<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="291" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXVL DE AMBIQVITATIBV 8 VERBORVM TBANSLATOBVM, IN QVIBVS CAVENDVM PRAEMONET, NE FIGVRATA LOCVTIO AD LITTERAM ACCIPIATVB. EX LLBBO ITEM IIL</title></ab><p>Sed uerborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps  <lb n="5"/>
            loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. <lb/>
            nam in principio eauendum est, ne figuratam locutionem ad <lb/>
            litteram accipias. et ad hoc enim pertinet quod ait apostolus: <lb/>
            littera occidit, spiritus autem uiuificat. cum enim <lb/>
            figurate dictum sic accipitur. tamquam proprie dictum sit, <lb n="10"/>
            carnaliter sapitur, neque ulla mors animae congruentius appellatur, <lb/>
            quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est <lb/>
            intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. qui enim sequitur <lb/>
            litteram, translata uerba. sicut propria tenet neque illud <lb/>
            quod proprio uerbo significatur refert ad aliam significationem, <lb n="15"/>
            sed si sabbatum audierit uerbi gratia, non intellegit nisi unum <lb/>
            diem de septem, qui Continuo uolumine repetuntur, et cum <lb/>
            (audierit sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fleri <lb/>
            de uictimis pecorum terrenisque fructibus solet. ea demum <lb/>
            est miserabilis animae seruitus, Signa pro rebus accipere et <lb n="20"/>
            supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum <lb/>
            lumen leuare non posse. 
</p><p>Quae tamen seruitus in ludaeo populo longe a ceterarum <lb/>
            gentium more distabat, quando quidem rebus temporalibus ita <lb/>
            subiugati erant. ut unus in eis omnibus commendaretur deus. <lb n="25"/>
            et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus obseruarent, <lb/>
            nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant,

<note type="footnote"> 9 II Cor. 3, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXXI P CCLXXXIII <hi rend="italic">(h</hi> 2 in quibus <hi rend="italic">GPv</hi>. (joibus <lb/>
            V 4 libro item ill <hi rend="italic">7:</hi> eodem liNO <hi rend="italic">GPv</hi> &amp; amWgnutatee 0*i <lb/>
            ambigui.. <hi rend="italic">(}\' PYf)</hi> 6 desiderat <hi rend="italic">Q*</hi> 11 .-bfa: neque ulla <lb/>
            uque ad ifnetH oapitis deittnt fn v, <hi rend="italic">cum prnmm foiWnł qwiUmioms<lb/>
             XXV intereidetit</hi> 21 aunfndum <hi rend="italic">V</hi> 96 in eis <hi rend="italic">OlPVs</hi> eis in <lb/>
            <hi rend="italic">QI</hi> 26 quam quam <hi rend="italic">G P:</hi> qoMB <hi rend="italic">V</hi> 27 reierentur P\' </note> <lb/>
             
<pb n="854"/>
            quod tali seruitute uni omnium quem non uidebant placerent <lb/>
            deo; quam custodiam tamquam sub paedagogo paruulorum <lb/>
            fuisse scribit apostolus. et ideo qui talibus signis pertinaciter <lb/>
            inhaeserunt, contemnentem ista deum, cum iam tempus reuelationis <lb/>
            eorum uenisset, ferre non potuerunt atque inde calumnias,<lb n="5"/>
            quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum, populusque <lb/>
            signis illis tamquam rebus astrictus non credebat deum <lb/>
            esse uel a deo uenisse, quia ea sicut Iudaeis obseruabantur <lb/>
            nollet attendere. sed qui crediderant, ex quibus facta est <lb/>
            prima ecclesia Hierosolymitana, satis ostenderunt, quanta utilitas<lb n="10"/>
            fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa, quae <lb/>
            temporaliter imposita erant seruientibus, ad unius dei cultum, <lb/>
            qui fecit caelum et terram, opinionem obseruantium religarent. 
</p></div><div n="292" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXVII. HVNC MODVM PRAEFIGIT INVENIENDAE LOCVTIONIS, PROPRIANE AN FIGVRATA SIT, VT QVIDQVID IN SCRIPTVRIS EX PERSONA DEI VEL SANCTORVM SAEVVM AVT FLAGITIOSVM IMPERITIS VIDETVR, SALVBRITER FIGVRATVM INTELLEGANT. EX EODEM LIBRO m. </title></ab><p rend="script"> Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locuti<lb n="20"/>
            onis, propriane an figurata sit. et iste omnino modus est, ut <lb/>
            quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque <lb/>
            ad fidei ueritatem proprie referri potest figuratum esse cognoscas. <lb/>
            morum honestas ad diligendum deum et proximum, <lb/>
            fidei ueritas ad cognoscendum deum pertinet. spes autem cuique<lb n="25"/>
            sua est in conscientia propria, quemadmodum se sentit

