<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="59" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XLIJII. DE SEX DIEBVS IN GBNESI ET SEX AETATIBVS, VEL DE CON- IVGE FACTA EX VIRI LATERE DORMIENTIS. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XH. </title></ab><p rend="script">Sex diebus in Genesi consummauit deus omnia opera sua  <lb/>
            et septimo requieuit. sex aetatibus humanum genus hoc saeculo <lb/>
            per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum <lb/>
            prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad <lb n="20"/>
            Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid <lb/>
            usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque <lb/>
            ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta quae <lb/>
            nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero <lb/>
            intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, <lb n="25"/>
            ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos <lb/>
            torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum

<note type="footnote"> 4 I Cor. 15, 44 17 cf. Gen. 2,1 sq. 26 cf. Luc. 16, 23 </note>

<note type="footnote"> 4 quod] quodam <hi rend="italic">v</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> corpus add. <hi rend="italic">V</hi> 6 nouerat iam <lb/>
            P 11 rem ipsam <hi rend="italic">v</hi> 12 tenebat <hi rend="italic">D</hi> 13 <hi rend="italic">cap</hi>. L VII <hi rend="italic">T</hi> LVIIII <lb/>
            D; <hi rend="italic">om. ap"</hi> 14 genesia (in <hi rend="italic">om.) P</hi> 15 niri] nirili P 18 hoc] <lb/>
            in hoc <hi rend="italic">T</hi> 19 Bucceuionem <hi rend="italic">P1</hi> (m <hi rend="italic">ros.) v</hi> 20 a noe (nsque <hi rend="italic">om.)</hi> <lb/>
            D\' ad] ab P 21 ab] ad <hi rend="italic">PT</hi> a] ad <hi rend="italic">PT</hi> 22 in <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            25 requi.e <hi rend="italic">D</hi> 26 uidet <hi rend="italic">v</hi> uidit (ci <hi rend="italic">a m. 2) D</hi> inferus <hi rend="italic">D1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            defectus est. sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem <lb/>
            dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in <lb/>
            nouitate mentis secundum imaginem eius qui creauit nos, <lb/>
            sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniunx de latere: <lb/>
            fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de <lb n="5"/>
            latere mortui profluxit. uocatur Eua uita, mater uiuorum, <lb/>
            quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: <lb/>
            si quis non manducauerit carnem meam et <lb/>
            biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. <lb/>
            et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque<lb n="10"/>
            tractanda, Christum et ecclesiam praelocuntur siue in bonis <lb/>
            christianis siue in malis. neque enim frustra dixit apostolus: <lb/>
            Adam, qui est forma futuri; et illud: relinquet <lb/>
            homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, <lb/>
            et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit,<lb n="15"/>
            hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in <lb/>
            ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse <lb/>
            patrem, quo, cum in forma dei esset, non rapinam <lb/>
            arbitratus est esse aequalis deo, sed semet <lb/>
            ipsum exinaniuit formam serui accipiens? reliquisse <lb n="20"/>
            etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter <lb/>
            inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, <lb/>
            ut pace noui testamenti essent duo in carne una? quia cum <lb/>
            sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est <lb/>
            per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse<lb n="25"/>
            possimus.

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 1, 27 8 ef. Coloss. 3, 10 4 cf. Gen. 2, 22 <lb/>
            6 cf. Io. 19, 34 8 Io. 6, 58 18 Bom. 5, 14 Eph. 5, <lb/>
            81 sq. 18 Philipp. 2, 6 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 est om. v 8 nooitatem <hi rend="italic">DPtJ</hi> menti. (a <hi rend="italic">raa.) P</hi> 4 sicuti <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> uiro] uero <hi rend="italic">D1M1 V2</hi> dormiente Dv coniux <hi rend="italic">DPT</hi> <lb/>
            5 monente Dv 6 proflizit <hi rend="italic">T</hi> uocatur] uocauit <hi rend="italic">DS</hi> 8 et] et non <lb/>
            <hi rend="italic">DP"</hi> 10 minutamque P 11 xpo <hi rend="italic">Dl</hi> praeloqaantar <hi rend="italic">DT</hi> <lb/>
            13 et] ut <hi rend="italic">T</hi> 14 More <hi rend="italic">D</hi> 15 duae P hoc inquit <hi rend="italic">DPTv</hi> <lb/>
            18 quo <hi rend="italic">D2MP2TVv:</hi> qui <hi rend="italic">D\'P\'</hi> rapinam (m <hi rend="italic">del. m. 2) D</hi> 19 esse <lb/>
            se aequali! P 22 adhasisse <hi rend="italic">T</hi> hesisse v sca <hi rend="italic">T</hi> 26 nostri <hi rend="italic">D\'<lb/>
             PT</hi> 26 poBsemas <hi rend="italic">DPTv</hi> </note> 
<pb n="251"/>
             
</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XLV. QVOD CAIN BT ABEL DVOS POPVLO8 FIGVRAVERINT, ET QVI OCCIDERIT CAIN SEPTEH VINDICTAS EXSOLVET VEL DE SIGNO, QVOD POSVIT DEVS IN CAIN. ITEM EX EODEM LIBRO XII CONTRA FAVSTVM. </title></ab><p rend="script">Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu:  <lb/>
            occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum <lb/>
            maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco. interrogat <lb/>
            deus Cain non tamquam ignorans eum a quo discat, sed <lb/>
            tamquam index reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit <lb n="10"/>
            ille nescire se nec eius se custodem: usque adhuc <lb/>
            quid nobis respondent Iudaei, cum eos de (dei) uoce, hoc est <lb/>
            de sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi <lb/>
            nescire se Christum quem dicimus ? fallax enim Cain ignoratio <lb/>
            Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo <lb n="15"/>
            Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire <lb/>
            uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non <lb/>
            dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris mei? <lb/>
            dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris <lb/>
            tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis <lb n="20"/>
            sanctis uox diuina Iudaeos. habet enim magnam uocem Christi <lb/>
            sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: <lb/>
            amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis <lb/>
            ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemtorum. <lb/>
            Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, <lb n="25"/>
            quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris

