<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="5a" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">ITEM EX LIBRO CONFESSIONVM X INTER CETERA ET AD LOCVM. </title></ab><p> Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, <lb/>
            domine, et non te inueni extra eam; neque enim aliquid de <lb/>
            te inueni quod non meminissem ex quo didici te. nam ex <lb/>
            quo didici te non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, <lb/>
            ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem; quam ex quo <lb n="20"/>
            didici non sum oblitus. itaque ex quo te didici manes in <lb/>
            memoria mea et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector <lb/>
            in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti <lb/>
            mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

<note type="footnote"> 5 of. Rom. 1, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 quur <hi rend="italic">T; sic passim</hi> in omnibus <hi rend="italic">Gv</hi> 4 sensus <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            6 bomines—conepiciant <hi rend="italic">om. Gxv ut DMPT:</hi> et <hi rend="italic">V*</hi> 6 amores <lb/>
            abdtintur <hi rend="italic">V</hi> 9 tantam V* 11 utrisque <hi rend="italic">P</hi> mutam <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            hic F1 12 sed <hi rend="italic">DGPTv:</hi> si <hi rend="italic">MV m. 1 et 2</hi> intellegent <hi rend="italic">DlGPlv</hi> <lb/>
            14 terra et caelum <hi rend="italic">DGPTv</hi> 15 De isdem (hisdem <hi rend="italic">G)</hi> quinque corporis <lb/>
            sensibuB oratio pulchra (pulcra <hi rend="italic">G)</hi> atque prolixa <hi rend="italic">praemittunt DGPTv</hi> <lb/>
            inter-locum <hi rend="italic">om. DGPTv</hi> 21 <hi rend="italic">ante</hi> manes <hi rend="italic">add P:</hi> non sit oblitus <lb/>
            itaq. ei quo te didici 22 dilector P 28 haeo <hi rend="italic">D\'GMPV</hi> <lb/>
            qua* (8 <hi rend="italic">rasa) G</hi> 24 respicies <hi rend="italic">Gv</hi> </note> 
<pb n="63"/>
            
</p><p>Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale <lb/>
            cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti <lb/>
            hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed <lb/>
            m qua eius parte maneas hoc considero. transcendi enim partes <lb/>
            eius quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi <lb n="5"/>
            te inueniebam inter imagines rerum corporalium. et ueni ad <lb/>
            partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei; nec illic <lb/>
            inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est <lb/>
            in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus; nec <lb/>
            ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio <lb n="10"/>
            uiuentis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, <lb/>
            metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi <lb/>
            est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es <lb/>
            et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes <lb/>
            super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo <lb n="15"/>
            te didici. et quid quaero quo loco eius habites, quasi uero <lb/>
            loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex <lb/>
            quo te dedici, et in ea te inuenio cum recordor te. 
</p><p>Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in <lb/>
            memoria mea priusquam te inuenirem. ubi ergo te inueni, ut discerem <lb n="20"/>
            te nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus <lb/>
            et accedimus, et nusquam locus. ueritas ubique praesides omnibus <lb/>
            consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa <lb/>
            consulentibus, liquide tu respondes, sed non liquide omnes <lb/>
            audiunt omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod <lb n="25"/>
            uolunt audiunt. optimus minister tuus est qui non magis <lb/>
            intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc <lb/>
            uelle quod a te audierit.

<note type="footnote"> 2 illic cubile fabr. <hi rend="italic">P</hi> quale sanet. - tibi <hi rend="italic">om. MV</hi> 3 eam <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 5 non te ibi <hi rend="italic">DGPv</hi> 7 commendi P\' 10 est <hi rend="italic">DGlMVv</hi> <lb/>
            11 contristamnr <hi rend="italic">om. Gv</hi> 12 metuemus <hi rend="italic">D</hi> quicquid <hi rend="italic">GPTv, sic</hi> <lb/>
            ubique 14 eommutabuntur <hi rend="italic">Gv</hi> 16 quo] quod <hi rend="italic">Gx</hi> inhabites <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 19 neque-inuenirem <hi rend="italic">om. P1</hi> 20 inuenirem <hi rend="italic">MV:</hi> discerem <lb/>
            <hi rend="italic">DGP2Тv</hi> ubi - te <hi rend="italic">om. P</hi> 21 et recedimus — locus <hi rend="italic">om. Gyv</hi> <lb/>
            recidimus <hi rend="italic">D</hi> 22 praesedeg <hi rend="italic">DG1MV</hi> 23 respondis <hi rend="italic">DGlMVv</hi> <lb/>
            34 respondis <hi rend="italic">DMV</hi> 25 omnes - audiunt <hi rend="italic">om. M.1</hi> 28 ad te <hi rend="italic">T</hi> </note> 
<pb n="64"/>
            
</p><p>Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te <lb/>
            amaui! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam et <lb/>
            in ista formonsa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, <lb/>
            et tecum non eram et ea me tenebant longe a te, quae si in te <lb/>
            non essent, non essent. uocasti et clamasti, et rupisti surditatem<lb n="5"/>
            meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; <lb/>
            fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustaui, et esurio et <lb/>
            sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam. 
</p><p>Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et <lb/>
            labor et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam<lb n="10"/>
            quem tu imples subleuas eum, quoniam tui plenus non sum <lb/>
            oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis <lb/>
            maeroribus et ex qua parte stet uictoria nescio. contendunt maerores <lb/>
            mei mali cum gaudiis bonis et ex qua parte stet uictoria <lb/>
            nescio. hei mihi, domine, miserere mei; hei mihi! ecce uulnera<lb n="15"/>
            mea non abscondo. medicus es, aeger sum; misericors es, miser <lb/>
            sum. numquid non temtatio est uita humana super <lb/>
            terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes <lb/>
            ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; <lb/>
            quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse <lb n="20"/>
            quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis <lb/>
            timeo; quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita <lb/>
            temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore <lb/>
            aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi <lb/>
            semel et iterum ac tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa <lb n="25"/>
            aduersitas dura est et ne frangat tolerantiam! numquid non <lb/>
            temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?

<note type="footnote"> 17 Iob. 7, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 tam <hi rend="italic">(om</hi>. et) P 2 foras <hi rend="italic">Dvl</hi> 3 formosa <hi rend="italic">GM\'PTv</hi> <lb/>
            irroebam <hi rend="italic">V%</hi> 5 eesem non essent <hi rend="italic">G\'v</hi> 7 flagraati <hi rend="italic">libri</hi> 8 pace <lb/>
            tua <hi rend="italic">Gv</hi> 9 me nusquam] mentisquam V\' mente nusquam <hi rend="italic">G2v</hi> <lb/>
            12 onori Gl 13 erroribus P\' contendunt - neecio <hi rend="italic">om. Ml</hi> <lb/>
            meroris <hi rend="italic">D</hi> memores GIx mees P* 14 meis bonis P\' ex <lb/>
            <hi rend="italic">add. P1</hi> stet] S. <hi rend="italic">P</hi> 15 ei <hi rend="italic">DGPv</hi> et <hi rend="italic">T</hi> mihi om. <hi rend="italic">D*</hi> <lb/>
            18 uellit <hi rend="italic">DGIPI</hi> tollerare <hi rend="italic">DG\'</hi> 19 amare <hi rend="italic">D</hi> 20 se] si <lb/>
            P1 tollerare <hi rend="italic">DGT uiauult]</hi> mala uult P1 mallet <hi rend="italic">G\'v</hi> <lb/>
            21 toleraret <hi rend="italic">G\'v</hi> 25 ac <hi rend="italic">MV:</hi> et <hi rend="italic">DG\'PTv; om. Gl</hi> 27 ulla <lb/>
            tristitia <hi rend="italic">Glv</hi> </note> 
<pb n="65"/>
            
