CCLVII. DE NVMERORVM IMPERITIA, QVAE MVLTA FACIT NON INTELLEGI. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Numerorum etiam imperitia multa facit non intellegi translate ac mystice posita in scripturis. ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest nisi mouere, quid sibi uelit quod et Moses et Helias et ipse dominus quadraginta diebus ieiunauerunt. cuius actionis figuratus quidam nodus nisi huius numeri cognitione et consideratione non soluitur. habet enim denarium quater tamquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur, diurna matutinis et meridianis, uespertinis nocturnisque horarum spatiis, annua uernis, aestiuis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. a temporum autem delectatione, dum in temporibus uiuimus, propter aeternitatem, in qua uiuere uolumus, abstinendum et ieiunandum est, quamuis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. porro autem. denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam. nam trinitas creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat propter uitam et corpus. nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est deus; in corpore autem manifestissima quattuor apparent 1 Ps. 50, 9 9 cf. Ei. 24, 18 et 34, 28 III Reg. 19, 8 Matth. 4, 2 24 cf. Matth. 22, 37 1 asparge V: asparges G1 asperges GXPv me] om. P\' 2 sequitur cap . CCLVIII in GPv 3 cap . CCLXXIII P CCLIXV Gv 5 libro ss. V: eodem libro GPv 8 ingenuum] ingenium P nisi GJ>aV: om. Pdbros. in v mouere aspv: moneri GlP 9 moyses GPv dies Gv 17 aeternitatem GPv: aeternitate V 22 creaturam GPv: creatura V 23 nam PV: nam et (h ÚJ pIV: om. GPv quibus constat elementa. in hoc ergo denario, dum temporaliter nobis insinuatur, id est quater ducitur, caste et continenter a temporum delectatione uiuere, hoc est quadraginta diebus ieiunare. hoc lex, cuius persona est in Mose, hoc prophetia, cuius personam gerit Helias, hoc ipse dominus monet, qui tamquam testimonium habens ex lege et prophetis medius inter illos in monte tribus discipulis uidentibus atque stupentibus claruit. deinde ita quaeritur, quomodo quinquagenarius de quadragenario numero exsistat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter pentecosten; quomodo ter ductus propter tria tempora ante legem, sub lege, sub gratia, uel propter nomen patris et filii et spiritus sancti adiuncta eminentius ipsa trinitate ad purgatissimae ecclesiae mysterium referatur perueniatque ad centum et quinquaginta tres pisces, quos retia post resurrectionem domini in dextram partem missa ceperunt. ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt. CCLVIII. DE RERVM MVSICARVM IGNORANTIA. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. ceterum et de psalterii et citharae differentia quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit, et decem cordarum psalterium non importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicam legem, quae ad 7 cf. Matth. 17, 2 sq. 10 cf. Act. 2, 1 sqq. 14 cf. Io. 21, 6 et 11 24 cf. Ps. 32, 2 et 91, 4 4 moyse GPv 8 quinquegenarius v 10 quomodo F: et quomodo Gv 14 centum (om . et) GPv tres pisces GPv: respicies V 15 dexteram GPv missa GPo: missam V 18 sequiiur cap . CCLVIin in GPv 19 cap . CCLXX P CCLXXIl Gv 20 musicarum Gap: musicorum Gav; abros. in v ignorantiam V 21 claudit GPfJ: cladit V 22 ceterum F: nam GPr; psalterio P citharae] cetherae F1; corr. m. 2 23 quidam Gv: quidem F 25 musicam F: musicae GPv tantum neruorum numerum cogat, an uero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus uel propter decalogum legis. de quo item numero si quaeratur, non nisi ad creatorem creaturamque referendus est uel propter superius expositum ipsum denarium. et ille numerus aedificationis templi, qui commemoratur in euangelio, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat et relatus ad fabricam dominici corporis, propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri filium dei non falso, sed uero et humano corpore indutum. et numerum quippe et musica plerisque locis in sacris scripturis honorabiliter posita inuenimus. Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui VIIII Musas Iouis et Memoriae filias esse finxerunt. refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior uel curiosior esse possit. dicit enim ciuitatem nescio quam — non enim nomen recolo — locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emerent. ita contigisse, ut opera sua quoque illa artifices aeque pulchra explicarent, et placuisse ciuitati omnes nouem atque omnes esse emtas, ut in Apollinis templo dedicarentur. quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse uocabula. non ergo Iuppiter nouem Musas genuit, sed tres fabri ternas creauerunt. tres autem non propterea illa ciuitas locauerat, quia in somnis eas uiderat aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstrauerant, sed quia facile erat animaduertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. aut enim uoce editur, sicuti eorum est qui 6 cf. Io. 2, 20 9 falso V: falsum 10 uero V: ueram v 11 musica V: musicam GPv 16 doctior GPtJ: doctor V 17 locasse] casse V 20 electa emerent GPv . electae merent V 21 illa F: illi GPtJ aeque PV: eaque f) 26 cuiusquam GPvi cusquam V 27 illarum V (?) demonstrauerat v animaduertere G.V: animaduertisse ad G*v 28 cantelinarum V 29 editur V: dicitur v faucibus sine organo canunt, aut flatu, sicut tubarum et tibiarum, aut pulsu, sicut in citharis et tympanis et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt. Sed siue ita se habeat quod Varro rettulit, siue non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intellegendas sanctas scripturas rapere potuerimus, nec ad illorum theatricas nugas conuerti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda ualeat, disputemus. neque enim et litteras discere non debuimus, quia earum deum dicunt esse Mercurium, aut quia Iustitiae Virtutique templa dedicauerunt et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia uirtusque fugienda est. immo uero quisquis bonus uerusque christianus est, domini sui esse intellegat ubicumque inuenerit ueritatem, quam conferens et agnoscens etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet doleatque homines atque caueat, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt., CCLVIIII. DE SIGNIS SVPERSTITIOSIS, QVIBVS PERNICIOSE DAEMONVM SOCIETAS COMPARATVR. EX EODEM LIBRO SVPRA SCRIPTO. Duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum earum rerum, quas instituerunt 2 aut sicut pulsu 0 4 sed sine V: 1sed ut v retulit Gv 5 prophanorum V 6 fugere G*v: fugire Gl V (fort. recte; cf. JRonsch L c. p. 285) 11 dedicarunt G" 15 conferens V: conferans v 17 non sicut deum V: non ut deum G\'v nondum Gl post glorificanerunt add. GPv: et (et cetera quae pI supr. vers.) apostolus (apos P) exsequitur; G* add. in mg.: id est apostoli uerba sunt quae sequuntur id eat aut gratias egerunt et cetera 18 sequitur in G" (cap . CCLXXIII) P (cap . CCLXXI): quod etiam et (est G2f) fastidio spiritali scriptura (seripturas P) occurrat (succurrat Gv) dinina, cum mentem (commendantem Go) pascit (parcit P) apertis, exercet (eiercit P) obscuris (obcuris G) ex eodem libro de doctrina christiana. quod caput in capitulis mmero 283 signaui; sed non est nisi repetitio uerborum cap . CCLIIII (p. 824,17—26): Nemo ambigit-alibi reperiatur 19 cap . CCLXXV G CCLXXVI "i num. om. P 20 """stitiosis (super add. m. 2) P 21 societasj om. 0 22 gentilibus V: gentibus v homines, alteram earum, quas animaduerterunt iam peractas aut diuinitus institutas. illud quod est secundum institutiones hominum partim superstitiosum est, partim non est superstitiosum. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens uel ad colendam sicut deum creaturam partemue ullam creaturae uel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae, ex quo genere sunt, sed quasi licentiore uanitate, aruspicum et augurum libri. ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sine in praecantationibus siue in quibusdam notis, quos caracteres uocant, sine in quibusque rebus suspendendis atque ligandis uel etiam saltandis quodam modo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica uocant, ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo aurium singularum, aut de strutihonum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextra manu sinistrum pollicem teneas. his adiunguntur milia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius interuenerit. atque illud, quod lapidem calcant tamquam diremtorem amicitiae, minus 2 diuinitus F: diaitns v 5 superstitiosum] dd. m. 2 V superstitiosum. est] om. v 7 partemue V: partem uel v ullam Y: illam v uel] uelut V; om. v consultatioues V: consolationee n 11 uanitati n 14 condemnat Y: continet v 15 quos GPV: quas 11 characteres Qv suspendendis GPo: suspendis v 16 ligandis P\'V: inligandis Gv inligendis P1 18 phjsica (h: phisicam V 21 de strutihonum V: distructionum GIPs; alibi distructiones in ossibus; alibi: aut de strutionum add. G* supr. uers . 22 dextra manu V: dextram manum v sinistrum V: in sinistro v pollice v 23 milia V: similia v 25 lapis V: aut lapis Gv 26 diremtorem V: direptorem v molestum est quam cum innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit. sed bellum est, quod aliquando pueri uindicantur a canibus. nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam, ut etiam canem, qui medius interuenerit, ferire audeant, non impune; namque a uano remedio cito ille interdum percussorem suum ad uerum medicum mittit. hinc sunt etiam illa: limen calcare, cum ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis, dum se calciat, sternutauerit; redire domum, si procedens offenderit; cum uestis a soricibus roditur, plus tremere suspicione futuri mali quam praesens damnum dolere. unde illud eleganter dictum est Catonis; qui cum esset consultus a quodam, qui sibi a soricibus erosas caligas diceret, respondit non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci propter natalium dierum considerationem, nunc autem uulgo mathematici uocantur. Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumtione institutis ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conuenta referendae sunt. hinc enim fiet, ut occulto quodam iudicio diuino cupidi malarum rerum homines tradantur inludendi et decipiendi pro meritis uoluntatum suarum inludentibus eos atque decipientibus praeuaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infirma secundum pulcherrimum ordinem rerum diuinae prouidentiae lege subiecta est. quibus inlusionibus et deceptionibus euenit, ut istis superstitiosis et perniciosis diuinationum generibus multa praeterita et futura dicantur nec aliter accidant, quam dicuntur, multaque obseruantibus secundum obseruationes suas eueniant, quibus 1 innocentum n colapho Gv: colopho V 6 medicum uerum e 10 fatari mali quam V: futurum aliquod per v 12 suricibua v 14 surices v 17 genethliaci qui v conaiderationeB (h 18 post nocantnr add. GPv: nam et ipai conantur actionum (aceioDum v) enenta (nenta P) praedicere 19 quare istae-p. 834, 2 auperatitiosissimi erroris V: om. GPv 21 fiet V: fit a 22 ut a: et V 25 infima a Tnil. 58 implicati curiosiores fiant et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis superstitiosissimi erroris. hoc genus fornicationis animae salubriter diuina scriptura non tacuit neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam: si dixerint uobis, inquit, et ita euenerit, ne credatis eis. non enim quia imago Samuhelis mortui Saul regi uera pronuntiauit, propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus execranda sunt, aut quia in Actibus apostolorum uentriloqua femina uerum testimonium perhibuit apostolis domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundauit. omnes igitur artes huius modi uel nugatoriae uel noxiae superstitionis ex quadam pestifera societate hominum et daemonum quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta penitus sunt repudianda et fugienda christiano, non quod idolum sit aliquid, ait apostolus, sed quia quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, nolo uos socios daemoniorum fieri. quod autem de idolis et immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae uel ad cultum idolorum uel ad creaturam eiusque partes tamquam deum colendas trahunt uel ad remediorum aliarumque obseruationum curam pertinent, quae non sunt diuinitus ad dilectionem dei et proximi tamquam publice constituta, sed per priuatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. in omnibus ergo istis 6 Dent. 13, 1-8 7 cf. I Reg. 28, 14-20 (Eccli. 