<note type="footnote"> 2 Gen. 4, 16 10 cf. Gen. 4, 9 sq. 25 Gen. 4, 11 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">eap</hi>. LVIII <hi rend="italic">T</hi> LX <hi rend="italic">D</hi> LXI v; <hi rend="italic">om. G P</hi> 2 fignrauerunt <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            3 toluit <hi rend="italic">D*</hi> 4 item <hi rend="italic">om. DPT</hi> 6 <hi rend="italic">(et</hi> 7) occidetur <hi rend="italic">D\'</hi> maiori <lb/>
            P* 8 maioris <hi rend="italic">P1</hi> caluario <hi rend="italic">T</hi> 10 re.um <hi rend="italic">T</hi> 11 eius esse<lb/>
             (wi. le) Db; se eese D\' 12 quidj q4 v de dei <hi rend="italic">ecripei:</hi> de <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            dei a 13 sanctarum (de om.) <hi rend="italic">DPTv</hi> 14 xplf <hi rend="italic">D\'</hi> 15 negotio<lb/>
             P ipei <hi rend="italic">post</hi> autem add. <hi rend="italic">DPTv</hi> 18 custus <hi rend="italic">D\'</hi> 19 deus] dn5 <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 22 reeponderunt <hi rend="italic">P1v</hi> 24 ezpraemit D sanguine] D\' is<lb/>
             rev. naguinem F 25 deug] dns P eris ante tu <hi rend="italic">add. DPv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et <lb/>
            non adiciet dare uirtutem tibi suam; gemens et <lb/>
            tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra" sed <lb/>
            maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere <lb/>
            sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus <lb n="5"/>
            est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, <lb/>
            quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem <lb/>
            Christi, qui fusus est in remissione peccatorum de <lb/>
            manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut <lb/>
            esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et <lb n="10"/>
            ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque <lb/>
            enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt <lb/>
            legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, <lb/>
            quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris <lb/>
            tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed<lb n="15"/>
            ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem <lb/>
            suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram <lb/>
            intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem <lb/>
            fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur <lb/>
            ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem<lb n="20"/>
            suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum <lb/>
            agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo <lb/>
            adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, <lb/>
            terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio <lb/>
            habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi,<lb n="25"/>
            quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseuerantibus, <lb/>
            quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus <lb/>
            ad dominum non eis aufertur uelamen, quod in

<note type="footnote"> 11 Gal. 3, 10\' </note>

<note type="footnote"> 1 operaueris <hi rend="italic">P\'T\'</hi> 2 uirtutem suam dare tibi <hi rend="italic">DPTv</hi> 5 maledictus-confeasione <lb/>
            P1 <hi rend="italic">in ras</hi>. 7 confessionem <hi rend="italic">Dlt)</hi> 8 fusus] <lb/>
            <hi rend="italic">effusus M remisBionem DPTv</hi> 9 persecutores D1 <hi rend="italic">nolentes Dv</hi> <lb/>
            gratiam <hi rend="italic">V</hi> 11 maledictam D1 <hi rend="italic">post</hi> dicente <hi rend="italic">ras. 5 litt. in <lb/>
            T</hi> 12 <hi rend="italic">prius</hi> sunt om. <hi rend="italic">T</hi> 15 tui] tua <hi rend="italic">Tl</hi> operaueris <hi rend="italic">DPlTlv</hi> <lb/>
            16 operaueris <hi rend="italic">DP\'TI</hi> adicietur v 17 eadem <hi rend="italic">T</hi> 18 operare <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 21 pupulum <hi rend="italic">P1</hi> 22 ecclesiam Dl 24 azimum <hi rend="italic">Tv</hi> azymam <lb/>
            F omnes P* 25 intellegentiae D\' </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            lectione neteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, <lb/>
            non ipsa lectio neteris testamenti, quae habet absconditam <lb/>
            uirtutem, sed uelamen, quo absconditur. unde Christo in cruce <lb/>
            passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem <lb/>
            reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius. <lb n="5"/>
            sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea <lb/>
            populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet <lb/>
            operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, <lb/>
            quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa <lb/>
            terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati <lb n="10"/>
            sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est <lb/>
            propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem <lb/>
            suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius qui <lb/>
            resnrrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus <lb/>
            est in infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, <lb n="15"/>
            sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam <lb/>
            non ostendit impiis et incredulis. unde nec resurgens eis a <lb/>
            qui bus erat crucifixus apparuit, tamquam Cain operanti terram, <lb/>
            ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra <lb/>
            fructum uirtutis suae: quoniam operaberis, inquit, terram <lb n="20"/>
            et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens <lb/>
            et tremens eris in terra. 
</p><p>Nunc ecce quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, <lb/>
            quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore <lb/>
            amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis <lb n="25"/>
            christianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est <lb/>
            causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a <lb/>
            facie tua abscondar, et ero gemens et tremens

