ITEM EX LIBRO CONFESSIONVM X INTER CETERA ET AD LOCVM. Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam; neque enim aliquid de te inueni quod non meminissem ex quo didici te. nam ex quo didici te non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem; quam ex quo didici non sum oblitus. itaque ex quo te didici manes in memoria mea et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam. 5 of. Rom. 1, 20 2 quur T; sic passim in omnibus Gv 4 sensus G1 6 bomines—conepiciant om. Gxv ut DMPT: et V* 6 amores abdtintur V 9 tantam V* 11 utrisque P mutam Gl hic F1 12 sed DGPTv: si MV m. 1 et 2 intellegent DlGPlv 14 terra et caelum DGPTv 15 De isdem (hisdem G) quinque corporis sensibuB oratio pulchra (pulcra G) atque prolixa praemittunt DGPTv inter-locum om. DGPTv 21 ante manes add P: non sit oblitus itaq. ei quo te didici 22 dilector P 28 haeo D\'GMPV qua* (8 rasa) G 24 respicies Gv Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed m qua eius parte maneas hoc considero. transcendi enim partes eius quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium. et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei; nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus; nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te dedici, et in ea te inuenio cum recordor te. Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea priusquam te inuenirem. ubi ergo te inueni, ut discerem te nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus, liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit. 2 illic cubile fabr. P quale sanet. - tibi om. MV 3 eam T 5 non te ibi DGPv 7 commendi P\' 10 est DGlMVv 11 contristamnr om. Gv 12 metuemus D quicquid GPTv, sic ubique 14 eommutabuntur Gv 16 quo] quod Gx inhabites P 19 neque-inuenirem om. P1 20 inuenirem MV: discerem DGP2Тv ubi - te om. P 21 et recedimus — locus om. Gyv recidimus D 22 praesedeg DG1MV 23 respondis DGlMVv 34 respondis DMV 25 omnes - audiunt om. M.1 28 ad te T Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam et in ista formonsa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, et tecum non eram et ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti, et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustaui, et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam. Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples subleuas eum, quoniam tui plenus non sum oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus et ex qua parte stet uictoria nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis et ex qua parte stet uictoria nescio. hei mihi, domine, miserere mei; hei mihi! ecce uulnera mea non abscondo. medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temtatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis timeo; quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum ac tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa aduersitas dura est et ne frangat tolerantiam! numquid non temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio? 17 Iob. 7, 1 1 tam (om . et) P 2 foras Dvl 3 formosa GM\'PTv irroebam V% 5 eesem non essent G\'v 7 flagraati libri 8 pace tua Gv 9 me nusquam] mentisquam V\' mente nusquam G2v 12 onori Gl 13 erroribus P\' contendunt - neecio om. Ml meroris D memores GIx mees P* 14 meis bonis P\' ex add. P1 stet] S. P 15 ei DGPv et T mihi om. D* 18 uellit DGIPI tollerare DG\' 19 amare D 20 se] si P1 tollerare DGT uiauult] mala uult P1 mallet G\'v 21 toleraret G\'v 25 ac MV: et DG\'PTv; om. Gl 27 ulla tristitia Glv Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. da quod iubes, et iube quod uis. imperas nobis continentiam; et cum scirem, ait quidam, quia nemo poterat esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus; minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas deus meus, accende me. continentiam iubes: da quod iubes, et iube quod uis. Iubes certe ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid quam concessisti monuisti. et quoniam dedisti factum est, et antequam dispensator sacramenti fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde retranseo. ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? 