</p><p>Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia <lb/>
            tua. da quod iubes, et iube quod uis. imperas nobis continentiam; <lb/>
            et cum scirem, ait quidam, quia nemo poterat <lb/>
            esse continens nisi deus det, et hoc ipsum <lb/>
            erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. per <lb n="5"/>
            continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a <lb/>
            quo in multa defluximus; minus enim te amat qui tecum <lb/>
            aliquid amat quod non propter te amat. o amor, qui semper <lb/>
            ardes et numquam extingueris, caritas deus meus, accende me. <lb/>
            continentiam iubes: da quod iubes, et iube quod uis. <lb n="10"/>
            
</p><p>Iubes certe ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia <lb/>
            oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu <lb/>
            et de ipso coniugio melius aliquid quam concessisti monuisti. <lb/>
            et quoniam dedisti factum est, et antequam dispensator sacramenti <lb/>
            fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua <lb n="15"/>
            multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo <lb/>
            mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes <lb/>
            uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem <lb/>
            sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et <lb/>
            tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, <lb n="20"/>
            ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non <lb/>
            possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et <lb/>
            tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra <lb/>
            momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde <lb/>
            retranseo. ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus <lb n="25"/>
            resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet?

<note type="footnote"> 3 Sap. 8, 21 11 cf. I Io. 2, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 misericordiam tuam <hi rend="italic">DIPI</hi> 3 quidem <hi rend="italic">G*v</hi> potest <hi rend="italic">DGPTv</hi> <lb/>
            6 ticonentiam Gl collegimus <hi rend="italic">G1v</hi> a <hi rend="italic">eras. in D</hi> 7 qui-te <lb/>
            MMt om. Gl 9 ardia <hi rend="italic">D</hi> eitringueris <hi rend="italic">P1</hi> accede Px accinge <lb/>
            <hi rend="italic">UV</hi> 10 continentiam <hi rend="italic">V</hi> 11 continentiam <hi rend="italic">DI</hi> a concupiscentiam <lb/>
            <hi rend="italic">DV1</hi> 12 iassisti et P1 concapitn <hi rend="italic">D1</hi> 14 dispenutur <lb/>
            <hi rend="italic">DlPl</hi> 15 tni <hi rend="italic">ante</hi> fierem <hi rend="italic">add. DGPTv</hi> memoriam meam <lb/>
            <hi rend="italic">D*</hi> 16 loquutus <hi rend="italic">MV</hi> 17 finxit <hi rend="italic">Gv</hi> carentis <hi rend="italic">DI</hi> 20 et <lb/>
            ante in carne add. <hi rend="italic">DGPTv</hi> 21 dormiente <hi rend="italic">D1G1v</hi> persuadant <lb/>
            <hi rend="italic">D1G1P1</hi> 24 quod <hi rend="italic">DGPTv</hi> saporem G1v uel-retranseo <lb/>
            m. <hi rend="italic">MV</hi> </note>

<note type="footnote"> vniL </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus <lb/>
            corporis? et unde etiam saepe in somnis resistimus nostrique <lb/>
            propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum <lb/>
            talibus inlecebris adhibemus assensum? et tamen tantum <lb/>
            interest, ut cum aliter accidit euigilantes ad conscientiae<lb n="5"/>
            requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse <lb/>
            quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. <lb/>
            numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare <lb/>
            omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua <lb/>
            lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine,<lb n="10"/>
            magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur <lb/>
            me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis <lb/>
            sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas <lb/>
            corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad <lb/>
            carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale<lb n="15"/>
            uel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi etiam in <lb/>
            casto dormientis affectu non tantum in hac uita sed etiam in <lb/>
            hac aetate non magnum est omnipotenti, qui uales facere <lb/>
            supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc <lb/>
            sim in hoc genere mali mei dixi bono domino meo, exsultans<lb n="20"/>
            cum tremore in eo quod donasti mihi et lugens in eo quod <lb/>
            inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias <lb/>
            tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt <lb/>
            interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in <lb/>
            uictoriam. <lb n="25"/>
            
</p><p>Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus <lb/>
            enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo,

<note type="footnote"> 18 cf. Eph. 3, 20 21 cf. Ps. 2, 11 24 cf. I Cor. 15, 54 </note>

<note type="footnote"> 2 saepe etiam <hi rend="italic">DGPTv</hi> 4 adhibimus <hi rend="italic">D</hi> 5 ut] et <hi rend="italic">T*</hi> <lb/>
            accedit <hi rend="italic">PlT</hi> consciae D1 6 repperiamus <hi rend="italic">libri</hi> 9 abundantiori <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 10 lascibos <hi rend="italic">M1V1</hi> motos D1 meis operis <lb/>
            <hi rend="italic">MT</hi> 11 me <hi rend="italic">om. D1</hi> 12 repellis <hi rend="italic">G</hi>. 14 corruptilarum <hi rend="italic">DV</hi> <lb/>
            corruptellarum <hi rend="italic">P\'</hi> animalis <hi rend="italic">D</hi> 16 cohibere <hi rend="italic">DGv</hi> 17 dormientes <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi>. 18 hac aetatem <hi rend="italic">Dl</hi> aetate hac <hi rend="italic">G</hi> 19 etj aut <hi rend="italic">T</hi> 20 male <lb/>
            <hi rend="italic">DiP</hi>. malo <hi rend="italic">G</hi>. pro malo v deo Gv 22 consummatus <hi rend="italic">DGv</hi> <lb/>
            24 absorta <hi rend="italic">libri</hi> 25 uictoria Gv 27 ędendo (q <hi rend="italic">a m. 2) V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            priusquam escas et uentrem destruas cum occideris indigentiam <lb/>
            satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione <lb/>
            sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas et aduersus <lb/>
            istam suauitatem pugno ne capiar, et cotidianum bellum gero <lb/>
            in ieiuniis saepius, in seruitutem redigens corpus meum; et <lb n="5"/>
            dolores mei uoluptate pelluntur. nam et fames et sitis quidam <lb/>
            dolores sunt, urunt et sicut febres necant, nisi alimentorum <lb/>
            medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione <lb/>
            munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua <lb/>
            et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur. hoc me docuisti, <lb n="10"/>
            ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumturus <lb/>
            accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae <lb/>
            molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus <lb/>
            concupiscentiae; ipse enim transitus uoluptas est et non est <lb/>
            alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum <lb n="15"/>
            salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam <lb/>
            pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, <lb/>
            ut eius causa fiat quod salutis causa me facere uel dico uel <lb/>
            uolo. nec idem modus utriusque est; nam quod saluti satis <lb/>
            est delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc <lb n="20"/>
            necessaria corporis cura subsidium petat an uoluntaria cupiditatis <lb/>
            fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit <lb/>
            infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, <lb/>
            gaudens non apparere quid satis sit moderationi ualetudinis, <lb/>
            ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his

