<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="89" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXIIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. NON PERDAM, SI INVENERO DECEM IVSTOS. </title></ab><p> Quaeri solet utrum, quod de Sodomis dixit deus non se <lb/>
            perdere locum, si inuenirentur illic uel decem iusti, speciali<lb n="5"/>
            quadam sententia de illa ciuitate an de omnibus intellegendum <lb/>
            sit generaliter, parcere deum loco, in quocumque uel decem <lb/>
            iusti fuerint. in qua quaestione non est quidem necesse ut <lb/>
            hoc de omni loco accipere compellamur, uerum tamen de <lb/>
            Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat deus ibi non esse uel <lb n="10"/>
            decem. et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur <lb/>
            nec tot ibi posse inueniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. <lb/>
            non enim necesse erat deo tam sceleratis hominibus parcere, <lb/>
            ne cum illis perderet iustos, cum posset iustis inde liberatis <lb/>
            reddere impiis digna supplicia. sed, ut dixi, ad ostendendam<lb n="15"/>
            malignitatem multitudinis illius dixit: si decem ibi inuenero, <lb/>
            parcam uniuersae ciuitati, tamquam diceret: <lb/>
            "certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea <lb/>
            impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis possum <lb/>
            impiis digna rependere; et tamen, si ibi inueniantur, parco",<lb n="20"/>
            hoc est, quia nec tot ibi possent inueniri. tale aliquid est <lb/>
            apud Hieremian, ubi ait: circuite uias Hierusalem et <lb/>
            uidete et quaerite in plateis eius et cognoscite, si <lb/>
            inuenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem <lb/>
            fidem, et propitius ero peccatis eorum, id<lb n="25"/>
            est: "inuenite uel unum, et parco ceteris, ad exaggerandum et <lb/>
            demonstrandum quod nec unus ibi posset inueniri.

<note type="footnote"> 2 (et 16) Gen. 18, 82 22 Hier. 5, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXVII <hi rend="italic">T</hi> LXXXVIIII P XC c; <hi rend="italic">om. O</hi> 4 sodomiws <lb/>
            (ti <hi rend="italic">eras.) T</hi> 5 decim <hi rend="italic">P</hi> 6 sententiaJ sentia <hi rend="italic">T</hi> an de] ante <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 9 omni] omnibus <hi rend="italic">MV</hi> 10 sic] si <hi rend="italic">I*</hi> 12 innenire P1 <lb/>
            inueri <hi rend="italic">T</hi> exagerationem <hi rend="italic">T</hi> 14 ne] nec <hi rend="italic">PWVv</hi> cum illis] <lb/>
            humiles v perdere <hi rend="italic">T\'</hi> possit P 18 pios] Hpios (in <hi rend="italic">eras.) T</hi> <lb/>
            19 et separatis <hi rend="italic">om. v</hi> 20 si ibi] sibi <hi rend="italic">PT</hi> 21 possunt <hi rend="italic">P1v</hi> <lb/>
            inuenire P* 22 hieremiam <hi rend="italic">PTVH</hi> circflite P 23 quaeritae <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 26 aggerandum <hi rend="italic">T\'</hi> 27 inuenire P\' </note> 
<pb n="331"/>
            
</p></div><div n="90" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXV. DE LOTH FILIAS ANIMO TVRBATO CIVIBVS OFFERENTE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p>Quod ait Sodomitis Loth: sunt mihi filiae duae, quae  <lb/>
            nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos; <lb n="5"/>
            utimini illis quomodo placuerit uobis. ne faciatis <lb/>
            tantum in uiros istos iniquum, quoniam prostituere <lb/>
            uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius <lb/>
            nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio <lb/>
            flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus <lb n="10"/>
            mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius <lb/>
            perturbationi Loth, non consilio- tribuendum sit quia hoc di- <lb/>
            xerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur <lb/>
            haec compensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur <lb/>
            et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="91" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXVI. QVOD AIT DEVS AD ABIMELECH: PEPERCI TIBI, NE PEC- CARES IN ME. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE OENESI. </title></ab><p rend="script">Quod ait deus ad Abimelech propter Sarram: et peperci  <lb/>
            tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem <lb n="20"/>
            Abraham esse quam putabat sororem, aduertendum est <lb/>
            et notandum in deum peccari, quando talia committuntur,