<note type="footnote"> 3 cf. Gal. 3, 24 6 cf. Matth. 12, 2 Lnc. 6, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 pedagogo <hi rend="italic">V</hi> 4 contemnentem <hi rend="italic">GP:</hi> contemnente <hi rend="italic">V</hi> deum <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> dominum <hi rend="italic">GP</hi> 11 pedagogo <hi rend="italic">V</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXXn <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            CCLXXXIIII Gv 15 praefigit] praeficit <hi rend="italic">v</hi> propriane] propria <lb/>
            <hi rend="italic">9</hi> 16 ez persona dei uel sanctorum <hi rend="italic">MV: om. GPtJ</hi> 25 fideideum]<lb/>
             om. <hi rend="italic">G1</hi> deum <hi rend="italic">MV:</hi> deum et proximum <hi rend="italic">G2PtJ</hi> cuique<lb/>
             sua <hi rend="italic">MV:</hi> sna cuique <hi rend="italic">GP</hi> sua unicuique <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="855"/>
            ad dilectionem dei et proximi cognitionemque proficere. de <lb/>
            quibus omnibus primo libro dictum est. sed quoniam procliue est <lb/>
            humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius <lb/>
            suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque, ut quisque <lb/>
            hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis <lb n="5"/>
            et temporis homines uituperare atque damnare consueuerunt, <lb/>
            et ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum <lb/>
            cum quibus uiuit admittit, eoque contingit, ut, si quid scriptura <lb/>
            uel praeceperit quod abhorreret a consuetudine audientium uel <lb/>
            quod non abhorreret culpauerit, si animum eorum iam uerbi <lb n="10"/>
            uinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. non autem praecipit <lb/>
            scriptura nisi caritatem nec culpat nisi cupiditatem et <lb/>
            eo modo informat mores hominum. item si animum praeoccupauit <lb/>
            alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit scriptura, <lb/>
            figuratum homines arbitrentur. non autem asserit nisi <lb n="15"/>
            catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus: <lb/>
            praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium <lb/>
            demonstratio. sed omnia haec ad eandem caritatem nutriendam <lb/>
            atque roborandam et cupiditatem uincendam atque extinguendam <lb/>
            ualent. caritatem uoco motum animi ad fruendum deum <lb n="20"/>
            propter ipsum et se atque proximum propter deum; cupiditatem <lb/>
            autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet <lb/>
            corpore non propter deum. quod autem agit indomita cupiditas <lb/>
            ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium uocatur; <lb/>
            quod autem agit, ut alteri noceat, facinus dicitur. et haec <lb n="25"/>
            sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. <lb/>
            quae cum exinaniuerint animum et ad quandam egestatem perduxerint, <lb/>
            in facinora prosilitur, quibus remoueantur impedimenta <lb/>
            flagitiorum ant adiumenta quaerantur. item quod agit caritas <lb/>
             quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit, ut prosit proximo,

