CCLXVL DE AMBIQVITATIBV 8 VERBORVM TBANSLATOBVM, IN QVIBVS CAVENDVM PRAEMONET, NE FIGVRATA LOCVTIO AD LITTERAM ACCIPIATVB. EX LLBBO ITEM IIL Sed uerborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. nam in principio eauendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. et ad hoc enim pertinet quod ait apostolus: littera occidit, spiritus autem uiuificat. cum enim figurate dictum sic accipitur. tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur, neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. qui enim sequitur litteram, translata uerba. sicut propria tenet neque illud quod proprio uerbo significatur refert ad aliam significationem, sed si sabbatum audierit uerbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui Continuo uolumine repetuntur, et cum (audierit sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fleri de uictimis pecorum terrenisque fructibus solet. ea demum est miserabilis animae seruitus, Signa pro rebus accipere et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen leuare non posse. Quae tamen seruitus in ludaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quando quidem rebus temporalibus ita subiugati erant. ut unus in eis omnibus commendaretur deus. et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus obseruarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, 9 II Cor. 3, 6 1 cap . CCLXXXI P CCLXXXIII (h 2 in quibus GPv . (joibus V 4 libro item ill 7: eodem liNO GPv & amWgnutatee 0*i ambigui.. (}\' PYf) 6 desiderat Q* 11 .-bfa: neque ulla uque ad ifnetH oapitis deittnt fn v, cum prnmm foiWnł qwiUmioms XXV intereidetit 21 aunfndum V 96 in eis OlPVs eis in QI 26 quam quam G P: qoMB V 27 reierentur P\' quod tali seruitute uni omnium quem non uidebant placerent deo; quam custodiam tamquam sub paedagogo paruulorum fuisse scribit apostolus. et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista deum, cum iam tempus reuelationis eorum uenisset, ferre non potuerunt atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum, populusque signis illis tamquam rebus astrictus non credebat deum esse uel a deo uenisse, quia ea sicut Iudaeis obseruabantur nollet attendere. sed qui crediderant, ex quibus facta est prima ecclesia Hierosolymitana, satis ostenderunt, quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa, quae temporaliter imposita erant seruientibus, ad unius dei cultum, qui fecit caelum et terram, opinionem obseruantium religarent. CCLXVII. HVNC MODVM PRAEFIGIT INVENIENDAE LOCVTIONIS, PROPRIANE AN FIGVRATA SIT, VT QVIDQVID IN SCRIPTVRIS EX PERSONA DEI VEL SANCTORVM SAEVVM AVT FLAGITIOSVM IMPERITIS VIDETVR, SALVBRITER FIGVRATVM INTELLEGANT. EX EODEM LIBRO m. Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locuti onis, propriane an figurata sit. et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque ad fidei ueritatem proprie referri potest figuratum esse cognoscas. morum honestas ad diligendum deum et proximum, fidei ueritas ad cognoscendum deum pertinet. spes autem cuique sua est in conscientia propria, quemadmodum se sentit 3 cf. Gal. 3, 24 6 cf. Matth. 12, 2 Lnc. 6, 7 2 pedagogo V 4 contemnentem GP: contemnente V deum V: dominum GP 11 pedagogo V 14 cap . CCLXXXn P CCLXXXIIII Gv 15 praefigit] praeficit v propriane] propria 9 16 ez persona dei uel sanctorum MV: om. GPtJ 25 fideideum] om. G1 deum MV: deum et proximum G2PtJ cuique sua MV: sna cuique GP sua unicuique v ad dilectionem dei et proximi cognitionemque proficere. de quibus omnibus primo libro dictum est. sed quoniam procliue est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque, ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines uituperare atque damnare consueuerunt, et ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum cum quibus uiuit admittit, eoque contingit, ut, si quid scriptura uel praeceperit quod abhorreret a consuetudine audientium uel quod non abhorreret culpauerit, si animum eorum iam uerbi uinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. non autem praecipit scriptura nisi caritatem nec culpat nisi cupiditatem et eo modo informat mores hominum. item si animum praeoccupauit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit scriptura, figuratum homines arbitrentur. non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus: praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio. sed omnia haec ad eandem caritatem nutriendam atque roborandam et cupiditatem uincendam atque extinguendam ualent. caritatem uoco motum animi ad fruendum deum propter ipsum et se atque proximum propter deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter deum. quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium uocatur; quod autem agit, ut alteri noceat, facinus dicitur. et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. quae cum exinaniuerint animum et ad quandam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus remoueantur impedimenta flagitiorum ant adiumenta quaerantur. item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit, ut prosit proximo, 1 de quibus-p. 856, 3 tanto caritatis augetur MV: om. GPrJ 5 regionis a: religionis MV 9 a V: IN (b ras.) M 11 praecipit Y: praecepit M 15 arbitrentur V: arbitrantur M (?) 22 proximo a a: proximum MV 24 flagium (ti add. m. I) M 25 dicitur F: om. M 26 omnium Y: om. M flatia (gi add. m. 1) M priora V: peiora M beneficientia nominatur. et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur. Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in sanctis scripturis legitur ex persona dei uel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum ualet. quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit. sicuti est apostoli: thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet . unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. sed hoc ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere noluerunt. cum autem in homine, cui dominabantur, regna cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, nisi quia et hic quaedam uerba translata tractantur, sicuti est ira dei et crucifixerunt; sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem uoco. quod autem Hieremiae dicitur: ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes, non dubium, quin figurata locutio tota sit ad eum finem referenda, quem diximus. 8 Rom. 2, 5-9 19 Gal. 5, 24 26 Hier. 1, 10 4 facto MV dictoque G 5 scripturis sanctis P ? adj om. 01 aliud (d ex t corr. m. 2) G 8 irae et] irae et cetera o PfJ j quae secuntur usque ad v. 29: quem diximus exhibmt MV, om. GPv 12 quaerentibus MV (cf. Ronsch l. c. p.443)z quaerat a 24 enigma Y 25 figorata M Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum dicta siue etiam facta sunt uel ex dei persona uel ei hominum, quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt, quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut intemperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. neque ullo modo quisquam sobrius crediderit domini pedes ita ungento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia conuiuia detestamur. odor enim bonus fama bona est, quam quisque bonae uitae operibus habuerit, dum uestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae uaticinatione coniunctio meretricis, nec si flagitiose in conuiuiis temulentorum et lasciuorum nudantur corpora, propterea in balneo nudum esse flagitium est. CCLXVIII. DE SENTENTIA GENERALIS IVSTITIAE: QVOD TIBI FIEBI KON VIS, ALII NE FECERIS. EX EODEM LIBRO III. Varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormientes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur nec in sapientiae luce poterant euigilare, putauerunt nullam esse 11 cf. Io. 12, 3 18 cf. Os. 1,2 23 Tob. 4,15 (Matth. 7,12) a 1 flagiosa (ti add. m. 2) G 2 sunt MPV: sint Gv persooa (}Pt1: personam MV 3 sutit] sint G\' 4 secreta (JSMV: sacrata GlpfJ quisquis autem usque ad finem capitis exhib. MV, om. GpfJ 11 unguento M 12 a] om. M1 14 quisque MV: quisquis a 21 balneo M: ualneo V 22 cap . CCLXXX P CCLXXXV Gf) 24 alii] alio P 27 luce F: lucem GPv putauerunt V: potuerunt v iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam uideri. quae cum sit diuersa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. non intellexerunt, ne multa commemorem, quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, nullo modo posse ulla eorum gentili diuersitate uariari. quae sententia cum refertur ad dilectionem dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. nemo enim uult corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere habitaculum dei, se ipsum scilicet. et nemo uult sibi a quoquam noceri: nec ipse igitur cuiquam nocuerit. Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis dei propter deum, sui et proximi propter deum. CCLXVIII. ITEM DE PIGVRATIS LOCVTIONIBVS NON INTELLECTIS TAMDIV VERSANDIS, QVAMDIV AD REGNVM CARITATIS INTERPRETATIO PERDVCATVB. ITEM EX EODEM TERTIO LIBRO. Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huius modi, ut tamdiu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur, si autem iam hoc proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. si autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et beneficientiam uetare, figurata est. nisi manducaueritis, inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis, 5 Tob. 4, 15 (Matth. 7, 12) 26 Io. 6, 53 1 per V: pro v ipsa v 2 quae cum sit-esse iiistitiam Gs PV: om. Gł.J 4 nullam (7\'P\'F: nulla Pl UBquam Gav: nuaq; P iustitiam] iustiam P 6 ulla] ullam V 15 cap . CCLXXXIIII P CCLXXXVI (h 16 tamdiu GP\'fJ: tamde V tamdi P1 18 (et 21) perdncatur] producatur v 21 hoc iam GPrJ 25 et V: ad v aut a non habebitis uitam in uobis, facinus uel flagitium uidetur iubere: figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suauiter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et uulnerata sit. sait scriptura: si esurierit inimicus tuus, ciba illum, sitit, potum da illi. hic nullo dubitante beneficientiam praecepit; sed quod sequitur: hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, maliuolentiae facinus putes iuberi. ne igitur dubitaueris figurate dictum et, cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficientiam te potius caritas reuocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius, quo dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subuenitur. item cum ait dominus: qui amat animam suam, perdet eam, non utilitatem uetare putandus est, qua debet quisque conseruare animam suam, sed figurate dictum perdet animam, id est perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, peruersum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. scriptum est: da misericordi et ne suscipias peccatorem. posterior pars huius sententiae uidetur uetare beneficientiam; ait enim: ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias. 5 Prou. 25, 21 sq. Rom. 12, 20 15 Io. 12, 25 20 Eccli. 12, 4 2 paasioni P*V: passionis Op.łJ dominicae Gay: domini O. Pv 4 eius V: ei Gv 6 hic nnllo-aequitnr GPv: om. V hic] hil P 18 quo V (