<note type="footnote"> 4 Gen. 19, 8 17 (et 19) Gen. 20, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXVIII <hi rend="italic">T</hi> XC P XCI v; <hi rend="italic">om. G</hi> 2 lot <hi rend="italic">T</hi> offenot <lb/>
            P 4 duae filiae <hi rend="italic">PTfJ</hi> 5 nondum] non <hi rend="italic">Pv</hi> illos (o in <lb/>
            a corr. m. 1) <hi rend="italic">T</hi> 6 tantum in uiroi istos ne faciatis <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            9 unittuda P 10 quorumque] quorumcmn <hi rend="italic">T</hi> quorum v faciam <lb/>
            P 12 pertarbatione <hi rend="italic">Pv</hi> dixit <hi rend="italic">T</hi> 13 et <hi rend="italic">om. v</hi> amittitur <lb/>
            P 14 autem om. v perturbatione P 15 mente P mala <lb/>
            P imitenda P est om. <hi rend="italic">T</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXVIIII <hi rend="italic">T</hi> XCI P <lb/>
            XCIl t; <hi rend="italic">om. G</hi> 17 ad <hi rend="italic">om. v</hi> 19 deus] diii P1 abimalech <hi rend="italic">(om</hi>. <lb/>
            ad) a Salam v et om. <hi rend="italic">Pv</hi> 20 ut non] ne <hi rend="italic">Pv</hi> monuit v <lb/>
            21 sororem] soror est <hi rend="italic">T</hi> auertendum P 22 peccare <hi rend="italic">Pv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            quae putant homines leuiter habenda tamquam in carne peccata. <lb/>
            quod autem dixit ei: ecce tu morieris, etiam hoc <lb/>
            notandum est quomodo dicat deus, tamquam praedicens sine <lb/>
            dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo <lb/>
            caueatur. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="92" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">-LXXVII._. TEMTAVIT DEVS ABRAHAM, QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM IACOBO DICENTI: DEVS NEMINEM TEMTAT. EX EO- DEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p rend="script"> Et temtauit deus Abraham. quaeri solet quomodo <lb n="10"/>
            hoc uerum sit, cum dicat in epistola sua Iacobus, quod deus <lb/>
            neminem temtet, nisi quia locutione scripturarum solet dici <lb/>
            "temtat" pro eo quod est "probat". temtatio uero illa, de <lb/>
            qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato <lb/>
            implicatur. unde apostolus dicit: ne forte temtauerit uos <lb n="15"/>
            is qui temtat. nam et ab illo scriptum est: temtat uos <lb/>
            dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum. <lb/>
            etiam hoc ergo genere locutionis ut sciat dictum est, ac si <lb/>
            diceretur: "ut scire uos faciat", quoniam uires dilectionis suae <lb/>
            hominem latent, nisi experimento etiam eidem innotescant.

<note type="footnote">2 Gen. 20, 7 7 (et 10) GeD. 22, 1 8 lac. 1, 13 <lb/>
            15 I ThesB. 3, 5 16 Dent. 13, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 futuram P1 admonendam <hi rend="italic">v</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. XC <hi rend="italic">T</hi> XCII <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            XCin <hi rend="italic">v; om. G</hi> 8 dicente <hi rend="italic">Pv</hi> deus] deus enim v 11 epistola <lb/>
            <hi rend="italic">PTv</hi> 12 neminem] nemina <hi rend="italic">T</hi> temptat v tep <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            13 uero] uera <hi rend="italic">P</hi> de] die de <hi rend="italic">v</hi> 14 nisi qua. (m <hi rend="italic">eras.) M</hi> n. quia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> nisi <hi rend="italic">v</hi> 15 temptauerint <hi rend="italic">v</hi> 16 is] his <hi rend="italic">P</hi> isti v qui <lb/>
            temtat] q. temptant v ab illo] alibi <hi rend="italic">GST</hi> 18 loquutionie <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            20 exprimento <hi rend="italic">P</hi> idem <hi rend="italic">P</hi> innotescunt v </note> <lb n="20"/>
            
<pb n="333"/>
            
</p></div><div n="93" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXVIII. DE SIMILI LOCVTIONE, QVA DICTVM EST: NVNO COGNOVI QVOD TIMEAS DEVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE QVNESI. </title></ab><p>Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum  <lb n="5"/>
            in puerum neque facias ei quicquam; modo enim <lb/>
            cognoni quoniam times deum tu. etiam ista quaestio <lb/>
            simili locutione soluitur. hoc est enim: nunc cognoui <lb/>
            quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci <lb/>
            cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis <lb n="10"/>
            euidentius apparet ubi dicitur: et uocauit Abraham nomen <lb/>
            loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in <lb/>
            montem dominus apparuit. uidit pro eo quod est apparuit", <lb/>
            hoc est uidit pro eo quod est „uideri fecit <foreign xml:lang="grc">̔̔</foreign>significat • <lb/>
            per efficientem id quod efficitur; sicut frigus pigrum, quod <lb n="15"/>
            pigros facit. 
</p></div></div></body></text></TEI>