<note rend="script" type="footnote"> 1 de quibus-p. 856, 3 tanto caritatis augetur <hi rend="italic">MV: om. GPrJ</hi> <lb/>
            5 regionis <hi rend="italic">a:</hi> religionis <hi rend="italic">MV</hi> 9 a <hi rend="italic">V:</hi> IN (b <hi rend="italic">ras.) M</hi> 11 praecipit <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> praecepit <hi rend="italic">M</hi> 15 arbitrentur <hi rend="italic">V:</hi> arbitrantur <hi rend="italic">M (?)</hi> 22 proximo <lb/>
            a <lb/>
            a: proximum <hi rend="italic">MV</hi> 24 flagium (ti <hi rend="italic">add. m. I) M</hi> 25 dicitur <lb/>
            <hi rend="italic">F: om. M</hi> 26 omnium <hi rend="italic">Y: om. M</hi> flatia (gi add. <hi rend="italic">m. 1) M</hi> <lb/>
            priora <hi rend="italic">V:</hi> peiora <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="856"/>
            beneficientia nominatur. et hic praecedit utilitas, quia nemo <lb/>
            potest ex eo quod non habet prodesse alteri. quanto autem <lb/>
            magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur. 
</p><p>Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in <lb/>
            sanctis scripturis legitur ex persona dei uel sanctorum eius,<lb n="5"/>
            ad cupiditatis regnum destruendum ualet. quod si perspicue <lb/>
            sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit. <lb/>
            sicuti est apostoli: thesaurizas tibi iram in die irae et <lb/>
            reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet . unicuique <lb/>
            secundum opera sua: his quidem qui secundum <lb n="10"/>
            sustinentiam boni operis gloriam et honorem et <lb/>
            incorruptionem quaerentibus uitam aeternam; his <lb/>
            autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, <lb/>
            credunt autem iniquitati, ira et indignatio. <lb/>
            tribulatio et angustia in omnem animam hominis <lb n="15"/>
            operantis malum, Iudaei primum et Graeci. sed hoc <lb/>
            ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere <lb/>
            noluerunt. cum autem in homine, cui dominabantur, regna <lb/>
            cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: qui autem <lb/>
            Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus <lb n="20"/>
            et concupiscentiis, nisi quia et hic quaedam <lb/>
            uerba translata tractantur, sicuti est ira dei et crucifixerunt; <lb/>
            sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant <lb/>
            sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie <lb/>
            figuratam locutionem uoco. quod autem Hieremiae dicitur:<lb n="25"/>
            ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut <lb/>
            euellas et destruas et disperdas et dissipes, non <lb/>
            dubium, quin figurata locutio tota sit ad eum finem referenda, <lb/>
            quem diximus.

<note type="footnote"> 8 Rom. 2, 5-9 19 Gal. 5, 24 26 Hier. 1, 10 </note>

<note type="footnote"> 4 facto <hi rend="italic">MV</hi> dictoque <hi rend="italic">G</hi> 5 scripturis sanctis P ? adj <lb/>
            <hi rend="italic">om. 01</hi> aliud (d <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">corr. m. 2) G</hi> 8 irae et] irae et cetera <lb/>
            <hi rend="italic">o PfJ j quae secuntur usque</hi> ad v. 29: quem diximus <hi rend="italic">exhibmt MV,<lb/>
             om. GPv</hi> 12 quaerentibus <hi rend="italic">MV (cf. Ronsch l. c. p.443)z</hi> quaerat <lb/>
            a 24 enigma <hi rend="italic">Y</hi> 25 figorata <hi rend="italic">M</hi> </note> 
<pb n="857"/>
            
</p><p>Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum <lb/>
            dicta siue etiam facta sunt uel ex dei persona uel ei hominum, <lb/>
            quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt, <lb/>
            quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. quisquis <lb/>
            autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese <lb n="5"/>
            habent mores eorum cum quibus uiuit, aut intemperans aut <lb/>
            superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis <lb/>
            bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid <lb/>
            significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non <lb/>
            usus rerum, sed libido utentis in culpa est. neque ullo modo <lb n="10"/>
            quisquam sobrius crediderit domini pedes ita ungento pretioso <lb/>
            a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum <lb/>
            solent, quorum talia conuiuia detestamur. odor enim bonus <lb/>
            fama bona est, quam quisque bonae uitae operibus habuerit, <lb/>
            dum uestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo <lb n="15"/>
            odore perfundit. ita quod in aliis personis plerumque flagitium <lb/>
            est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei <lb/>
            signum est alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee <lb/>
            prophetae uaticinatione coniunctio meretricis, nec si flagitiose <lb/>
            in conuiuiis temulentorum et lasciuorum nudantur corpora, <lb n="20"/>
            propterea in balneo nudum esse flagitium est. 
</p></div><div n="293" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXVIII. DE SENTENTIA GENERALIS IVSTITIAE: QVOD TIBI FIEBI KON VIS, ALII NE FECERIS. EX EODEM LIBRO III. </title></ab><p rend="script">Varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormientes,  <lb n="25"/>
            ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur <lb/>
            nec in sapientiae luce poterant euigilare, putauerunt nullam esse