<note type="footnote"> 1 Ibid. 53 5 of. I Cor. 9, 27 . </note>

<note type="footnote"> 1 distruas <hi rend="italic">B</hi> 2 indueres P1 incorruptionem Gl 3 et] <lb/>
            ut G1v 5 rediens <hi rend="italic">Gx</hi> 6 polluuntur <hi rend="italic">Glv</hi> nam <hi rend="italic">(om</hi>. et) <lb/>
            <hi rend="italic">DGPTv</hi> famis <hi rend="italic">D</hi> 7 dolore P1 febris <hi rend="italic">PT</hi> negant <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 9 munerum <hi rend="italic">om. T</hi> 10 caelum <hi rend="italic">(om</hi>. et) <hi rend="italic">G1P1v</hi> calamitatea <lb/>
            <hi rend="italic">P\'</hi> calamitatis <hi rend="italic">Gv</hi> diliciae <hi rend="italic">DPT</hi> 12 cum P 13 modeatia <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> transatti <hi rend="italic">P</hi> 16 causae <hi rend="italic">T</hi> edendi <hi rend="italic">V</hi> dicendi <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 17 pedisaequa <hi rend="italic">D</hi> pedissequa <hi rend="italic">GPv</hi> iocunditas <hi rend="italic">DGPTv</hi> <lb/>
            is mlates <hi rend="italic">D1</hi> 20 dilectationi <hi rend="italic">D\\P\'</hi> dilectioni <hi rend="italic">Gv</hi> paruum <lb/>
            P* 21 uoluntariam <hi rend="italic">DGl</hi> 22 fallaciam <hi rend="italic">D</hi> 24 gaudet <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">P1v</hi> est <hi rend="italic">Gv</hi> moderatione <hi rend="italic">DT</hi> ualitudinis <hi rend="italic">GPTv</hi> <lb/>
            25 ut-uoluptatis om. <hi rend="italic">Gv</hi> </note>

<note type="footnote"> 5* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="68"/>
            temtationibus cotidie cogor resistere et inuoco dexteram tuam <lb/>
            (ad salutem meam) et ad te refero aestus meos, quia consilium <lb/>
            mihi de hac re non stat. audio uocem iubentis dei <lb/>
            mei: non grauentur corda uestra in crapula et <lb/>
            ebrietate. ebrietas longe est a me; misereberis ne appropinquet<lb n="5"/>
            mihi. crapula autem nonnumquam subrepit seruo <lb/>
            tuo; misereberis ut longe fiat a me. nemo enim potest esse <lb/>
            continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis et quidquid <lb/>
            boni antequam oremus accipimus, a te accipimus; et at <lb/>
            hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam<lb n="10"/>
            fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui; ergo a te factum <lb/>
            est ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum <lb/>
            est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum <lb/>
            est ut scirent utrique a quo factum est. audiui aliam uocem <lb/>
            tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate <lb n="15"/>
            tua uetare. audiui et illam ex munere tuo quam <lb/>
            multum amaui: neque si manducauerimus abundabimus, <lb/>
            neque si non manducauerimus deerit nobis; <lb/>
            hoc est dicere: nec illa res me copiosum facit nec illa aerumnosum. <lb/>
            audiui et alteram: ego enim didici in quibus <lb n="20"/>
            sum sufficiens esse et abundare noui et paenuriam <lb/>
            pati noui. omnia possum in eo qui me confortat. <lb/>
            ecce miles castrorum caelestium, non puluis quod sumus. sed <lb/>
            memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti

<note type="footnote"> 4 Luc. 21, 34 15 Eccli. 18, 30 17 I Cor. 8, 8 20 Philipp. <lb/>
            4, 11-13 24 cf. Ps. 102, 14 et Gen. 3, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 conor <hi rend="italic">GPTv</hi> 2 ad salutem meam <hi rend="italic">a: om. Itbri</hi> aestos <lb/>
            meus D1 8 nondum <hi rend="italic">DGPTv</hi> 4 grauantur Gl 5 miseriueris <lb/>
            <hi rend="italic">D1</hi> 6 subripit <hi rend="italic">GTv</hi> 7 miseriberis <hi rend="italic">Y</hi> 8 des] de <hi rend="italic">G*v</hi> <lb/>
            tribues <hi rend="italic">DY</hi> tribuas <hi rend="italic">v</hi> 9 oraremua <hi rend="italic">DGPTv</hi> accepimus <hi rend="italic">G1Tv</hi> <lb/>
            accipemus <hi rend="italic">D</hi> 10 accipimus <hi rend="italic">DMPY</hi> 11 ebriosus <hi rend="italic">DGiPlv</hi> <lb/>
            factus sobrius <hi rend="italic">DGlv</hi> cognoui <hi rend="italic">(om</hi>. ego) <hi rend="italic">DlGv</hi> a te ergo <hi rend="italic">DGPv</hi> <lb/>
            12 qui] quQ <hi rend="italic">Gv</hi> 13 hoc <hi rend="italic">om. D1</hi> non semper <hi rend="italic">om. Pl</hi> 15 uoluptate <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 16 aliam <hi rend="italic">DGiPv</hi> 17 manducaueritis <hi rend="italic">Glv</hi> abundauimus <lb/>
            (hab. <hi rend="italic">P) DIGIP</hi> 19 faciet <hi rend="italic">DGP2T</hi> haerumnosum <lb/>
            <hi rend="italic">MY</hi> 21 sum <hi rend="italic">om. D</hi> essem <hi rend="italic">D</hi> 22 noui <hi rend="italic">om. DIGTv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            hominem; et perierat, et inuentus est. nec ille in se potuit, <lb/>
            quia idem puluis fuit quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis <lb/>
            adamaui: omnia possum, inquit, in eo qui <lb/>
            me confortat. conforta me ut possim; da quod iubes, et <lb/>
            iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur <lb n="5"/>
            in domino gloriatur. audiui alium rogantem ut accipiat: <lb/>
            aufer a me, inquit, concupiscentiam uentris; unde <lb/>
            apparet, sancte deus meus, te dare quod cum imperas fieri <lb/>
            fit. docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed <lb/>
            malum esse homini, qui per offensionem manducat; <lb n="10"/>
            et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum <lb/>
            quod cum gratiarum actione percipitur; <lb/>
            et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos <lb/>
            iudicet in cibo aut potu, et ut qui manducat non <lb/>
            manducantem non spernat et qui non manducat <lb n="15"/>
            manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, <lb/>
            laudes tibi deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, <lb/>
            inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temtatione. non <lb/>
            ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. <lb/>
            scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usu, manducare <lb n="20"/>
            permissum, Helian cibo carnis refectum, Iohannen mirabili <lb/>
            abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis, in escam <lb/>
            cedentibus non fuisse pollutum; et scio Esau lenticulae concupiscentia <lb/>
            deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se

<note type="footnote"> 1 cf. Luc. 15, 24 et 32 5 cf. I Cor. 1, 30. 31 7 Eccli. 23, 6 <lb/>
            9Bom. 14,20 11 I Tim. 4, 4 13 I Cor. 8,8 Coloss. 2,16 <lb/>
            14 Rom. 14, 3 20 cf. Gen. 9, 2 et 3 21 cf. III Reg. 17, 6 Matth. <lb/>
            3, 4 23 cf. Gen. 25, 34 24 cf. II Beg. 23, 15 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 illa <hi rend="italic">D1G1v</hi> 3 inquid <hi rend="italic">DIPIT; sic passim</hi> 5 isti D\' <lb/>
            aceipiue <hi rend="italic">D</hi> 6 aliam <hi rend="italic">V</hi> 7 auferam <hi rend="italic">(om</hi>. a me) <hi rend="italic">D</hi> concupiseentiaa <lb/>
            <hi rend="italic">DGPTv</hi> 8 com St quod imperas fieri <hi rend="italic">DGPTv</hi> <lb/>
            12 actioDe] acceptione <hi rend="italic">MV</hi> 18 qsca <hi rend="italic">F;</hi> e <hi rend="italic">a m. 2</hi> 14 aut <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            indioet <hi rend="italic">add. DGPv</hi> in potn <hi rend="italic">D2PTv</hi> 15 spernet P 17 pulsatonum <lb/>
            01 aurium <hi rend="italic">om. Glf)</hi> meo v 18 illustratori <hi rend="italic">V*</hi> inloitraturi <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 19 cibortl ante obsonii addl <hi rend="italic">P</hi> 20 quae <hi rend="italic">DGPTv</hi> <lb/>
            in cibo (cibi <hi rend="italic">P) DGPTv usui DGPTv</hi> 21 heliam <hi rend="italic">et</hi> iohannem <lb/>
            <hi rend="italic">DGM*PTV</hi> 22 abstinentiam <hi rend="italic">J)</hi> 23 concupiscentie <hi rend="italic">G\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de <lb/>
            pane temtatum. ideoque et populus in heremo non quia <lb/>
            carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum <lb/>
            murmurauit meruit improbari. in his ergo temtationibus <lb/>
            positus certo cotidie aduersus concupiscentias manducandi et<lb n="5"/>
            bibendi. non enim est quod semel praecidere et ulterius non <lb/>
            attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni <lb/>
            gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt; <lb/>
            et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas <lb/>
            necessitatis? quisquis est, magnus magnificet nomen tuum. <lb n="10"/>
            ego autem non sum, quia peccator homo sum; sed et ego <lb/>
            magnifico nomen tuum et interpellat te pro peccatis meis <lb/>
            qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis <lb/>
            sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui et in <lb/>
            libro tuo omnes scribentur. <lb n="15"/>
            