<note type="footnote"> 1 cf. II Cor. 3, 14sqq. 4 cf. Matth. 27, 51 14 cf. Rom. <lb/>
            4, 25 II Cor. 13, 4 26 Gen. 4, 13 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 quae] qui P\' 3 quo] quod <hi rend="italic">DPTv</hi> 6 confessionem <hi rend="italic">DPo</hi> <lb/>
            9 ea] eo <hi rend="italic">P</hi> 10 carnem <hi rend="italic">DPT</hi> 12 dilecta <hi rend="italic">Dl</hi> terram D\' <lb/>
            13 suam om. Tl uirtute∗ (m <hi rend="italic">eras.) P</hi> 14 quia] qui P etsi] <lb/>
            et sic v 18 operantem <hi rend="italic">Dl</hi> 19 illum <hi rend="italic">D5</hi> terram <hi rend="italic">Vi</hi> m <hi rend="italic">del</hi>. <lb/>
            *. <hi rend="italic">1</hi> 20 uirtutes <hi rend="italic">D\'</hi> operaueris <hi rend="italic">D</hi> 23 quis <hi rend="italic">alterum om, <lb/>
            P</hi> 24 qacumque <hi rend="italic">D</hi> 25 amisi P 27 causam meam <hi rend="italic">D\'</hi> <lb/>
            28 abscondas P1 </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            super terram, et erit omnis, qui inuenerit me, occidet <lb/>
            me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno <lb/>
            perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam <lb/>
            quam illam, quod ei non dat terra uirtutem suam, ne <lb/>
            spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie<lb n="5"/>
            dei, id est iratum habere deum, graue non putat nisi ne inueniatur <lb/>
            et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, <lb/>
            cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum <lb/>
            carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno <lb/>
            gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondit<lb n="10"/>
            deus? non sic; inquit; omnis qui occiderit Cain, <lb/>
            septem uindictas exsoluet; id est, non sic, quomodo dicis; <lb/>
            non corporali morte interibit genus impium carnalium Iudaeorum. <lb/>
            quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; <lb/>
            id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati<lb n="15"/>
            sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod <lb/>
            septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit <lb/>
            gens Iudaea satis appareat fidelibus christianis, quam subiectionem <lb/>
            meruerint qui superbo regno dominum interfecerunt. <lb/>
            <lb n="20"/>
            
</p><p>Et apposuit dominus deus Cain signum, ne eum <lb/>
            occidat omnis, qui inuenerit. hoc re uera multum mirabile <lb/>
            est quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae <lb/>
            sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint eaque <lb/>
            sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem <lb n="25"/>
            Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non <lb/>
            amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque

<note type="footnote"> 8 cf. Rom. 8, 6 21 Gen. 4, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 occidit D\' occidat P1 4 terra non dat <hi rend="italic">DPTv</hi> 5 abseondit <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 6 iratom on. <hi rend="italic">Tl</hi> 7 enim <hi rend="italic">ante</hi> sapit <hi rend="italic">add. DPTv</hi> <lb/>
            8 accepit P1 n <hi rend="italic">post</hi> autem <hi rend="italic">eras. in D</hi> 10 corporali morte <lb/>
            P 11 in <hi rend="italic">post</hi> Cain <hi rend="italic">eras. in D</hi> 12 <hi rend="italic">(et</hi> 14) ezsolait <hi rend="italic">D</hi> 14 ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 15 auferit <hi rend="italic">D\'</hi> allegati P 16 quod] quo <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            17 septinario <hi rend="italic">DPT*</hi> uoluetur <hi rend="italic">D\'</hi> 19 meruerunt <hi rend="italic">DT</hi> 21 poauit <lb/>
            <hi rend="italic">PT</hi> Cain] in cain <hi rend="italic">PXT</hi> 23 omnis gentis <hi rend="italic">D*</hi> a om. <lb/>
            v 24 ir ritum <hi rend="italic">V</hi> transierunt <hi rend="italic">DlPl</hi> 25 aosciperint e </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos in regno <lb/>
            suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est <lb/>
            non efficit ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae <lb/>
            obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, <lb/>
            nisi quicumque eorum ad Christum transierint, ut iam non <lb n="5"/>
            inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra <lb/>
            Nam, quod dieitur interpretari „commotio". contra quod malum <lb/>
            deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes <lb/>
            meos, et: manus peccatorum non moueat me. 
</p></div><div n="61" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XLVI. QVOD DIVERSIS MODIS POSSIT INTELLEGI: SI BECTE OFFERAS, RECTE AVTEM NON DIVIDAS, PECCASTI. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XV. </title></ab><p rend="script">Cum deus locutus est ad Cain eo more, quo cum primis  <lb/>
            hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma <lb n="15"/>
            congrua. loquebatur, quid ei profuit? nonne conceptum scelus <lb/>
            in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis <lb/>
            impleuit? nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius <lb/>
            respiciens, huius despiciens — quod non dubitandum est potuisse <lb/>
            cognosci signo aliquo attestante uisibili — et hoc ideo fecisset <lb n="20"/>
            deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona, <lb/>
            contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. sic enim <lb/>
            scriptum est: et dixit dominus ad Cain: quare tristis <lb/>
            factus ea et quare concidit facies tua? nonne si