<note type="footnote"> 11 cf. Io. 12, 3 18 cf. Os. 1,2 23 Tob. 4,15 (Matth. 7,12) <lb/>
            a </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 flagiosa (ti <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> 2 sunt <hi rend="italic">MPV:</hi> sint <hi rend="italic">Gv</hi> persooa <lb/>
            <hi rend="italic">(}Pt1:</hi> personam <hi rend="italic">MV</hi> 3 sutit] sint <hi rend="italic">G\'</hi> 4 secreta <hi rend="italic">(JSMV:</hi> sacrata <lb/>
            <hi rend="italic">GlpfJ</hi> quisquis autem <hi rend="italic">usque ad finem capitis exhib. MV, om. GpfJ</hi> <lb/>
            11 unguento <hi rend="italic">M</hi> 12 a] <hi rend="italic">om. M1</hi> 14 quisque <hi rend="italic">MV:</hi> quisquis <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 21 balneo <hi rend="italic">M:</hi> ualneo <hi rend="italic">V</hi> 22 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXX P CCLXXXV <lb/>
            <hi rend="italic">Gf)</hi> 24 alii] alio P 27 luce F: lucem <hi rend="italic">GPv</hi> putauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> potuerunt v </note> <lb/>
             
<pb n="858"/>
            iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem <lb/>
            suam iustam uideri. quae cum sit diuersa omnibus gentibus, <lb/>
            debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum <lb/>
            nullam usquam esse iustitiam. non intellexerunt, ne multa commemorem, <lb/>
            quod tibi fieri non uis, alii ne feceris,<lb n="5"/>
            nullo modo posse ulla eorum gentili diuersitate uariari. quae <lb/>
            sententia cum refertur ad dilectionem dei, omnia flagitia moriuntur, <lb/>
            cum ad proximi, omnia facinora. nemo enim uult <lb/>
            corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere <lb/>
            habitaculum dei, se ipsum scilicet. et nemo uult sibi a quoquam<lb n="10"/>
            noceri: nec ipse igitur cuiquam nocuerit. 
</p><p>Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis <lb/>
            legibus dilectionis dei propter deum, sui et proximi propter <lb/>
            deum. 
</p></div><div n="294" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXVIII. ITEM DE PIGVRATIS LOCVTIONIBVS NON INTELLECTIS TAMDIV VERSANDIS, QVAMDIV AD REGNVM CARITATIS INTERPRETATIO PERDVCATVB. ITEM EX EODEM TERTIO LIBRO. </title></ab><p> Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huius modi, <lb/>
            ut tamdiu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec <lb n="20"/>
            ad regnum caritatis interpretatio perducatur, si autem iam <lb/>
            hoc proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. 
</p><p>Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans <lb/>
            aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. si <lb/>
            autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et <lb n="25"/>
            beneficientiam uetare, figurata est. nisi manducaueritis, <lb/>
            inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis,