</p><p>De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt non <lb/>
            requiro, cum assunt non respuo, paratus eis etiam semper <lb/>
            carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae <lb/>
            plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in <lb/>
            me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans<lb n="20"/>
            non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque <lb/>
            occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo <lb/>
V            securus esse debet in ista uita, quae tota temtatio nominatur, <lb/>
            utrum qui fieri potuit ex deteriore melior non fiat etiam de <lb/>
            meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio,<lb n="25"/>
            misericordia tua.

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 4, 3 2 cf. Num. 11. 12 cf. Rom. 8, 34 <lb/>
            13 cf. Io. 16, 33 15 cf. Ps. 138, 16 23 cf. Iob 7, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 ideoq. V1 haeremo <hi rend="italic">DV</hi> 8 carnis <hi rend="italic">DlPl</hi> 5 positis <lb/>
            <hi rend="italic">MV positos D concupiscentiam DOPTv 6 praecedere DG\'</hi> <lb/>
            8 relaxione P contrictione P 9 aliquantnlam P extra <lb/>
            metaa] exstremas 01 ad extremas <hi rend="italic">GH</hi> 10 necessitates <hi rend="italic">D1G1</hi> <lb/>
            12 interpello <hi rend="italic">G*v</hi> 15 omnia <hi rend="italic">G1v</hi> 16 oderum <hi rend="italic">MY</hi> odiorum v <lb/>
            17 paratur G2v eis <hi rend="italic">om. P</hi> 18 uedeor <hi rend="italic">Tl</hi> fallor P 19 im <lb/>
            me <hi rend="italic">MlV</hi> 22 manifestentur <hi rend="italic">D1G1P1v1</hi> . 23 temtatioue minatur <lb/>
            <hi rend="italic">MV1;</hi> i <hi rend="italic">prior rasa in V</hi> 24 utrumq; <hi rend="italic">(om</hi>. qui) <hi rend="italic">D</hi> deteriori <lb/>
            P1 de] ex <hi rend="italic">DGPTv</hi> 26 misericordiam tuam <hi rend="italic">D\'</hi> </note> 
<pb n="71"/>
            
</p><p>Voluptates aurium tenacius me implicauerunt et subiugauerunt; <lb/>
            sed resoluisti et liberasti. nunc in sonis, quos animant <lb/>
            eloquia tua cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum <lb/>
            adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam <lb/>
            cum uolo. at tamen cum ipsis sententiis, quibus uiuunt ut admittantur <lb n="5"/>
            ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis <lb/>
            locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus <lb/>
            mihi uideor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis <lb/>
            dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in <lb/>
            flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, <lb n="10"/>
            et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate <lb/>
            habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio <lb/>
            qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis <lb/>
            meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me <lb/>
            fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit <lb n="15"/>
            posterior, sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam <lb/>
            praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens, <lb/>
            et postea sentio. aliquando autem hanc ipsam fallaciam <lb/>
            immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, <lb/>
            ut melos omne cantilenarum suauium quibus Dauidicum <lb n="20"/>
            psalterium frequentatur ab auribus meis remouere uelim atque <lb/>
            ipsius ecclesiae; tutiusque mihi uidetur quod de Alexandrino <lb/>
            episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam <lb/>
            modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti <lb/>
            uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum <lb n="25"/>
            reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in <lb/>
            primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor

<note type="footnote"> 1 aureum D1 autem <hi rend="italic">MV</hi> implicauerant <hi rend="italic">et</hi> subiugauerant <hi rend="italic">DPT</hi> <lb/>
            2 liberasti me <hi rend="italic">DGPTv</hi> sonas <hi rend="italic">G"v</hi> amant <hi rend="italic">T</hi> 3 suane <lb/>
            D\'P suauia <hi rend="italic">D*</hi> 5 quibus] quibunt P ammittantur <hi rend="italic">MI V</hi> <lb/>
            8 honores Pl tribue <hi rend="italic">Gl</hi> ipsi <hi rend="italic">GI"</hi> 9 ardentior <hi rend="italic">Gl</hi> <lb/>
            12 haberent P proprius modus <hi rend="italic">D\'</hi> 13 dilectio <hi rend="italic">DxGlPv</hi> <lb/>
            14 dare <hi rend="italic">DGtJ</hi> 18 set <hi rend="italic">V</hi> sentiunt 01 20 mellos <hi rend="italic">D</hi> omnes <lb/>
            <hi rend="italic">G1PTv</hi> dauiticum <hi rend="italic">DGMPTV*v</hi> 21 remoueri <hi rend="italic">DGPTv</hi> <lb/>
            Beltim <hi rend="italic">GP</hi> 22 totiusquę <hi rend="italic">G\'v</hi> 23 memini P1 24 prononciante <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 26 tuae <hi rend="italic">post</hi> ecclesiae add. <hi rend="italic">P</hi> 27 commoueor <hi rend="italic">(om</hi>. <lb/>
            cam) <hi rend="italic">DMT</hi> commouear <hi rend="italic">G\'Pv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="72"/>
            non cantu, sed rebus quae cantantur, cum a liquida uoce et <lb/>
            conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius <lb/>
            utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum <lb/>
            uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor, <lb/>
            non quidem inretractabilem sententiam proferens, cantandi<lb n="5"/>
            consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta <lb/>
            aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. tamen <lb/>
            cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur <lb/>
            moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem <lb/>
            non audire cantantem. ecce ubi sum. flete mecum et pro me<lb n="10"/>
            flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis unde facta procedunt. <lb/>
            nam qui non agitis, non uos haec mouent. tu autem, <lb/>
            domine deus meus, exaudi, respice et uide et miserere et sana <lb/>
            me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor <lb/>
            meus. <lb n="15"/>
            
</p><p>Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua <lb/>
            loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures <lb/>
            fraternae ac piae, ut concludamus temtationes concupiscentiae <lb/>
            carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum <lb/>
            meum quod de caelo est superindui cupientem. pulchras <lb n="20"/>
            formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi: non <lb/>
            teneant haec animam meam, teneat eam deus, qui fecit haec, <lb/>
            bona quidem ualde; sed ipse est bonum meum, non haec. et <lb/>
            tangunt me uigilantem totis diebus nec requies ab eis datur <lb/>
            mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, <lb n="25"/>
            in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens <lb/>
            cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero multimodo <lb/>
            lapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti; insinuat <lb/>
            autem se ita uehementer, ut si repente subtrahatur

