\'v saluti. G3v resurrectionis P1 8 utraque rem P\' et in morte om. Dl 9 et in sacr. D\'T 12 Ex eod. L quarto. de mediatore et cet. T t. X om. DT 15 inquid T 16 consnmati T unam Tl creatorem nrum D\' 18 receaeerimus P1 21 eletus G\'; om. Dl 24 morte D 25 morte G2v superbierat DGlv 27 fallatiarum Gv per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans subditum tenet, pollicens etiam purgationem animae per eas quas τελεὰς appellant, transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.