3 Sap. 8, 21 11 cf. I Io. 2, 16 1 misericordiam tuam DIPI 3 quidem G*v potest DGPTv 6 ticonentiam Gl collegimus G1v a eras. in D 7 qui-te MMt om. Gl 9 ardia D eitringueris P1 accede Px accinge UV 10 continentiam V 11 continentiam DI a concupiscentiam DV1 12 iassisti et P1 concapitn D1 14 dispenutur DlPl 15 tni ante fierem add. DGPTv memoriam meam D* 16 loquutus MV 17 finxit Gv carentis DI 20 et ante in carne add. DGPTv 21 dormiente D1G1v persuadant D1G1P1 24 quod DGPTv saporem G1v uel-retranseo m. MV vniL 5 numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde etiam saepe in somnis resistimus nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus assensum? et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita sed etiam in hac aetate non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei dixi bono domino meo, exsultans cum tremore in eo quod donasti mihi et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, 18 cf. Eph. 3, 20 21 cf. Ps. 2, 11 24 cf. I Cor. 15, 54 2 saepe etiam DGPTv 4 adhibimus D 5 ut] et T* accedit PlT consciae D1 6 repperiamus libri 9 abundantiori Gv 10 lascibos M1V1 motos D1 meis operis MT 11 me om. D1 12 repellis G . 14 corruptilarum DV corruptellarum P\' animalis D 16 cohibere DGv 17 dormientes p . 18 hac aetatem Dl aetate hac G 19 etj aut T 20 male DiP . malo G . pro malo v deo Gv 22 consummatus DGv 24 absorta libri 25 uictoria Gv 27 ędendo (q a m. 2) V priusquam escas et uentrem destruas cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas et aduersus istam suauitatem pugno ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis saepius, in seruitutem redigens corpus meum; et dolores mei uoluptate pelluntur. nam et fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febres necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur. hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus uoluptas est et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est; nam quod saluti satis est delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluntaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his 1 Ibid. 53 5 of. I Cor. 9, 27 . 1 distruas B 2 indueres P1 incorruptionem Gl 3 et] ut G1v 5 rediens Gx 6 polluuntur Glv nam (om . et) DGPTv famis D 7 dolore P1 febris PT negant D 9 munerum om. T 10 caelum (om . et) G1P1v calamitatea P\' calamitatis Gv diliciae DPT 12 cum P 13 modeatia Gv transatti P 16 causae T edendi V dicendi T 17 pedisaequa D pedissequa GPv iocunditas DGPTv is mlates D1 20 dilectationi D\\P\' dilectioni Gv paruum P* 21 uoluntariam DGl 22 fallaciam D 24 gaudet v quod P1v est Gv moderatione DT ualitudinis GPTv 25 ut-uoluptatis om. Gv 5* temtationibus cotidie cogor resistere et inuoco dexteram tuam (ad salutem meam) et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re non stat. audio uocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me; misereberis ne appropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo; misereberis ut longe fiat a me. nemo enim potest esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis et quidquid boni antequam oremus accipimus, a te accipimus; et at hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui; ergo a te factum est ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. audiui aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo quam multum amaui: neque si manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum facit nec illa aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse et abundare noui et paenuriam pati noui. omnia possum in eo qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium, non puluis quod sumus. sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti 4 Luc. 21, 34 15 Eccli. 18, 30 17 I Cor. 8, 8 20 Philipp. 4, 11-13 24 cf. Ps. 102, 14 et Gen. 3, 19 1 conor GPTv 2 ad salutem meam a: om. Itbri aestos meus D1 8 nondum DGPTv 4 grauantur Gl 5 miseriueris D1 6 subripit GTv 7 miseriberis Y 8 des] de G*v tribues DY tribuas v 9 oraremua DGPTv accepimus G1Tv accipemus D 10 accipimus DMPY 11 ebriosus DGiPlv factus sobrius DGlv cognoui (om . ego) DlGv a te ergo DGPv 12 qui] quQ Gv 13 hoc om. D1 non semper om. Pl 15 uoluptate P 16 aliam DGiPv 17 manducaueritis Glv abundauimus (hab. P) DIGIP 19 faciet DGP2T haerumnosum MY 21 sum om. D essem D 22 noui om. DIGTv hominem; et perierat, et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. conforta me ut possim; da quod iubes, et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem ut accipiat: aufer a me, inquit, concupiscentiam uentris; unde apparet, sancte deus meus, te dare quod cum imperas fieri fit. docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini, qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu, et ut qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temtatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usu, manducare permissum, Helian cibo carnis refectum, Iohannen mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum; et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se 1 cf. Luc. 15, 24 et 32 5 cf. I Cor. 1, 30. 31 7 Eccli. 23, 6 9Bom. 14,20 11 I Tim. 4, 4 13 I Cor. 8,8 Coloss. 2,16 14 Rom. 14, 3 20 cf. Gen. 9, 2 et 3 21 cf. III Reg. 17, 6 Matth. 