<note type="footnote"> 19 cf. II Cor. 5, 2 </note>

<note type="footnote"> 2 magna P 3 ita enim <hi rend="italic">T</hi> 7 affectu <hi rend="italic">DG P</hi> 10 metum <lb/>
            <hi rend="italic">O1</hi> 11 fletet <hi rend="italic">Gl</hi> unde-agitis <hi rend="italic">om</hi>. 01 14 longuor P <lb/>
            17 aadeant <hi rend="italic">D</hi> 19 ingemiscentem Dv ad <hi rend="italic">post</hi> et <hi rend="italic">add. M</hi> <lb/>
            21 amoenus Dl 26 enim <hi rend="italic">eras. v</hi> oculorum <hi rend="italic">D\'P</hi> 27 ubiubi; <lb/>
            <hi rend="italic">sed prius</hi> ubi <hi rend="italic">del. V*;</hi> ubi <hi rend="italic">D1G1v</hi> 28 labsu <hi rend="italic">MY</hi> allapsu <hi rend="italic">D\'T</hi> <lb/>
            ea P aduertendi P1 </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. <lb/>
            o lux, quam uidit Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat <lb/>
            uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; <lb/>
            aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis <lb/>
            luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed <lb n="5"/>
            benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum <lb/>
            et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata <lb/>
            futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis <lb/>
            ex Iosepb diuexas mystice manus non sicut pater eorum foris <lb/>
            corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat imposuit. ipsa est <lb n="10"/>
            lux, una est et unum omnes qui uident et amant eam. at <lb/>
            ista corporalis de qua loquebar inlecebrosa ac periculosa dulcedine <lb/>
            condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et <lb/>
            de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt <lb/>
            eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo; sic <lb n="15"/>
            esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur <lb/>
            pedes mei quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles <lb/>
            oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde <lb/>
            euellis eos; nam inlaqueantur. tu non cessas euellere; ego <lb/>
            autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non <lb n="20"/>
            dormies neque dormitabis qui custodis Israhel. quam innumerabilia <lb/>
            uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, <lb/>
            uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque <lb/>
            figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et <lb/>
            piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines <lb n="25"/>
            ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, <lb/>
            intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod

<note type="footnote">2 cf. Tob. 4 4 cf. Gen. 27 6 cf. Gen. 48 et 49 <lb/>
            17 d. Pa. 24, 15 21 cf. Ps. 120, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 uidebat <hi rend="italic">DGPTv</hi> tobiaa P 4 isac <hi rend="italic">D</hi> tis ac <hi rend="italic">T</hi> 5 agnuscendo <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> benediceret F1; t <hi rend="italic">rasa</hi> 6 cum om. <hi rend="italic">T</hi> 7 grandia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> Mtatem <hi rend="italic">D1</hi> 11 eam <hi rend="italic">om. Glf)</hi> 13 cum] qui <hi rend="italic">DGP</hi> <lb/>
            7t 14 te laudare P assumant P1 15 ymno <hi rend="italic">Gv</hi> himno <lb/>
            D 17 ingrediar P1 inuisibilis oculus Dl 18 de euelliswtem <lb/>
            OM. <hi rend="italic">G\'v</hi> 19 euelles <hi rend="italic">libri</hi> 20 in] en <hi rend="italic">D1G1Pv</hi> 21 cu. <lb/>
            stodes <hi rend="italic">D\'</hi> 22 calcimentis Gx 23 cuiuscemodo <hi rend="italic">G\'</hi> huiuscemodi <lb/>
            Gl* 24 hos pI 25 pia <hi rend="italic">D\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc <lb/>
            tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam <lb/>
            pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa <lb/>
            pulchritudine ueniunt, quae super anima est, cui suspirat <lb/>
            anima mea die ac nocte; sed pulchritudinum exteriorum<lb n="5"/>
            operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, <lb/>
            non autem inde trahunt utendi modum; et ibi est, et non <lb/>
            uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te <lb/>
            custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego <lb/>
            autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris<lb n="10"/>
            gressum innecto; sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam <lb/>
            misericordia tua ante oculos meos est. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">VI. DE SACRAMENTO MEDIATORIS AD PVRGATIONEM ANIMABVH. EX LIBRO CONFESSIONVM X AD LOCVM. </title></ab><p>  Tu es ueritas super omnia praesidens, at ego per auaritiam <lb/>
            meam non amittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, <lb/>
            sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse <lb/>
            quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio <lb/>
            possideri. quem inuenirem qui me reconciliaret tibi? <lb n="20"/>
            ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece, quibus sacramentis? <lb/>
            multi conantes ad te redire neque per se ipsos <lb/>
            ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in <lb/>
            desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt

<note type="footnote"> 8 cf. Pa. 58, 10 12 cf. Ps. 25, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 sanctifico <hi rend="italic">Gv</hi> 3 pro anima <hi rend="italic">GIV</hi> arteflciosas <hi rend="italic">D</hi> 4 pulcritudine <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> animas <hi rend="italic">DGPTv</hi> 5 noctem Dl pulcritadinum <lb/>
            <hi rend="italic">Gay</hi> pulchritudinem P1 6 approbandi-trahunt <hi rend="italic">om. T</hi> 8 ut] <lb/>
            et P 9 dilitiosas <hi rend="italic">DP\'</hi> 10 in istis P 11 (tu) euelles <hi rend="italic">D <lb/>
            GP\'TVv</hi> euelles (tu) <hi rend="italic">GP\'Tv</hi> 12 oculus meus D1 lege <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">add</hi>. G\' 13 <hi rend="italic">cap</hi>. VII <hi rend="italic">DPT</hi> 15 X] XI <hi rend="italic">MV</hi> inter cetera <lb/>
            et <hi rend="italic">ante</hi> ad add. <hi rend="italic">DGPTv</hi> 17 ammittere P* 19 dignares <hi rend="italic">Dx</hi> <lb/>
            com <hi rend="italic">D\'P</hi> 20 posвidere <hi rend="italic">DGIPI</hi> reconchiliaret <hi rend="italic">V1</hi> reconciliarit <lb/>
            D1 24 indigni G\'v </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius <lb/>
            quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem <lb/>
            cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates <lb/>
            aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, <lb/>
            quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. <lb n="5"/>
            diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis et multum <lb/>
            inlexit superbam carnem quod carneo corpore ipse non <lb/>
            esset. erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, <lb/>
            domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et <lb/>
            sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat <lb n="10"/>
            ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne <lb/>
            in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque <lb/>
            deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non <lb/>
            esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua <lb/>
            superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est <lb n="15"/>
            peccatum; aliud uideri uult habere cum deo, ut quia carnis <lb/>
            mortalitate non tegitur pro immortali se ostentet. sed quia <lb/>
            stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus <lb/>
            unde simul damnetur in mortem. 
</p><p>Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti <lb n="20"/>
            humilibus et misisti ut eius exemplo etiam ipsam discerent <lb/>
            humilitatem, mediator ille dei et hominum homo Christus <lb/>
            lens inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit: <lb/>
            mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut quoniam stipendium <lb/>
            iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo <lb n="25"/>
            euacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis <lb/>
            uoluit habere communem. hic demonstratus est antiquis <lb/>
            sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius sicut nos

<note type="footnote">3 cf. Eph. 2, 2 6 cf. II COlI 11, 14 10 cf. I Tim. 2, 5 </note>

