<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="84" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXVIIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. ERAT OMNIS TERRA LABIVM VNVM PER RECAPITVLATIONEM DICTVM. </title></ab><p> Et erat omnis terra labium unum, quomodo potest <lb/>
            intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe uel <lb/>
            filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et <lb/>
            secundum gentes et secundum linguas suas, nisi quia per <lb n="15"/>
            recapitulationem postea commemorat quod prius erat ? sed <lb/>
            obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ista contexit, <lb/>
            quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur. 
</p></div><div n="85" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXX. QVOMODO SARRA, CVM ALIQVOT DIES APVD REGEM AEGVPТI FECERIT, EIVS CONCVBITV NON CREDATVR ESSE POLLVTA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p> Erit ergo cum te uiderint Aegyptii, dicent quia <lb/>
            uxor illius haec. factum est autem, statim ut

<note type="footnote"> 2 cf. Gen. 9, 25 10 (et 12) Gen. 11,1 23 Gen. 12,12 et 14 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXI <hi rend="italic">T</hi> LXXXITI <hi rend="italic">P</hi> LXXXTTII r; om. <hi rend="italic">G</hi> 2 peccans] <lb/>
            peccatam P 3 libro] propter P de genesi] geneai tam VII <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            4 offensa Pv 5 maledicetur P 6 quodam] quod ad P terram]<lb/>
             ter terram P chanaan <hi rend="italic">Tv</hi> 7 filios om. P 9 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXII <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> LXXXIIII P LXXXV v; <hi rend="italic">om. O</hi> 10 erat] et erat P 12 et<lb/>
             om. <hi rend="italic">P</hi> 16 sed] quod <hi rend="italic">Pv</hi> 17 locutione <hi rend="italic">T</hi> contexerit P" <lb/>
            18 narratio] narret v consequa.tur (n <hi rend="italic">ras.) T</hi> 19 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXIII <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> LXXXV P LXXXVI <hi rend="italic">(h</hi> 20 sara v aliquod <hi rend="italic">PT</hi> 21 eiua]<lb/>
             et eius P esse] non esse P polluto P 23 uiderent P </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            intrauit Abraham in Aegyptum, uidentes Aegyptii <lb/>
            mulierem quia speciosa erat ualde. quomodo accipiatur <lb/>
            quod Abraham ueniens in Aegyptum celare uoluit <lb/>
            uxorem suam esse Sarram secundum omnia, quae de hac re <lb/>
            scripta sunt? utrum hoc conuenerit tam sancto uiro, an subdefectio <lb n="5"/>
            fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt? <lb/>
            iam quidem et contra Faustum de hac re disputaui et diligentius <lb/>
            a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit <lb/>
            consequens ut, cum aliquot dies apud regem Aegypti Sarra <lb/>
            fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta. quoniam <lb n="10"/>
            mos erat regius uicibus ad se admittere mulieres suas et nisi <lb/>
            lomentis et ungentis diu prius accurato corpore nulla intrabat <lb/>
            ad regem. quae dum fierent, afflictus est Pharao manu dei, <lb/>
            ut uiro redhiberet intactam, quam ipsi deo maritus commiserat <lb/>
            tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset, <lb n="15"/>
            ut caueret quod poterat, quantum homo poterat, et deo commendaret <lb/>
            quod cauere non poterat; ne, si et illa quae cauere <lb/>
            poterat deo tantum dimitteret, non in deum credere, sed deum <lb/>
            temtare potius inueniretur. 
</p></div><div n="86" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXI. QVOMODO INTELLEGATVR AETERNVM QVOD AIT: DABO TIBI TERRAM IN POSSESSIONEM AETERNAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p>Dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua  <lb/>
            habitas, omnem terram cultam in possessionem