<note type="footnote"> 8 Ps. 65,9 9 PI. 85,12 11 Gen. 4, 7 23 Gen. 4, 6 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 distinguetur D" 8 effecit P1 4 commnnioni Tl commutionem <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 5 tmnsierant <hi rend="italic">D1 P1 Tv</hi> non iam <hi rend="italic">T</hi> 6 nec] ne<lb/>
             PItI <hi rend="italic">exiat D</hi> nec] <hi rend="italic">ne V</hi> abitet T1 <hi rend="italic">1 Nam V: naim</hi> <lb/>
            DPv nain <hi rend="italic">T</hi> interprqtare <hi rend="italic">D</hi> commatio D 8 motu v <lb/>
            pedi* meas <hi rend="italic">Dl</hi> 10 cap. LVnil <hi rend="italic">T</hi> LXI <hi rend="italic">D</hi> LXII" j <hi rend="italic">om. G P</hi> <lb/>
            11 ponit om. P intellege D\' intellegitur P 12 autem om. <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 socioB P\' 16 quid] quod <hi rend="italic">Tpr</hi>. 17 negando <hi rend="italic">DP</hi> <lb/>
            ammonitiones implinit <hi rend="italic">Dl</hi> 18 cam <hi rend="italic">om. v</hi> discreaisait <hi rend="italic">Dx</hi> <lb/>
            19 diapiciens <hi rend="italic">DP</hi> 21 huiua] eias <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? <lb/>
            quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis <lb/>
            illius ?  in hac admonitione uel monitu, quem deus <lb/>
            protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: nonne si <lb/>
            recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? <lb n="5"/>
            quia non elucet cur uel unde sit dictum, multos sensus <lb/>
            peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque <lb/>
            tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. recte <lb/>
            quippe offertur sacrificium, cum offertur deo uero, cui uni <lb/>
            tantummodo sacrificandum est. non autem recte diuiditur,<lb n="10"/>
            dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res <lb/>
            ipsae, quae offeruntur, uel qui offert, cui offertur, uel hi <lb/>
            quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem <lb/>
            hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi <lb/>
            non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, siue cum<lb n="15"/>
            offertur quando non oportet aut quod non tunc, sed alias <lb/>
            oportet, siue cum offertur id quod nusquam et numquam <lb/>
            penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum <lb/>
            tenet homo quam sunt ea quae offert deo; siue eius rei, <lb/>
            quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas<lb n="20"/>
            non est fieri. in quo autem horum deo displicuerit Cain, facile <lb/>
            non potest inueniri. sed quoniam Iohannes apostolus, cum de <lb/>
            his fratribus loqueretur: non sicut Cain, inquit, ex maligno <lb/>
            erat et occidit fratrem suum; et cuius rei <lb/>
            gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, <lb n="25"/>
            fratris autem eius iusta, datur intellegi propterea deum

<note type="footnote">23 I Io. 3, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 dominaueris <hi rend="italic">DT\'</hi> 3 munitu <hi rend="italic">T</hi> 4 protullit Dl est <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 5 aatem] hoc P 6 multus <hi rend="italic">DP</hi> 8 tractatur D\' <lb/>
            tractor <hi rend="italic">PlV</hi> 9 sacrificium cum offertur om. <hi rend="italic">Dlt)</hi> 10 deuiditur <lb/>
            D\' 11 uel loca recte <hi rend="italic">Tpr</hi>. 12 quae] qui <hi rend="italic">Tl</hi> uel quioffertur <lb/>
            om. <hi rend="italic">v</hi> cui] et cui <hi rend="italic">DPT</hi> hi] in <hi rend="italic">P\'</hi> 13 distribaetur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> deuisiouem his <hi rend="italic">D1</hi> 14 discritionem intellegimus D\' <lb/>
            15 <hi rend="italic">(et</hi> 16) oportit <hi rend="italic">D\'</hi> 17 id offertur <hi rend="italic">DPTv</hi> 18 sibi] siue <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            20 prophanus <hi rend="italic">V</hi> quilebit Dl 22 inuenire <hi rend="italic">DiP\'</hi> iobannis <lb/>
            <hi rend="italic">D\'</hi> 23 ex] qui ex <hi rend="italic">Tv</hi> 25 gratia] grata <hi rend="italic">T</hi> 26 fratris (tria <lb/>
            <hi rend="italic">a m. 2) D</hi> intellege D1 </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, <lb/>
            dans deo aliquid suum, sibi autem se ipsam. quod omnes <lb/>
            faciunt, qui non dei, sed suum sectantes uoluntatem, id est <lb/>
            non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen deo <lb/>
            munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur <lb n="5"/>
            sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. et hoc est terrenae <lb/>
            proprium ciuitatis, deum uel deos colere, quibus adiuuantibus <lb/>
            regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, <lb/>
            sed dominandi cupiditate. boni quippe ad hoc utuntur <lb/>
            mundo ut fruantur deo, mali autem contra ut fruantur mundo <lb n="10"/>
            uti uolunt deo: qui tamen eum uel esse uel res humanas . <lb/>
            curare iam credunt. sunt enim multo deteriores qui ne hoc <lb/>
            quidem credunt. cognito itaque Cain quod super eius germani <lb/>
            sacrificium nec super suum respexerat deus, utique fratrem <lb/>
            bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari; sed <lb n="15"/>
            contristatus est et concidit facies eius: hoc peccatum maxime <lb/>
            arguit deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. hoc <lb/>
            quippe arguendo interrogauit dicens: quare contristatus <lb/>
            es et quare concidit facies tua? quia enim fratri inuidebat <lb/>
            dens uidebat et hoc arguebat. nam hominibus, quibus <lb n="20"/>
            absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et <lb/>
            prorsus incertum utrum illa tristitia malignitatem suam, in <lb/>
            qua se deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, <lb/>
            quae deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. sed rationem <lb/>
            reddens deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi <lb n="25"/>
            ipse potius merito quam ei frater immerito displiceret, cum <lb/>
            esset iniustus non recte diuidendo, hoc est non recte uiuendo,