<note type="footnote"> 3 potestatis <hi rend="italic">G1</hi> 4 aeres <hi rend="italic">D\'</hi> deceperunt <hi rend="italic">G1v</hi> 6 diabulos <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 7 raperbiam 01 9 reconchiliari V reconciliare <hi rend="italic">DlGl</hi> <lb/>
            10 tatem om. <hi rend="italic">T</hi> 12 a deo-erset <hi rend="italic">om. O\'</hi> 14 quod <hi rend="italic">D\'P\'</hi> <lb/>
            15 mereretur <hi rend="italic">GPTv</hi> indui <hi rend="italic">D2MP2V:</hi> inludi <hi rend="italic">D1GP1Tv</hi> haberet <lb/>
            Pi eat <hi rend="italic">eras. in v</hi> 18 communi <hi rend="italic">T</hi> 19 damnatur <hi rend="italic">D1G1v</hi> <lb/>
            20 tua <hi rend="italic">ante</hi> demonstraeti <hi rend="italic">add. T</hi> 21 exempla <hi rend="italic">P*</hi> dicerent Pl <lb/>
            N iUi D1 23 mortaliB <hi rend="italic">D\'</hi> 27 hinc <hi rend="italic">D\'</hi> 28 futurae-fidem <lb/>
            <hi rend="italic">08. MV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            per fidem praeteritae salui fierent. in quantum enim homo, <lb/>
            in tantum mediator; in quantum autem uerbum, non medias, <lb/>
            quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. <lb/>
            quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non <lb/>
            pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum. quomodo nos <lb n="5"/>
            amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis <lb/>
            tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in <lb/>
            mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et <lb/>
            potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis autem tibi <lb/>
            uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima; pro nobis tibi<lb n="10"/>
            sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, <lb/>
            faciens nos tibi de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo. <lb/>
            merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores <lb/>
            meos per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat <lb/>
            pro nobis; alioquin desperarem. multi enim et magni<lb n="15"/>
            sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est <lb/>
            medicina tua. potuimus putare uerbum tuum remotum esse <lb/>
            a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret <lb/>
            et habitaret in nobis. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">VII ITEM DE EODEM SACRAMENTO. EX LIBRO DE CIVITATE DEI NONO INTER CETERA ET AD LOCVM. </title></ab><p> Omnes homines quamdiu mortales sunt etiam miseri sint <lb/>
            necesse est. quaerendus est medius, qui non solum homo uerum <lb/>
            etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem <lb n="25"/>
            huius medii beata mortalitas interueniendo

<note type="footnote"> 4 of. Rom. 8, 32 6 of. Philipp. 2, 6 7 cf. Ps. 87, 6 <lb/>
            8 cf. Io. 10, 18 14 cf. Rom. 8, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 flerint <hi rend="italic">T</hi> 3 aeqaalee P1 deo <hi rend="italic">om. Gv</hi> 4 boni D1 <lb/>
            5 amasti noa <hi rend="italic">DP</hi> 6 est <hi rend="italic">G2v</hi> 9 autem <hi rend="italic">om. DGPTv</hi> 11 sacerdns <lb/>
            <hi rend="italic">Dl</hi> 12 tibi noB <hi rend="italic">GPTv</hi> tibi ft D1 14 sedit <hi rend="italic">DtpS</hi> <lb/>
            15 disperarem <hi rend="italic">DG1Pv</hi> 16 idem om. <hi rend="italic">Glv</hi> ita D 18 homines <lb/>
            D1 disperare <hi rend="italic">DPv</hi> 20 VIII P 22 inter—locam om. <hi rend="italic">G<lb/>
             PTfJ</hi> 24 quaerendum Gl no (n add. m. 2) <hi rend="italic">V</hi> 25 homines <lb/>
            etiam <hi rend="italic">GPTv</hi> hominis etiam <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="77"/>
            perducat. quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere <lb/>
            mortalem. mortalis quippe factus est non infirmata <lb/>
            uerbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta. non autem <lb/>
            permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit a mortuis, <lb/>
            quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi propter <lb n="5"/>
            quos liberandos mediator effectus est in perpetua uel carnis <lb/>
            morte remanerent. proinde mediatorem inter nos et deum et <lb/>
            mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem <lb/>
            permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris, ad <lb/>
            id quod permanet transferret ex mortuis. boni igitur angeli <lb n="10"/>
            inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non <lb/>
            possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt. possunt <lb/>
            autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis, <lb/>
            miseri cum istis. his contrarius est qui aduersus eorum immortalitatem <lb/>
            et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit <lb n="15"/>
            et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et immortales <lb/>
            superbos et miseros noxios, ne immortalitatis iactantia <lb/>
            seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae <lb/>
            beatitudinis benignitate destruxit in eis quorum corda per <lb/>
            suam fidem mundans ab illorum immundissima dominatione <lb n="20"/>
            liberauit. homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab <lb/>
            immortalibus et beatis quid eligat medium per quod immortalitati <lb/>
            et beatitudini copuletur? quod possit delectare in <lb/>
            daemonum immortalitate miserum est; quod posset offendere <lb/>
            in Christi mortalitate iam non est. ibi ergo cauenda est miseria <lb n="25"/>
            sempiterna, hic mors timenda non est, quae non esse <lb/>
            potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. ad <lb/>
            hoc se quippe interponit medius immortalis et miser ut ad <lb/>
            immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit

<note type="footnote"> 4 quem <hi rend="italic">T</hi> 5 fractus (c <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 6 liberandas <hi rend="italic">D\'G\'v <lb/>
            7 mediator eet P</hi> 9 pro Dl <hi rend="italic">ad add. P7</hi> 11 beatus D* <lb/>
            beatis <hi rend="italic">G\'</hi> 14 <hi rend="italic">post</hi> est add. <hi rend="italic">DGPTfJ:</hi> mediator bonns 15 miseria <lb/>
            D\' miser <hi rend="italic">GHi</hi> mortales <hi rend="italic">DlPl</hi> 17 supernos D1 miseros et <lb/>
            P <hi rend="italic">18 sedaceret G*v</hi> humilitatem D1V1 19 distruxit D 22 qui <lb/>
            diligit G1v immortalitate D* 23 beatitudine <hi rend="italic">DT</hi> posset <lb/>
            MV <hi rend="italic">24 poesit DGPv 25 mortalitatem DXG%</hi> cauendum P1 <lb/>
            27 et beatitndo-sempiterna <hi rend="italic">om. T</hi> 29 mortalitatem P1 </note> <lb/>
             
<pb n="78"/>
            quod impedit, id est ipsa miseria. ad hoc se autem interposuit <lb/>
            mortalis et beatus ut mortalitate trans acta ex mortuis <lb/>
            faceret immortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex <lb/>
            miseris beatos, unde numquam ipse discessit. alius est ergo <lb/>
            medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat <lb n="5"/>
            inimicos; et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo <lb/>
            quae beata est unius dei participatione fit beata. cuius participationis <lb/>
            priuatione misera multitudo malorum angelorum, <lb/>
            quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad <lb/>
            beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam<lb n="10"/>
            modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri. ad <lb/>
            quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus <lb/>
            erat, et hoc eo ipso cuius participatione simus beati, hoc est <lb/>
            uerbo dei non facto, per quem facta sunt omnia. nec tamen <lb/>
            ob hoc mediator est, quia uerbum. maxime quippe immortale<lb n="15"/>
            et maxime beatum uerbum longe est a mortalibus miseris; <lb/>
            sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad <lb/>
            illud non solum beatum uerum etiam beatificum bonum non <lb/>
            oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis <lb/>
            peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus <lb n="20"/>
            deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit <lb/>
            participandae diuinitatis suae. neque enim nos a mortalitate <lb/>
            et miseria liberans ad angelos immortales beatosque <lb/>
            ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales <lb/>
            atque beati simus, sed ad illam trinitatem, cuius et angeli<lb n="25"/>
            participatione beati sunt. ideo quando in forma serui ut <lb/>
            mediator esset infra angelos esse uoluit, in forma dei supra