<note type="footnote"> 7 cf. c. Faust. XXII, 88 et 34 8 cf. Hieron. quaestt. in <lb/>
            Gen. 21 (et 24) Gen. 17, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 abram <hi rend="italic">T</hi> 4 saram <hi rend="italic">v</hi> 5 connenerit] cum ueniret P <lb/>
            iubdefectio] snbdefoncto v 7 quidam Pv diligentins] dilentins <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 8 a] ab P 9 conseques (om. nt) <hi rend="italic">V</hi> aliquod P 11 regius]<lb/>
             regibus P amittere P 12 unguentis (n alteram <hi rend="italic">add</hi>. m. <hi rend="italic">fJ in F)<lb/>
             y"</hi> nullo P 18 farao P 14 ut] et <hi rend="italic">T\'</hi> rediberet <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            eommiscerat P 17 ne, si] nisi P 18 crederet P <hi rend="italic">20 cap. LXXXIIII <lb/>
            T</hi> LXXXVI P LXXXVn <hi rend="italic">Ch</hi> 24 simini P te <hi rend="italic">om. T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="328"/>
            aeternam. quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum <lb/>
            Israhelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum <lb/>
            dicta sit aeterna, ut ab eo quod est <hi rend="italic"><sic>atwv</sic></hi> graece, quod et <lb/>
            saeculum significat, dictum sit <hi rend="italic"><sic>alwJfwJf</sic>,</hi> tamquam si latine <lb/>
            dici posset saeculare; an ex hoc aliquid secundum spiritalem<lb n="5"/>
            promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum ideo dictum <lb/>
            sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. an potius locutionis <lb/>
            est scripturarum, ut aeternum appellent cuius rei finis <lb/>
            non constituitur aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, <lb/>
            quantum pertinet ad curam uel potestatem facientis;<lb n="10"/>
            sicut ait Horatius: <lb/>
            seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. <lb/>
            non enim potest in aeternum seruire, cuius ipsa uita, qua <lb/>
            seruit, aeterna esse non potest. quod testimonium non adhiberem, <lb/>
            nisi locutionis esset; uerborum quippe illi sunt nobis<lb n="15"/>
            auctores, non rerum uel sententiarum. si autem defenduntur <lb/>
            scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata uocantur, <lb/>
            quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis <lb/>
            communes habent? 
</p></div><div n="87" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXIL. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENES!. SCIEBAM, INQVIT, QVOD CONSTITVIT FILIIS SVIS POST SE CVSTODIRE VIAS DOMINI. </title></ab><p rend="script"> Sciebam enim quia constituit filiis suis et domui <lb/>
            suae post se, et custodient uias domini facere

<note type="footnote"> 12 Hor. Epist. I, 10, 41 21 (et 24) Gen. 18, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 utrum - dicta sit om. <hi rend="italic">T1</hi> saeculum] sam T1 3 aeon <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            et] est <hi rend="italic">Po</hi> 4 sit] 5 <hi rend="italic">v</hi> aeonion <hi rend="italic">TV</hi> aeon iusta: <hi rend="italic">Pv</hi> tamquam] <lb/>
            quam <hi rend="italic">Pv</hi> 5 possit <hi rend="italic">Pv</hi> 8 seripturarum] sub scripturarum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            appellant v 11 oratius <hi rend="italic">libri</hi> 12 nesciat v 15 locutiones essent <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 20 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXV <hi rend="italic">T</hi> LXXXVII <hi rend="italic">P</hi> LXXXVIII <hi rend="italic">Gv</hi> 21 quaestionum <lb/>
            de genesi <hi rend="italic">om. T</hi> 22 quod] quia <hi rend="italic">v</hi> post se] posse P 24 constituet <lb/>
            <hi rend="italic">T (ct. <foreign xml:lang="grc">ϭ</foreign>u<foreign xml:lang="grc">ντύξει</foreign> LXX)</hi> 25 et] <hi rend="italic">om. T;</hi> ut <hi rend="italic">v</hi> custodiant <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="329"/>
            iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in <lb/>
            Abraham omnia, quae locutus est ad illum. ecce ubi <lb/>
            promittit dominus Abrahae non solum praemia sed etiam <lb/>
            oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia <lb/>
            promissa compleantur. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="88" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. DESCENDENS VIDEBO, 81 SECVNDVM CL AMOREM VENIENTEM AD ME CONSVHMANTVR; SI AVTEM NON, VT SCIAM. </title></ab><p>Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem  <lb n="10"/>
            ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem <lb/>
            non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum <lb/>
            potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, <lb/>
            nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis <lb/>
            ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione <lb n="15"/>
            eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter <lb/>
            loqui: „uideam, si non tibi facio" aut "uideamus, si <lb/>
            non facio illi", et „si non potuero tibi facere, uel sciam", id <lb/>
            est: hoc ipsum experibor utrum non possim. quod cum minando, <lb/>
            non ignorando dicitur, irati apparet affectus : sed perturbatio <lb n="20"/>
            non cadit in deum. mos autem humanae locutionis <lb/>
            et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat <lb/>
            locutionem suam.

<note type="footnote"> 7 (et 10) Gen. 18, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 institiam et] et iustitiam P 2 loqautns <hi rend="italic">V</hi> 4 proemia <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. LXXXVI <hi rend="italic">T</hi> LXXXVIII P LXXXVIIII v; <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            8 oenientium <hi rend="italic">Pv</hi> 9 <hi rend="italic">(et</hi> 11) consumantur <hi rend="italic">Pv</hi> non <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            11 ijnorum] suorum <hi rend="italic">P</hi> 12 ut <hi rend="italic">om. v</hi> 16 minanter] minantur <lb/>
            P 17 uideam <hi rend="italic">V;</hi> uideamus <hi rend="italic">PTv</hi> 18 illi facio <hi rend="italic">PTv</hi> 19 possem <lb/>
            T cum minando] comminando P 21 cadet P autem] <lb/>
            om. P 22 ct bumanae] ut b. <hi rend="italic">T</hi> 22 infirmitate P </note> 
<pb n="330"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>