<note rend="script" type="footnote">1 munus) maDUI <hi rend="italic">V</hi> ipsum v 2 omnia <hi rend="italic">D</hi> 8 sna D 5 quo] <lb/>
            qui eo <hi rend="italic">PT</hi> non at eorum v opitalentar D1 6 terraenae (a <hi rend="italic">del</hi>. <lb/>
            w. J) F 8 regnat D1 reget <hi rend="italic">P</hi> regit <hi rend="italic">D1</hi> aicturiia <hi rend="italic">D</hi> consolendi <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 9 hac D 11 eom <hi rend="italic">Tpr</hi>. 12 ne] nec <hi rend="italic">DPtJ</hi> <lb/>
            13 copita <hi rend="italic">DP</hi> cognitio <hi rend="italic">T</hi> 14 respozerit <hi rend="italic">T</hi> deus] dne v <lb/>
            15 salatus F 16 facies <hi rend="italic">am. 2 in ras. T</hi> 17 bonitatem <hi rend="italic">M V</hi> <lb/>
            30 qaibaB om. DP1 21 poasit <hi rend="italic">D</hi> 22 illa <hi rend="italic">om. T</hi> malignitate <lb/>
            sus F 23 doluerit fratria v bonitate v 24 aspexit] <lb/>
            respexisset <hi rend="italic">T</hi> 25 deo v cur] cor D\' noluit <hi rend="italic">T</hi> 26 displi- <lb/>
            <hi rend="italic">cwit D\'</hi> 27 eesit ininstos <hi rend="italic">D\'</hi> hoc est-quam eeset <hi rend="italic">T1</hi> fn <hi rend="italic">ros</hi>. </note>

<note type="footnote"> vnn. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            et indignus cuius approbaretur oblatio, quam esset iniustior, <lb/>
            quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit, non tamen eum <lb/>
            dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: quiesce, inquit; <lb/>
            ad te enim conuersio eius et tu dominaberis <lb/>
            illius. numquid fratris? absit. cuius igitur nisi peccati? dixerat<lb n="5"/>
            enim: peccasti; tum deinde addidit: quiesce; ad <lb/>
            te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. <lb/>
            potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem <lb/>
            esse debere peccati, ut nulli alii sciat quam sibi tribuere debere <lb/>
            quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina <lb n="10"/>
            et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: ad te enim <lb/>
            conuersio eius, non subaudiatur "erit" sed "sit", praecipientis <lb/>
            uidelicet, non praedicentis modo. tunc enim dominabitur <lb/>
            quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed <lb/>
            paenitendo subiecerit. alioquin et illi seruiet dominanti, si <lb n="15"/>
            patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intellegatur <lb/>
            concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: caro <lb/>
            concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus <lb/>
            et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur <lb/>
            et acoendebatur in fratris exitium, bene subauditur "erit", id<lb n="20"/>
            est: ad te enim conuersio eius erit et tu dominaberis <lb/>
            illius. cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, <lb/>
            quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: non ego operor <lb/>
            illud, sed quod habitat in me peccatum — quam <lb/>
            partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae <lb n="25"/>
            mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque

<note type="footnote"> 17 Gal. 5, 17 23 Rom. 7, 17 * </note>

<note type="footnote"> 1 essit <hi rend="italic">D*</hi> 2 odisset F: occidiaset <hi rend="italic">DTTv</hi> ocoidissit et <hi rend="italic">D*</hi> <lb/>
            8 insto et sancto P* 4 <hi rend="italic">(et</hi> 7) conuersatio <hi rend="italic">P</hi> dominaueris <hi rend="italic">DTX</hi> <lb/>
            6 tum] dura <hi rend="italic">D</hi> addedit <hi rend="italic">D</hi> 8 intellege <hi rend="italic">Dl</hi> conuersationem <lb/>
            i* 9 quam sibi sciat <hi rend="italic">DPT</hi> debere om. <hi rend="italic">T</hi> 10 paenetentiae <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> medicinae <hi rend="italic">Dh)</hi> 11 ut OWl. D* 12 sit om. <hi rend="italic">T</hi> 18 praedicantis <lb/>
            v dominabatur Dl 14 praeposuerat T\' 15 dominante <lb/>
            Dl 16 accidendi <hi rend="italic">MV</hi> accedenti <hi rend="italic">DPlv</hi> 17 <hi rend="italic">post</hi> caro ras. <lb/>
            <hi rend="italic">3 Ktt</hi>. in <hi rend="italic">T</hi> 18 fruetibus] operis add. <hi rend="italic">D* supr</hi>. uers. 19 qua] <lb/>
            quia <hi rend="italic">T</hi> 20 subaudi∗tur (a <hi rend="italic">rcu.) D</hi> erit OWl. <hi rend="italic">T</hi> 21 dominaneris <lb/>
            <hi rend="italic">DITI</hi> 22 enim <hi rend="italic">om. ptT</hi> 26 trahere] tradere v </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            ab inlicitis operibus ratione cohibere — cum ergo commota <lb/>
            fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et <lb/>
            obtemperetur dicenti apostolo: nec exhibueritis membra <lb/>
            nestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita <lb/>
            et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. hoc praecipit <lb n="5"/>
            dens huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratre <lb/>
            et quem debuerat imitari cupiebat auferri: quiesce, inquit; <lb/>
            manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali <lb/>
            corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra <lb/>
            tua arma iniquitatis peccato; ad te enim conuersio eius — <lb n="10"/>
            dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur — et tu <lb/>
            dominaberis illius, ut cum forinseous non permittitur <lb/>
            operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat <lb/>
            etiam intrinsecus non moneri. dictum est enim aliquid <lb/>
            tale in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum <lb n="15"/>
            deo interrogante atque iudicante damnationis sententiam <lb/>
            acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. <lb/>
            cum enim dixisset ei: multiplicans multiplicabo tristitias <lb/>
            tuas et gemitum tuum et in tristitiis paries <lb/>
            filios, deinde addit: et ad uirum tuum conuersio tua <lb n="20"/>
            et ipse tui dominabitur. quod dictum est ad Cain de <lb/>
            peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de* <lb/>
            peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam <lb/>
            uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter <lb/>
            quod dicit apostolus: qui diligit uxorem suam, se ipsum