<note type="footnote"> 5 Tob. 4, 15 (Matth. 7, 12) 26 Io. 6, 53 </note>

<note type="footnote"> 1 per <hi rend="italic">V:</hi> pro v <hi rend="italic">ipsa v</hi> 2 quae cum sit-esse iiistitiam <hi rend="italic">Gs <lb/>
            PV:</hi> om. <hi rend="italic">Gł.J</hi> 4 nullam <hi rend="italic">(7\'P\'F:</hi> nulla Pl UBquam <hi rend="italic">Gav:</hi> nuaq; <lb/>
            P iustitiam] iustiam <hi rend="italic">P</hi> 6 ulla] ullam <hi rend="italic">V</hi> 15 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCLXXXIIII P CCLXXXVI <hi rend="italic">(h</hi> 16 tamdiu <hi rend="italic">GP\'fJ:</hi> tamde <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            tamdi P1 18 (et 21) perdncatur] producatur v 21 hoc iam <lb/>
            <hi rend="italic">GPrJ</hi> 25 et <hi rend="italic">V:</hi> ad <hi rend="italic">v</hi> aut <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="859"/>
            non habebitis uitam in uobis, facinus uel flagitium uidetur <lb/>
            iubere: figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse <lb/>
            communicandum et suauiter atque utiliter recondendum in <lb/>
            memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et uulnerata sit. <lb/>
            sait scriptura: si esurierit inimicus tuus, ciba illum,<lb n="5"/>
            sitit, potum da illi. hic nullo dubitante beneficientiam <lb/>
            praecepit; sed quod sequitur: hoc enim faciens carbones <lb/>
            ignis congeres super caput eius, maliuolentiae facinus <lb/>
            putes iuberi. ne igitur dubitaueris figurate dictum et, cum <lb/>
            possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero <lb n="10"/>
            ad praestandum, ad beneficientiam te potius caritas reuocet, ut <lb/>
            intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, <lb/>
            quibus superbia sanatur eius, quo dolet se inimicum fuisse <lb/>
            hominis, a quo eius miseriae subuenitur. item cum ait dominus: <lb/>
            qui amat animam suam, perdet eam, non utilitatem <lb n="15"/>
            uetare putandus est, qua debet quisque conseruare animam <lb/>
            suam, sed figurate dictum perdet animam, id est perimat <lb/>
            atque amittat usum eius, quem nunc habet, peruersum scilicet <lb/>
            atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna <lb/>
            non quaerat. scriptum est: da misericordi et ne suscipias <lb n="20"/>
            peccatorem. posterior pars huius sententiae uidetur <lb/>
            uetare beneficientiam; ait enim: ne suscipias peccatorem; <lb/>
            intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut <lb/>
            peccatum eius non suscipias.

<note type="footnote"> 5 Prou. 25, 21 sq. Rom. 12, 20 15 Io. 12, 25 20 Eccli. <lb/>
            12, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 paasioni <hi rend="italic">P*V: passionis Op.łJ</hi> dominicae <hi rend="italic">Gay:</hi> domini <hi rend="italic">O. <lb/>
            Pv</hi> 4 eius <hi rend="italic">V:</hi> ei <hi rend="italic">Gv</hi> 6 hic nnllo-aequitnr <hi rend="italic">GPv: om. V</hi> <lb/>
            hic] hil P 18 quo <hi rend="italic">V (&lt;n. 1 et 2):</hi> qui <hi rend="italic">Gv</hi> 14 miseria v <lb/>
            23 intellegas ergo peccatorem <hi rend="italic">GPv: om. V</hi> </note> 
<pb n="860"/>
            
</p></div><div n="295" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXX. QVOD SCIRE DEBEAMVS IN OBSEEVATIONIBVS INTELLEGENDA- BVM SCRIPTVRARVM ALIA COMMVNITER PRAECIPI, ALIA SIN- GVLIS QVIBVSQVE GENERIBVS PERSONARVM. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA TERTIO. </title></ab><p> Saepe autem accidit, ut, quisque in meliore gradu spiritalis <lb/>
            uitae uel est uel esse putat, figurate dicta esse arbitretur quae <lb/>
            inferioribus gradibus praecipiuntur, ut uerbi gratia, si caelibem <lb/>
            amplexus est uitam et se castrauit propter regnum caelorum, <lb/>
            quidquid de uxore diligenda et regenda sancti libri praecipiunt,<lb n="10"/>
            non proprie, sed translate accipi oportere contendat; et quisquis <lb/>
            statuit seruare innuptam uirginem suam, tamquam figuratam <lb/>
            locutionem conetur interpretari qua dictum est: trade filiam, <lb/>
            et grande opus perfeceris. erit igitur hoc etiam <lb/>
            in obseruationibus intellegendarum scripturarum, ut sciamus <lb n="15"/>
            alia omnibus «ommuaiter praecipi, alia singulis quibusque <lb/>
            generibus personarum, ut non solum ad uniuersum statum <lb/>
            ualetudinis sed etiam ad suam cuiusque membri propriam <lb/>
            infirmitatem medicina perueniat, in suo quippe genere curandum <lb/>
            est quod ad melius genus non potest erigi. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>