46, 20) 10 cf. Act. 16, 16—18 17 I Cor. 10, 19 sq. 1 magis] mamgis (m del. m. 2) V 2 superstitiosissimi V: perniciosisBimi a 3 salubriter GPfJ: Balubliter Y 4 propterea V: propter 11 7 non enim quia—18 exclusione mnndaoit V: om. OPv 18 artes o; artifices OPVv 14 snperstitiones Go 16 repudienda 11 18 gentes PV: om. Gv daemonis pix 20 immolationibu F: de immolationibus Ov 21 omnibus GVfJ: hominibus P 22 quae vel ad—p. 835,10 aliquid percutiatur Vt om. GPtJ 23 tra* hont o: tradant V doctrinis societas daemonum formidanda atque uitanda est, qui nihil cum principe suo diabulo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. sicut autem de stellis, quas condidit et ordinauit deus, humanae et deceptoriae coniecturae ab hominibus institutae sunt, sic etiam de quibusque nascentibus uel quoquo modo diuinae prouidentiae administratione exsistentibus rebus multi multa humanis suspicionibus quasi regulariter coniectata litteris mandauerunt, si forte insolite acciderint, tamquam si mula pariat aut fulmine aliquid percutiatur. Quae omnia tantum ualent, quantum praesumtione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae seruitutis. non enim quia ualebant, animaduersa sunt, sed animaduertendo atque signando factum est, ut ualerent, et ideo diuersis diuerse proueniunt secundum cogitationes et praesumtiones suas. illi enim spiritus, qui decipere uolunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones eius uident. sicut enim uerbi gratia una figura litterae, quae deousatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos ualet, non natura, sed placito et consensione significandi, et ideo qui utramque linguam nouit, si homini Graeco uelit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram, in qua eam ponit, eum homini soribit Latino; et beta uno eodemque sono apud Graecos litterae, apud Latinos holeris nomen est; et cum dico: "lege", in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intellegit - sicut ergo hae omnes significationes pro sua 8 eanantua: conatar F 6 amminiBtratione V 11 animarum n 12 quasi F: quas" 13 pestifera cnrioBitate v 14 cruciantis Po: craciatis QV sollicitndini v 16 dinersae V 17 praMnmptiones (om. et) v 19 suspiciones F: snsceptiones a 20 literae py., decnsatim PF: decavsatim Qlv decsaaatim Q* mpr. uen . 22 coisentione v 25 scribit Y: acribitur v beta] be»ta P 26 boleris F: oleria Qv et F: om. v 88 hae VI haec n sna GV: Boae v 53* cuiusque societatis confessione animos mouent et, quia diuersa confessio est, diuerse monent, nec ideo consenserunt in eas homines, quia iam ualebant ad significationem, sed ideo ualent, quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cuiusque obseruationibus ualent. quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam obseruent et posteaquam obseruata signa tenuerint, id agunt, ne uideant uolatus aut audiant noces auium, quia nulla ista signa sunt, nisi consensus obseruantis accedat. CCLX. DE SCIENTIA SENTENTIARVM, CONEXIONVM, DEFINITIONVM, DIVISIONVM ET PARTITIONVM. EX EODEM LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA n. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in litteris sanctis sunt, penetranda et dissoluenda plurimum ualet; tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. sunt enim multa, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: "quod ego sum, tu non as". at ille consensit. uerum enim erat ex parte uel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. tum ille addidit: „ego autem homo sum." hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: "tu igitur non es homo". quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, 1 confessione scripst: confessionem V consensione GPv et F: om. GPv diuersa PF: dinerse v confessio V: consenaio GPv 10 cap . CCLXXV P CCLXXYII Gv 12 et partitionom