3, 4 23 cf. Gen. 25, 34 24 cf. II Beg. 23, 15 sqq. 1 illa D1G1v 3 inquid DIPIT; sic passim 5 isti D\' aceipiue D 6 aliam V 7 auferam (om . a me) D concupiseentiaa DGPTv 8 com St quod imperas fieri DGPTv 12 actioDe] acceptione MV 18 qsca F; e a m. 2 14 aut post indioet add. DGPv in potn D2PTv 15 spernet P 17 pulsatonum 01 aurium om. Glf) meo v 18 illustratori V* inloitraturi D 19 cibortl ante obsonii addl P 20 quae DGPTv in cibo (cibi P) DGPTv usui DGPTv 21 heliam et iohannem DGM*PTV 22 abstinentiam J) 23 concupiscentie G\' ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temtatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit meruit improbari. in his ergo temtationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentias manducandi et bibendi. non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt; et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum; sed et ego magnifico nomen tuum et interpellat te pro peccatis meis qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur. De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt non requiro, cum assunt non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo V securus esse debet in ista uita, quae tota temtatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior non fiat etiam de meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua. 1 cf. Matth. 4, 3 2 cf. Num. 11. 12 cf. Rom. 8, 34 13 cf. Io. 16, 33 15 cf. Ps. 138, 16 23 cf. Iob 7, 1 2 ideoq. V1 haeremo DV 8 carnis DlPl 5 positis MV positos D concupiscentiam DOPTv 6 praecedere DG\' 8 relaxione P contrictione P 9 aliquantnlam P extra metaa] exstremas 01 ad extremas GH 10 necessitates D1G1 12 interpello G*v 15 omnia G1v 16 oderum MY odiorum v 17 paratur G2v eis om. P 18 uedeor Tl fallor P 19 im me MlV 22 manifestentur D1G1P1v1 . 23 temtatioue minatur MV1; i prior rasa in V 24 utrumq; (om . qui) D deteriori P1 de] ex DGPTv 26 misericordiam tuam D\' Voluptates aurium tenacius me implicauerunt et subiugauerunt; sed resoluisti et liberasti. nunc in sonis, quos animant eloquia tua cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam cum uolo. at tamen cum ipsis sententiis, quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens, et postea sentio. aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omne cantilenarum suauium quibus Dauidicum psalterium frequentatur ab auribus meis remouere uelim atque ipsius ecclesiae; tutiusque mihi uidetur quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor 1 aureum D1 autem MV implicauerant et subiugauerant DPT 2 liberasti me DGPTv sonas G"v amant T 3 suane D\'P suauia D* 5 quibus] quibunt P ammittantur MI V 8 honores Pl tribue Gl ipsi GI" 9 ardentior Gl 12 haberent P proprius modus D\' 13 dilectio DxGlPv 14 dare DGtJ 18 set V sentiunt 01 20 mellos D omnes G1PTv dauiticum DGMPTV*v 21 remoueri DGPTv Beltim GP 22 totiusquę G\'v 23 memini P1 24 prononciante D 26 tuae post ecclesiae add. P 27 commoueor (om . cam) DMT commouear G\'Pv non cantu, sed rebus quae cantantur, cum a liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor, non quidem inretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. tamen cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum. flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec mouent. tu autem, domine deus meus, exaudi, respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus. Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temtationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum quod de caelo est superindui cupientem. pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi: non teneant haec animam meam, teneat eam deus, qui fecit haec, bona quidem ualde; sed ipse est bonum meum, non haec. et tangunt me uigilantem totis diebus nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero multimodo lapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti; insinuat autem se ita uehementer, ut si repente subtrahatur 19 cf. II Cor. 5, 2 2 magna P 3 ita enim T 7 affectu DG P 10 metum O1 11 fletet Gl unde-agitis om . 01 14 longuor P 17 aadeant D 19 ingemiscentem Dv ad post et add. M 21 amoenus Dl 26 enim eras. v oculorum D\'P 27 ubiubi; sed prius ubi del. V*; ubi D1G1v 28 labsu MY allapsu D\'T ea P aduertendi P1 cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. o lux, quam uidit Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Iosepb diuexas mystice manus non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes qui uident et amant eam. at ista corporalis de qua loquebar inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo; sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euellis eos; nam inlaqueantur. tu non cessas euellere; ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis qui custodis Israhel. quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod 2 cf. Tob. 4 4 cf. Gen. 27 6 cf. Gen. 48 et 49 17 d. Pa. 24, 15 21 cf. Ps. 120, 4 2 uidebat DGPTv tobiaa P 4 isac D tis ac T 5 agnuscendo D benediceret F1; t rasa 6 cum om. T 7 grandia T Mtatem D1 11 eam om. Glf) 13 cum] qui DGP 7t 14 te laudare P assumant P1 15 ymno Gv himno D 17 ingrediar P1 inuisibilis oculus Dl 18 de euelliswtem OM. G\'v 19 euelles libri 20 in] en D1G1Pv 21 cu. stodes D\' 22 calcimentis Gx 23 cuiuscemodo G\' huiuscemodi Gl* 24 hos pI 25 pia D\' facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae super anima est, cui suspirat anima mea die ac nocte; sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum; et ibi est, et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. VI. DE SACRAMENTO MEDIATORIS AD PVRGATIONEM ANIMABVH. EX LIBRO CONFESSIONVM X AD LOCVM. Tu es ueritas super omnia praesidens, at ego per auaritiam meam non amittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. quem inuenirem qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece, quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt 8 cf. Pa. 58, 10 12 cf. Ps. 25, 3 2 sanctifico Gv 3 pro anima GIV arteflciosas D 4 pulcritudine G animas DGPTv 5 noctem Dl pulcritadinum Gay pulchritudinem P1 6 approbandi-trahunt om. T 8 ut] et P 9 dilitiosas DP\' 10 in istis P 11 (tu) euelles D GP\'TVv euelles (tu) GP\'Tv 12 oculus meus D1 lege post est add . G\' 13 cap . VII DPT 15 X] XI MV inter cetera et ante ad add. DGPTv 17 ammittere P* 19 dignares Dx com D\'P 20 posвidere DGIPI reconchiliaret V1 reconciliarit D1 24 indigni G\'v inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis et multum inlexit superbam carnem quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud uideri uult habere cum deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur pro immortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus unde simul damnetur in mortem. Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum homo Christus lens inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit: mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis uoluit habere communem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius sicut nos 3 cf. Eph. 2, 2 6 cf. II COlI 11, 14 10 cf. I Tim. 2, 5 3 potestatis G1 4 aeres D\' deceperunt G1v 6 diabulos D 7 raperbiam 01 9 reconchiliari V reconciliare DlGl 10 tatem om. T 12 a deo-erset om. O\' 14 quod D\'P\' 15 mereretur GPTv indui D2MP2V: inludi D1GP1Tv haberet Pi eat eras. in v 18 communi T 19 damnatur D1G1v 20 tua ante demonstraeti add. T 21 exempla P* dicerent Pl N iUi D1 23 mortaliB D\' 27 hinc D\' 28 futurae-fidem 08. MV per fidem praeteritae salui fierent. in quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem uerbum, non medias, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum. quomodo nos amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis autem tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens nos tibi de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo. merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis; alioquin desperarem. multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis. VII ITEM DE EODEM SACRAMENTO. EX LIBRO DE CIVITATE DEI NONO INTER CETERA ET AD LOCVM. Omnes homines quamdiu mortales sunt etiam miseri sint necesse est. quaerendus est medius, qui non solum homo uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo 4 of. Rom. 8, 32 6 of. Philipp. 2, 6 7 cf. Ps. 87, 6 8 cf. Io. 10, 18 14 cf. Rom. 8, 34 1 flerint T 3 aeqaalee P1 deo om. Gv 4 boni D1 5 amasti noa DP 6 est G2v 9 autem om. DGPTv 11 sacerdns Dl 12 tibi noB GPTv tibi ft D1 14 sedit DtpS 15 disperarem DG1Pv 16 idem om. Glv ita D 18 homines D1 disperare DPv 20 VIII P 22 inter—locam om. G PTfJ 24 quaerendum Gl no (n add. m. 2) V 25 homines etiam GPTv hominis etiam D perducat. quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere mortalem. mortalis quippe factus est non infirmata uerbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta. non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit a mortuis, quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi propter quos liberandos mediator effectus est in perpetua uel carnis morte remanerent. proinde mediatorem inter nos et deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris, ad id quod permanet transferret ex mortuis. boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt. possunt autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. his contrarius est qui aduersus eorum immortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et immortales superbos et miseros noxios, ne immortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis quorum corda per suam fidem mundans