<note type="footnote"> 3 Rom. 6, 13 18 Gen. 3, 16 25 Epb. 5, 28 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 cnmmota DI commemorata <hi rend="italic">v</hi> 2 perpera <hi rend="italic">Dlo</hi> si <hi rend="italic">om</hi>. v <lb/>
            3 dicente <hi rend="italic">DP-c</hi> nec] ne <hi rend="italic">PT</hi> 4 domitam <hi rend="italic">DlPv</hi> dominata D\' <lb/>
            5 uictam Dlt: praecepit <hi rend="italic">DPT</hi> 6 fratrem P \' 7 imitare <lb/>
            D\' 8 mortale D\' 9 exibeas <hi rend="italic">P1 T</hi> menbra <hi rend="italic">T</hi> 11 adiubatnr <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 12 dominaneris <hi rend="italic">D</hi> ut cum forinseeua] si eum (enim t) <lb/>
            extrinsecus <hi rend="italic">Do</hi> permittetur <hi rend="italic">DPl</hi> 13 potestatem <hi rend="italic">T</hi> regentes <lb/>
            et beneuolentes D\' 14 enim <hi rend="italic">om. DPTv</hi> tale aliquid <hi rend="italic">DPTv</hi> <lb/>
            17 acciperunt <hi rend="italic">DV</hi> in ae (et <hi rend="italic">eras.) P</hi> 18 dixissit <hi rend="italic">D\'</hi> multiplana <lb/>
            P 19 tuas om. v tristitia <hi rend="italic">DPXT</hi> 20 addidit <hi rend="italic">DP <lb/>
            Tv</hi> conuersatio <hi rend="italic">T</hi> 21 ipsi <hi rend="italic">D\'</hi> 23 femena Dl ubi] ibi <lb/>
            <hi rend="italic">D\'</hi> 24 regente <hi rend="italic">D</hi> simile <hi rend="italic">V</hi> oporterc. (t <hi rend="italic">eras.) P</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="260"/>
            diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. <lb/>
            sananda enim sunt haec sicut nostra, non sicut aliena <lb/>
            damnanda. sed illud dei praeceptum Cain sicut praeuaricator <lb/>
            accepit: inualescente quippe inuidiae uitio fratrem insidiatus <lb/>
            occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis. quomodo autem<lb n="5"/>
            significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est, <lb/>
            pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat <lb/>
            Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco <lb/>
            nunc dicere et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum <lb/>
            dixisse me recolo, quod post septem dies, ei quo ingressus<lb n="10"/>
            est Noe in arcam, factum est diluuium: quia in spe futurae <lb/>
            quietis, quae septimo die significata est, baptizamur; quod <lb/>
            praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio <lb/>
            consumta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi, <lb/>
            quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet <lb n="15"/>
            potius ad perniciem; quod quadraginta diebus et quadraginta <lb/>
            noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem <lb/>
            praeceptis legis admittitur per uniuersum orbem terrarum, qui <lb/>
            quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta <lb/>
            quadraginta fiunt — sine ille reatus quod ad dies pertinet ex<lb n="20"/>
            rerum prosperitate siue quod ad noctes ex rerum aduersitate <lb/>
            contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.

<note type="footnote"> 10 <hi rend="italic">Ex</hi> lib. c. Faust. XII, 17 16 cf. GeD. 7, 4 </note>

<note type="footnote"> 3 praeuaricatur <hi rend="italic">D</hi> 4 inuidiae] inuidentiae <hi rend="italic">DP</hi> insidiatos <lb/>
            D1 5 tales Dl 9 hinc om. <hi rend="italic">T</hi> raanicheum <hi rend="italic">DPT.,</hi> 10 ingressus <lb/>
            (est <hi rend="italic">om.) T</hi> 11 area <hi rend="italic">D</hi> factum] fustum <hi rend="italic">T\'</hi> diluuium <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. P1 15 in solum <hi rend="italic">(om</hi>. non) <hi rend="italic">D</hi> ualeat <hi rend="italic">DlPv</hi> ualeat <hi rend="italic">Dl<lb/>
             Pv</hi> 17 in <hi rend="italic">om. D\'P\'</hi> decim <hi rend="italic">DPXT</hi> 19 contenetur <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            20 flunt] faciunt P ad] a <hi rend="italic">P</hi> pertenit <hi rend="italic">D\'</hi> 21 noctis <hi rend="italic">Dv</hi> <lb/>
            22 sacramenta P abluitur (b ex d <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> </note> 
<pb n="261"/>
            
</p></div><div n="62" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XLVH. DE SEPTENARIO REQVIEI ET OCTONARIO RESVR RECTIONIS NVMERO, VEL DE EMISSIONE CORVI ET COLVMBAE. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XII. </title></ab><p>Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur,  <lb n="5"/>
            ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in <lb/>
            quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad <lb/>
            omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos, <lb/>
            trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, <lb/>
            qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus; tria <lb n="10"/>
            enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii <lb/>
            quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est <lb/>
            requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit; <lb/>
            et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae <lb/>
            numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis <lb n="15"/>
            commendatum hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima <lb/>
            die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum <lb/>
            arca requieuit. quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur <lb/>
            in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione <lb/>
            coniungitur — neque enim reddito corpore finitur <lb n="20"/>
            requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum <lb/>
            hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et <lb/>
            spiritus et corporis perfecta immortali salute renouatum in