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 est eras. in v</hi> 2 et ex m. PTt) <hi rend="italic">mortui Pl</hi> 4 beatus <lb/>
            <hi rend="italic">D\'</hi> 5 reconchiliat <hi rend="italic">V1</hi> 6 separatoris <hi rend="italic">DIG2</hi> 7 participationes <lb/>
            Gx 10 ipsam multitudinem <hi rend="italic">Gt)</hi> obstrepet P1 11 peruenire <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 13 sumus D\'vl <hi rend="italic">14 quod T facta om. P</hi> 15 maxime-uerbum <lb/>
            <hi rend="italic">om. Ml</hi> 16 miseriis <hi rend="italic">P*</hi> 18 illum <hi rend="italic">Pl</hi> beatifico <lb/>
            P 19 alius P\' arbitramur <hi rend="italic">DGPv</hi> 20 peruentionibus <lb/>
            grados <hi rend="italic">MV</hi> moliendus 01 23 angelus <hi rend="italic">et</hi> beatusquae <hi rend="italic">D\'</hi> <lb/>
            24 perducit ita <hi rend="italic">DIGPv</hi> in nos Gl 25 atque <hi rend="italic">MV:</hi> et <hi rend="italic">DGP <lb/>
            Tv</hi> beatissimus <hi rend="italic">DXMV</hi> beatissimos <hi rend="italic">GlPl</hi> 26 sint G1 ut] <lb/>
            quod Gx qua <hi rend="italic">G\'Įv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            angelos mansit: idem in inferioribus uia uitae qui in superioribus <lb/>
            uita. non enim uerum est quod idem Platonicus ait <lb/>
            Platonem dixisse: nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum <lb/>
            eorum sublimitatis ait esse specimen quod nulla <lb/>
            attrectatione hominum contaminantur. ergo daemones contaminari <lb n="5"/>
            fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare <lb/>
            non possunt omnesque immundi pariter fiunt, et daemones <lb/>
            contrectatione hominum et homines cultu daemonum. 
</p></div><div n="7a" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">EX LIBRO DE TRINITATE IIII. DE EODEM MEDIATOUIS SACRAMENTO. </title></ab><p>Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sor- <note type="section"> 7* </note> <lb/>
            desque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum <lb/>
            amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter <lb/>
            inolitae, purgandi eramus. purgari autem ut contemperaremur <lb/>
            aeternis non nisi per temporalia possemus, qualibus <lb n="15"/>
            iam contemperati tenebamur. sanitas enim a morbo plurimum <lb/>
            distat, sed nisi medicina curationis in morbo congruat, non <lb/>
            perducit ad sanitatem. inutilia temporalia decipiunt aegrotos, <lb/>
            utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna <lb/>
            sanatos. mens autem rationalis sicut purgata contemplationem <lb n="20"/>
            debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. dixit <lb/>
            quidam illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti <lb/>
            sunt : quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, <lb/>
            tantum ad fidem ueritas. et profecto est uera sententia;

<note type="footnote"> 3 De deo Socr. p. 44 23 Plato Tim. p. 29 c Cic. Tim. 3 </note>

<note type="footnote"> 2 plantonicas P\' 5 adtractatione (att. <hi rend="italic">v) G.v</hi> adsectatione P <lb/>
            contaminare P\' 6 fatentur P1 7 omnisque <hi rend="italic">D</hi> inmodi <lb/>
            Gl 8 contractatione <hi rend="italic">D</hi> contractione <hi rend="italic">P</hi> Hic legendum titulum <lb/>
            CCXXXIII usque ad finem tituli CCXL <hi rend="italic">add. MV</hi> 9 <hi rend="italic">cap</hi>. XVI <hi rend="italic">DG<lb/>
             PTfI; numero caret</hi> in <hi rend="italic">MV</hi> 10 <hi rend="italic">post</hi> sacramento <hi rend="italic">add. T:</hi> de fide qua <lb/>
            credimuB temporaliter gesta et ueritate quae reddit aeterna 12 praegrraant <lb/>
            <hi rend="italic">GP1v</hi> praegrabant <hi rend="italic">D</hi> 18 contracti <hi rend="italic">D</hi> de <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            15 per add. <hi rend="italic">02</hi> posaomns <hi rend="italic">D</hi> 16 tenebramur <hi rend="italic">T</hi> 17 sed <lb/>
            media curatio nisi morbo <hi rend="italic">DGPTv</hi> 21 purgata <hi rend="italic">DG\'f}</hi> 22 et <lb/>
            illorum P1 condam <hi rend="italic">D</hi> DGPTv - 24 profectus <hi rend="italic">Gs"</hi> <lb/>
            aputV </note> <lb/>
             
<pb n="80"/>
            quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est <lb/>
            appellauit. ex quo genere etiam nos sumus, non tantum <lb/>
            secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; <lb/>
            non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte <lb/>
            mutatur. in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum<lb n="5"/>
            ab aeternitate distamus. promittitur autem nobis uita aeterna <lb/>
            per ueritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat <lb/>
            fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. nunc ergo <lb/>
            adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per <lb/>
            ipsam mundamur, ut etiam cum ad speciem uenerimus, quemadmodum<lb n="10"/>
            succedet fidei ueritas, ita mortalitati succedat aeternitas. <lb/>
            quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas, cum ad id <lb/>
            quod nobis credentibus promittitur uenerimus — promittitur <lb/>
            autem nobis uita aeterna; et dixit ueritas, non quae fiet, sicut <lb/>
            futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas, quia<lb n="15"/>
            ibi est aeternitas; dixit ergo ueritas: haec est autem uita <lb/>
            aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et <lb/>
            quem misisti Iesum Christum — cum fides nostra uidendo <lb/>
            fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit <lb/>
            aeternitas. quod donec fiat et ut fiat — quia rebus ortis accommodamus <lb n="20"/>
            fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus <lb/>
            ueritatem contemplationis — ne fides mortalis uitae dissonaret <lb/>
            a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra <lb/>
            orta est, cum filius dei sic uenit, ut fieret filius hominis et <lb/>
            ipse in se susciperet fidem nostram qua nos perduceret ad <lb n="25"/>
            ueritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non <lb/>
            amitteret aeternitatem suam. quantum enim ad id quod ortum <lb/>
            est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. ita ergo nos

<note type="footnote"> 16 Io. 17, 3 23 cf. Ps. 84, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 nos <hi rend="italic">om. T</hi> temporalem <hi rend="italic">DT</hi> 5 mutabilis <hi rend="italic">D</hi> 7 perspicuitatem <lb/>
            G1 rursum <hi rend="italic">P</hi> 10 ipsa <hi rend="italic">GlPlv</hi> etiam <hi rend="italic">om. DGPTv</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">om. MV</hi> ueniremus <hi rend="italic">MV</hi> 11 succedit <hi rend="italic">DG2PTv</hi> succidit <lb/>
            <hi rend="italic">G I</hi> mortalitate <hi rend="italic">D</hi> succedit <hi rend="italic">DGxv</hi> 13 promittetur <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 et] sicut <hi rend="italic">G7v</hi> 17 et uerum <hi rend="italic">DGPv</hi> 21 crudelitatis Pl <lb/>
            22 ueritate <hi rend="italic">G</hi> fidis D1 mutalis <hi rend="italic">G</hi> mutabilis <hi rend="italic">DG\'P\'v</hi> <lb/>
            24 fierit <hi rend="italic">D</hi> fiet <hi rend="italic">P</hi> 25 exciperet <hi rend="italic">GP1Tv</hi> exciperit <hi rend="italic">DP\'</hi> 26 suscipit <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 27 ammitteret <hi rend="italic">PT</hi> 28 erga <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="81"/>
            purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret <lb/>
            aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate. nec <lb/>
            ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi <lb/>
            aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem <lb/>
            ipsius traiceremur. nunc itaque illuc quodam modo secuta est <lb n="5"/>
            fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, <lb/>
            resuscitatus, assumtus. horum quattuor duo priora noueramus <lb/>
            in nobis; scimus enim homines et oriri et mori; duo autem <lb/>
            reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura <lb/>
            speramus, quia in illo facta credidimus. itaque in illo quia <lb n="10"/>
            et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum <lb/>
            est et nostrum, cum fides peruenerit ad ueritatem. iam enim <lb/>
            credentibus, ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem <lb/>
            ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita <lb/>
            loquitur: si manseritis in uerbo meo, uere discipuli <lb n="15"/>
            mei estis. et quasi quaererent: quo fructu? secutus adiunxit: <lb/>
            et cognoscetis ueritatem. rursus quasi dicerent: quid <lb/>
            prodest mortalibus ueritas? et ueritas, inquit, liberabit <lb/>
            uos; unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate ? ueritas <lb/>
            quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet; uera <lb n="20"/>
            autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas <lb/>
            ipsa est aeternitas. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">VIII; EX LXBRO CONFESSIOHVM PRIMO INTER CETERA ET AD LOCVM. </title></ab><p>Da mihi, domine, scire et intellegere utrum prius sit inuocare  <lb n="25"/>
            te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te.

<note type="footnote"> 15 Io. 8, 31 sq., </note>

<note type="footnote"> 2 nee <hi rend="italic">DP</hi> 3 aeternam <hi rend="italic">DG\'P\'v</hi> possimus <hi rend="italic">DGxMPlV</hi> <lb/>
            5 traiceretur <hi rend="italic">GJ"</hi> sequuta <hi rend="italic">M V post</hi> eet <hi rend="italic">ras. 5 fere litt. in V</hi> <lb/>
            6 eredidimus <hi rend="italic">P\'</hi> 9 resuscitare <hi rend="italic">D</hi> assummi <hi rend="italic">P</hi> 10 credimus <lb/>
            <hi rend="italic">DGPTv</hi> 11 et <hi rend="italic">om. T</hi> transit <hi rend="italic">DGPv</hi> 14 ad mortem <hi rend="italic">Dl</hi> <lb/>
            libenremur <hi rend="italic">MV</hi> 16 eritis <hi rend="italic">P</hi> aliter estis P\' in <hi rend="italic">mg</hi>. sequutus <hi rend="italic">MV</hi> <lb/>
            adiunxit <hi rend="italic">MV:</hi> ait <hi rend="italic">DGPTv</hi> 17 t rursus <hi rend="italic">DGPTv</hi> 18 liberauit <lb/>
            <hi rend="italic">DG1P1</hi> 20 incommutalis 01 permaneret v 21 uera] aeterna. <lb/>
            T 23 <hi rend="italic">cap</hi>. VIII <hi rend="italic">deest in ^ praeter MV</hi> </note>

<note type="footnote"> VIJII. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb/>
             
<pb n="82"/>
            sed quia te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest <lb/>
            inuocare nesciens. an potius inuocaris ut sciaris? quomodo <lb/>
            autem inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo <lb/>
            credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui <lb/>
            requirunt eum. quaerentes enim inuenient eum et inuenientes <lb n="5"/>
            laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et <lb/>
            inuocem te credens in te; praedicatus enim es nobis. inuocat <lb/>
            te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi <lb/>
            per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui. 
</p><p rend="script">Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum<lb n="10"/>
            meum? quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo <lb/>
            eum. et quis locus est in me, quo ueniat in me deus <lb/>
            meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? <lb/>
            itane, domine deus meus, est quicquam in me quod <lb/>
            capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus<lb n="15"/>
            me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid <lb/>
            est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, <lb/>
            quid peto ut uenias in me qui non essem, nisi esses in me P <lb/>
            non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam si descendero <lb/>
            in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non <lb n="20"/>
            omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi <lb/>
            essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? <lb/>
            etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim, <lb/>
            aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et <lb/>
            terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum <lb n="25"/>
            et terram ego impleo? capiunt ergone te caelum et terra, <lb/>
            quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te <lb/>
            capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra <lb/>
            restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui <lb/>
            contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non

<note type="footnote"> 3 cf. Rom. 10, 14 4 Ps. 21, 27 19 cf. Ps. 138, 8 <lb/>
            22 cf. Bom. 11, 36 25 Hier. 23, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 credent <hi rend="italic">a:</hi> credunt <hi rend="italic">MV</hi> 5 quaerentes in <hi rend="italic">ras. a m. 1 M</hi> <lb/>
            innenient <hi rend="italic">a:</hi> inueniunt <hi rend="italic">MV</hi> 14 dne <hi rend="italic">om. M pr</hi>. 15 terram <lb/>
            <hi rend="italic">MY</hi> 16 quicquid <hi rend="italic">M</hi> 17 quicquid <hi rend="italic">M*</hi> quiquid <hi rend="italic">V</hi> 19 discendoro <lb/>
            <hi rend="italic">M\'</hi> 28 refnndes <hi rend="italic">MV</hi> quicquid <hi rend="italic">M2</hi> 29 ei te || exte <lb/>
            <hi rend="italic">M1V1; del. m. 2 in ambobus</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="83"/>
            enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia et si <lb/>
            frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non <lb/>
            tu iaces, sed erigis nos, (nec tu dissiparis, sed colligis nos). <lb/>
            sed qui imples omnia te toto imples omnia? an quia non <lb/>
            possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem <lb n="5"/>
            partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores <lb/>
            maiora et minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua <lb/>
            maior, aliqua minor. an ubique totus es et res nulla te totum <lb/>
            capit? 
</p><p rend="script">Quid est ergo deus meus, quid, rogo, nisi dominus deus? <lb n="10"/>
            quis enim dominus praeter dominum aut quis deus praeter <lb/>
            deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, <lb/>
            misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, <lb/>
            pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; incommutabilis, <lb/>
            mutans omnia; numquam nouus, numquam <lb n="15"/>
            uetus; innouans omnia et in uetustatem perducens superbos <lb/>
            et nesciunt; semper agens, semper quietus; colligens et non <lb/>
            egens; portans et implens et protegens; creans et nutriens et <lb/>
            perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas; <lb/>
            zelas et securus es; paenitet te et non doles; irasceris et <lb n="20"/>
            tranquillus es; opera mutas nec mutas consilium; recipis quod <lb/>
            inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes <lb/>
            lucris; numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi <lb/>
            ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddis debita <lb/>
            nulli debens; donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus <lb n="25"/>
            meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, <lb/>
            cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces <lb/>
            muti facti sunt. quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit <lb/>
            mihi ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar <lb/>
            mala mea et unum bonum meum amplectar te? quid mihi

<note type="footnote"> 11 cf. Ps. 17, 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 nec-colligis nos a: <hi rend="italic">om. MV</hi> 4 qui a: quae <hi rend="italic">MV</hi> 14 inconprehensibilis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 1G p?rdaces <hi rend="italic">M</hi> 19 estuas <hi rend="italic">M</hi> 24 reddis <lb/>
            o: reddes <hi rend="italic">MV</hi> 25 debes <hi rend="italic">M</hi> dunans <hi rend="italic">M\'</hi> donans М2 per- <lb/>
            <hi rend="italic"><hi rend="intraline">s</hi>des M</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="84"/>
            es? miserere ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas <lb/>
            a me? et nisi faciam, irasceris mihi et minaris ingentes <lb/>
            miserias. paruane ipsa est, si non amem te? hei mihi! dic <lb/>
            mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. <lb/>
            dic animae meae: salus tua ego sum. sic dio ut<lb n="5"/>
            audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et <lb/>
            dic animae meae: salus tua ego sum. curram post <lb/>
            uocem hanc et apprehendam te. noli abscondere a me faciem <lb/>
            tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam. angusta est domus <lb/>
            animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te ruinosa <lb n="10"/>
            est: refice eam; habet quae offendant oculos tuos: fateor et <lb/>
            scio; sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: <lb/>
            ab occultis meis munda me, domine, et ab <lb/>
            alienis parce seruo tuo? 
</p></div></div></body></text></TEI>