ab illorum immundissima dominatione liberauit. homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab immortalibus et beatis quid eligat medium per quod immortalitati et beatitudini copuletur? quod possit delectare in daemonum immortalitate miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate iam non est. ibi ergo cauenda est miseria sempiterna, hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. ad hoc se quippe interponit medius immortalis et miser ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit 4 quem T 5 fractus (c add. m. 2) V 6 liberandas D\'G\'v 7 mediator eet P 9 pro Dl ad add. P7 11 beatus D* beatis G\' 14 post est add. DGPTfJ: mediator bonns 15 miseria D\' miser GHi mortales DlPl 17 supernos D1 miseros et P 18 sedaceret G*v humilitatem D1V1 19 distruxit D 22 qui diligit G1v immortalitate D* 23 beatitudine DT posset MV 24 poesit DGPv 25 mortalitatem DXG% cauendum P1 27 et beatitndo-sempiterna om. T 29 mortalitatem P1 quod impedit, id est ipsa miseria. ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus ut mortalitate trans acta ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. alius est ergo medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat inimicos; et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo quae beata est unius dei participatione fit beata. cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri. ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cuius participatione simus beati, hoc est uerbo dei non facto, per quem facta sunt omnia. nec tamen ob hoc mediator est, quia uerbum. maxime quippe immortale et maxime beatum uerbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae diuinitatis suae. neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales atque beati simus, sed ad illam trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. ideo quando in forma serui ut mediator esset infra angelos esse uoluit, in forma dei supra 1 est eras. in v 2 et ex m. PTt) mortui Pl 4 beatus D\' 5 reconchiliat V1 6 separatoris DIG2 7 participationes Gx 10 ipsam multitudinem Gt) obstrepet P1 11 peruenire D 13 sumus D\'vl 14 quod T facta om. P 15 maxime-uerbum om. Ml 16 miseriis P* 18 illum Pl beatifico P 19 alius P\' arbitramur DGPv 20 peruentionibus grados MV moliendus 01 23 angelus et beatusquae D\' 24 perducit ita DIGPv in nos Gl 25 atque MV: et DGP Tv beatissimus DXMV beatissimos GlPl 26 sint G1 ut] quod Gx qua G\'Įv angelos mansit: idem in inferioribus uia uitae qui in superioribus uita. non enim uerum est quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen quod nulla attrectatione hominum contaminantur. ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare non possunt omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum. EX LIBRO DE TRINITATE IIII. DE EODEM MEDIATOUIS SACRAMENTO. Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sor- 7* desque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus, qualibus iam contemperati tenebamur. sanitas enim a morbo plurimum distat, sed nisi medicina curationis in morbo congruat, non perducit ad sanitatem. inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. dixit quidam illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt : quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. et profecto est uera sententia; 3 De deo Socr. p. 44 23 Plato Tim. p. 29 c Cic. Tim. 3 2 plantonicas P\' 5 adtractatione (att. v) G.v adsectatione P contaminare P\' 6 fatentur P1 7 omnisque D inmodi Gl 8 contractatione D contractione P Hic legendum titulum CCXXXIII usque ad finem tituli CCXL add. MV 9 cap . XVI DG PTfI; numero caret in MV 10 post sacramento add. T: de fide qua credimuB temporaliter gesta et ueritate quae reddit aeterna 12 praegrraant GP1v praegrabant D 18 contracti D de om. T 15 per add. 02 posaomns D 16 tenebramur T 17 sed media curatio nisi morbo DGPTv 21 purgata DG\'f} 22 et illorum P1 condam D DGPTv - 24 profectus Gs" aputV quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur, ut etiam cum ad speciem uenerimus, quemadmodum succedet fidei ueritas, ita mortalitati succedat aeternitas. quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus — promittitur autem nobis uita aeterna; et dixit ueritas, non quae fiet, sicut futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas, quia ibi est aeternitas; dixit ergo ueritas: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum — cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. quod donec fiat et ut fiat — quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis — ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est, cum filius dei sic uenit, ut fieret filius hominis et ipse in se susciperet fidem nostram qua nos perduceret