<note type="footnote"> 12 cf. Gen. 8, 4 et 14 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. LX <hi rend="italic">T</hi> LXII D LXIII V; <hi rend="italic">om. GP</hi> 2 wptinario <hi rend="italic">DT</hi> <lb/>
            octogenario v reeurrectiones <hi rend="italic">Tl</hi> 3 ex] item ex <hi rend="italic">DPTv</hi> 4 XI <lb/>
            Dt" 5 uicensimus <hi rend="italic">T1</hi> nicinsimas <hi rend="italic">D</hi> commemoratas <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            7 lingnis P 8 omni P1 ppus (o add. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> paratas Dl <lb/>
            P1 conquadratus <hi rend="italic">P1</hi> 9 perfecit <hi rend="italic">v</hi> 10 qua cognosdmas] quia <lb/>
            e. Tb 11 hoc] oc P numerus <hi rend="italic">v</hi> 12 quadratos <hi rend="italic">T</hi> 13 Mptimam <lb/>
            M1P2v requie D\' 14 ibi] ubi <hi rend="italic">v</hi> 15 oicensima <hi rend="italic">PT</hi> <lb/>
            nicmsima D secundi—septima om. <hi rend="italic">P\'</hi> secando D1 16 est <lb/>
            ante hoc add. <hi rend="italic">DptTv</hi> aicisima D <hi rend="italic">et aUerum om. Dv</hi> 17 die <lb/>
            septimi OWl. P confirma D\' 18 ergo <hi rend="italic">post</hi> area <hi rend="italic">add. v</hi> 21 excoepit <lb/>
            P 22 spe] in ape P lam] etiam <hi rend="italic">pav</hi> 23 et corporis <lb/>
            et spir. perfecte v salatem P1 </note> 
<pb n="262"/>
            + <lb/>
            aeternae uitae munus assumit — quia ergo septima requies cum <lb/>
            octaua resurrectione coniungitur, et hoc in sacramento regenerationis <lb/>
            nostrae, id est in baptismo, altum profundumque <lb/>
            mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens <lb/>
            altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit<lb n="5"/>
            omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncta <lb/>
            quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta <lb/>
            ab octo denominantur, coniuncta ab utroque numero <lb/>
            CL diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque <lb/>
            confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine <lb n="10"/>
            ad tenendam quietis et resurrectionis fidem. 
</p><p rend="script">Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, <lb/>
            aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere <lb/>
            inlectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos <lb/>
            et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos<lb n="15"/>
            aut rebaptizari aut ab his quos praeter arcam, id est praeter <lb/>
            ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. quod columba <lb/>
            emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum <lb/>
            testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. <lb/>
            post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus<lb n="20"/>
            uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post <lb/>
            septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem <lb/>
            spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret <lb/>
            nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguido de <lb/>
            non fuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore <lb n="25"/>
            columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem

<note type="footnote"> 4 cf. Gen. 7, 20 12 cf. Gen. 8, 6 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 regenerationes <hi rend="italic">Dl</hi> 4 aquain <hi rend="italic">V</hi> excidens altitudine <hi rend="italic">Dx</hi> <lb/>
            5 hoc om. <hi rend="italic">D1v</hi> trascendit <hi rend="italic">T</hi> trabscindit <hi rend="italic">D\'</hi> 7 fiunt] faoinnt <lb/>
            <hi rend="italic">DP</hi> 9 eadem <hi rend="italic">MKTVv</hi> 10 hominem <hi rend="italic">Dl</hi> 12 corbas <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 catauere <hi rend="italic">Dx</hi> 14 hominis D\' copiditatea <hi rend="italic">D1T1</hi> teterremos <lb/>
            <hi rend="italic">D\'</hi> terrenos D1 15 intentus P1 16 ant <hi rend="italic">alterum om. D\'</hi> <lb/>
            17 reduci <hi rend="italic">P1v</hi> tenere <hi rend="italic">D</hi> 18 requiae D\' 22 demissa <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            septinariam <hi rend="italic">DT</hi> Beptenarium P 28 retnllit <hi rend="italic">D\'</hi> protnlit v quo] <lb/>
            quod <hi rend="italic">D\'</hi> 24 nonnnlks <hi rend="italic">DT</hi> ecclesia <hi rend="italic">P</hi> baptizatos <hi rend="italic">D\'<lb/>
             Pl</hi> pingaedo <hi rend="italic">PТV2v</hi> de non fuerit <hi rend="italic">MI V (cf. cap. CCXVIII):</hi> <lb/>
            non defnerit <hi rend="italic">DHPPTv</hi> 26 osculo a: OBcala <hi rend="italic">libri</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa <lb/>
            non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, <lb/>
            non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur <lb/>
            ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manauit, sed <lb/>
            iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum traditur regnum <lb n="5"/>
            deo et patri, at in illa perspicua contemplatione incommutabilis <lb/>
            ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus. 
</p><ab><title type="sub">XLVID. DE MANDATIS DEI AD NOE POST DILVVIVM. ITEM EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XII. </title></ab><p>Cur animalia, quamuis et munda. et immunda in arca. 
</p></div><div n="63" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            fuerint, tamen post egressum de arca non offerantur deo in <lb/>
            sacrificio nisi munda? quid deinde sibi uelit deo loquente ad <lb/>
            Noe et tamquam rursus ab exordio - quia multis modis eam <lb/>
            significari oportebat — figuram ecclesiae commendante, quod <lb n="15"/>
            progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur <lb/>
            eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: <lb/>
            macta et manduca ? 
</p><ab><title type="sub">NE CARO CVM SANGVINE MANDVCETVB. </title></ab><p rend="script">Quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina <lb n="20"/>
            quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam <lb/>
            effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus

<note type="footnote"> 5 cf. I Cor. 15, 24 13 cf. Gen. 8, 20 cf. Gen. 9, 12 <lb/>
            18 Act 10, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 septem alios Pv1 demissa <hi rend="italic">P\'</hi> non est reuerea <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            3 quo] qui <hi rend="italic">P\'</hi> 4 quamdi 71 <hi rend="italic">bibetnr MV</hi> latere xpi <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            5 prtfeckioBe <hi rend="italic">DPv</hi> 5 tradetur <hi rend="italic">P2</hi> 7 aeritates <hi rend="italic">D\'</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            LH <hi rend="italic">T</hi> LXIII D LXIin Gv; <hi rend="italic">om. P</hi> 9 item <hi rend="italic">om. DPTv</hi> <lb/>
            11 <hi rend="italic">priu</hi> et om. <hi rend="italic">DPtJ</hi> arca] aera T1 12 fuerunt <hi rend="italic">Dv</hi> egressu <lb/>
            M1V regressam <hi rend="italic">DPv</hi> offerantur <hi rend="italic">DT</hi> efferaatar <hi rend="italic">P</hi> 13 sacrificium<lb/>
             <hi rend="italic">DPTv</hi> nelit sibi v 14 eam] ea <hi rend="italic">v</hi> 15 signiflcare <lb/>
            <hi rend="italic">DP</hi> 16 benedicetnr <hi rend="italic">MPVv</hi> 19 ne] nec <hi rend="italic">D</hi> manducitur D1<lb/>
             m∗anduceretur (m ras.) <hi rend="italic">T</hi> 20 eiecto] de eiecto <hi rend="italic">D pr</hi>. iunentar <lb/>
            Y 21 soffocata <hi rend="italic">D</hi> suffucata <hi rend="italic">T\'</hi> soffocati <hi rend="italic">P</hi> habebat <hi rend="italic">Tpr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            inter se et hominem atque omnem animam uiuam, ne perdat <lb/>
            eam diluuio, arcum, qui apparet in nubibus, qui numquam <lb/>
            nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio separati <lb/>
            ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis <lb/>
            tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt<lb n="5"/>
            suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, <lb/>
            sciant ita significari Christum aliquando per solem, <lb/>
            sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis <lb/>
            causa, non proprietatis substantia. 
</p><p>Iam uero illud quod de uinea, quam plantauit inebriatus <lb n="10"/>
            Noe, nudatus est in domo sua, cui non appareat Christus <lb/>
            passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis <lb/>
            eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis <lb/>
            Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iafeth, dei uirtus et <lb/>
            dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam<lb n="15"/>
            homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. <lb/>
            proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi <lb/>
            figurati unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet <lb/>
            iam praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem <lb/>
            patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt;<lb n="20"/>
            et tamen honorant uelamento tamquam scientes <lb/>
            unde sint nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum — <lb/>
            ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus <lb/>
            in gentibus credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit <lb/>
            in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 9, 1 aqq. 11 cf. Gen. 9, 20 sqq. 13 cf. I Cor. <lb/>
            1, 23sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 hominem (m <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">corr. m. J) V:</hi> homines <hi rend="italic">DPTv</hi> perdet v <lb/>
            2 diluuio <hi rend="italic">om. Dl</hi> aroam P* apparit <hi rend="italic">Dl</hi> qui] quia P <lb/>
            3 resplendit <hi rend="italic">D</hi> 4 qui] quia <hi rend="italic">P</hi> ó deij diei <hi rend="italic">T</hi> gloria D - <lb/>
            6 adoratoris <hi rend="italic">D1</hi> 7 ita. (q eras.) <hi rend="italic">T</hi> significare <hi rend="italic">D</hi> 9 causam <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 11 est om. <hi rend="italic">P</hi> 12 in gente sua passns <hi rend="italic">Tpr</hi>. 13 gentibusj<lb/>
             g. autem v 14 Sem] seth <hi rend="italic">M1V1</hi> iapheth v afeth <hi rend="italic">APV1</hi> <lb/>
            et dei] eat dei <hi rend="italic">DPfJ</hi> 16 hominis Dt 17 et] et in <hi rend="italic">PtJ</hi> <lb/>
            minino <hi rend="italic">T1</hi> populo P1 18 ueete <hi rend="italic">D\'</hi> portantis <hi rend="italic">D</hi> 80 nece<lb/>
             D\' 21 tamquam] tum quam <hi rend="italic">Tx</hi> 28 quia nec <hi rend="italic">DPTv</hi>. q. ante <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="265"/>
            quippe manifestatum est et quodam modo publicatum quod <lb/>
            erat in prophetia secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. <lb/>
            quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria <lb/>
            christianorum baiulans, legem et prophetas, ad testimonium <lb/>
            assertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod <lb n="5"/>
            nuntiat illa per litteram? 
</p><p>Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet <lb/>
            in fide, quod ita benedicuntur duo illi qui nuditatem <lb/>
            patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae <lb/>
            uineae displicuerit ? benedictus, inquit, dominus <lb n="10"/>
            deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quodam <lb/>
            modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus <lb/>
            dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione <lb/>
            Iafeth? in populo enim gentium totum orbem terrarum <lb/>
            occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc pronuntiabatur, <lb n="15"/>
            cum diceretur: latificet deus Iafeth et habitet in <lb/>
            domibus Sem. 
</p></div></div></body></text></TEI>