ad ueritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. ita ergo nos 16 Io. 17, 3 23 cf. Ps. 84, 12 1 nos om. T temporalem DT 5 mutabilis D 7 perspicuitatem G1 rursum P 10 ipsa GlPlv etiam om. DGPTv cum om. MV ueniremus MV 11 succedit DG2PTv succidit G I mortalitate D succedit DGxv 13 promittetur D 14 et] sicut G7v 17 et uerum DGPv 21 crudelitatis Pl 22 ueritate G fidis D1 mutalis G mutabilis DG\'P\'v 24 fierit D fiet P 25 exciperet GP1Tv exciperit DP\' 26 suscipit D 27 ammitteret PT 28 erga v purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate. nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, resuscitatus, assumtus. horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori; duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides peruenerit ad ueritatem. iam enim credentibus, ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. et quasi quaererent: quo fructu? secutus adiunxit: et cognoscetis ueritatem. rursus quasi dicerent: quid prodest mortalibus ueritas? et ueritas, inquit, liberabit uos; unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate ? ueritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet; uera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas ipsa est aeternitas. VIII; EX LXBRO CONFESSIOHVM PRIMO INTER CETERA ET AD LOCVM. Da mihi, domine, scire et intellegere utrum prius sit inuocare te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te. 15 Io. 8, 31 sq., 2 nee DP 3 aeternam DG\'P\'v possimus DGxMPlV 5 traiceretur GJ" sequuta M V post eet ras. 5 fere litt. in V 6 eredidimus P\' 9 resuscitare D assummi P 10 credimus DGPTv 11 et om. T transit DGPv 14 ad mortem Dl libenremur MV 16 eritis P aliter estis P\' in mg . sequutus MV adiunxit MV: ait DGPTv 17 t rursus DGPTv 18 liberauit DG1P1 20 incommutalis 01 permaneret v 21 uera] aeterna. T 23 cap . VIII deest in ^ praeter MV VIJII. 6 sed quia te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris ut sciaris? quomodo autem inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inuenient eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te; praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui. Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum? quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum. et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto ut uenias in me qui non essem, nisi esses in me P non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam si descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim, aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo? capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non 3 cf. Rom. 10, 14 4 Ps. 21, 27 19 cf. Ps. 138, 8 22 cf. Bom. 11, 36 25 Hier. 23, 24 4 credent a: credunt MV 5 quaerentes in ras. a m. 1 M innenient a: inueniunt MV 14 dne om. M pr . 15 terram MY 16 quicquid M 17 quicquid M* quiquid V 19 discendoro M\' 28 refnndes MV quicquid M2 29 ei te || exte M1V1; del. m. 2 in ambobus enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia et si frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, (nec tu dissiparis, sed colligis nos). sed qui imples omnia te toto imples omnia? an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora et minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor. an ubique totus es et res nulla te totum capit? Quid est ergo deus meus, quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; incommutabilis, mutans omnia; numquam nouus, numquam uetus; innouans omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus; colligens et non egens; portans et implens et protegens; creans et nutriens et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas; zelas et securus es; paenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris; numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddis debita nulli debens; donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti facti sunt. quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar te? quid mihi 11 cf. Ps. 17, 32 3 nec-colligis nos a: om. MV 4 qui a: quae MV 14 inconprehensibilis M 1G p?rdaces M 19 estuas M 24 reddis o: reddes MV 25 debes M dunans M\' donans М2 per- s des M 6* es? miserere ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me? et nisi faciam, irasceris mihi et minaris ingentes miserias. paruane ipsa est, si non amem te? hei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dio ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et apprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam. angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te ruinosa est: refice eam; habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio; sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo?