<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="276" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLII. DE SIGNIS NATVHALIBVS ET DE DATIS. EX LIBRO SECVNDO DE DOCTRINA CHRISTIANA. </title></ab><p> Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens, ne <lb/>
            quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud <lb/>
            praeter se significant, uicissim de signis disserens hoc dico, <lb n="25"/>
            ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, <lb/>
            id est quod significant. signum est enim res praeter speciem,

<note type="footnote"> 4 I Cor. 13, 13 9 (et 12) I Tim. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 3 est et sancti <hi rend="italic">V:</hi> et sancti est <hi rend="italic">Gv</hi> 5 est caritas <hi rend="italic">V:</hi> cantu <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 6 et cum <hi rend="italic">GxVv:</hi> cum et <hi rend="italic">03 supr. uers</hi>. aeternam (m <hi rend="italic">deL <lb/>
            m. 1) V</hi> 11 ad tractationem <hi rend="italic">GPv:</hi> attractationem <hi rend="italic">V</hi> 14 conscientia<lb/>
             v bona v 20 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLII <hi rend="italic">ex</hi> CCXLVm <hi rend="italic">corr. V:</hi> CCLXVI P <lb/>
            CCLXYIII <hi rend="italic">Gv</hi> 22 de doctrina christiana secnndo <hi rend="italic">Gv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="821"/>
            quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem <lb/>
            uenire, sicut uestigio uiso transisse animal, cuius uestigium <lb/>
            est, cogitamus et fumo uiso ignem subesse cognoscimus <lb/>
            et uoce animantis audita affectionem animi eius aduertimus <lb/>
            set de tuba sonante milites uel progredi se uel regredi et<lb n="5"/>
            quid aliud pugna postulat oportere nouerunt. signorum igitur <lb/>
            alia sunt naturalia, alia data. naturalia sunt quae sine uoluntate <lb/>
            atque ullo appetitu significandi praeter se aliquid aliud ex se <lb/>
            cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. non enim <lb/>
            uolens significare id facit, sed rerum expertarum animaduersione <lb n="10"/>
            et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus <lb/>
            appareat. sed et uestigium animantis transeuntis ad hoc genus <lb/>
            pertinet et uultus irati seu tristis affectionem animi significat <lb/>
            etiam nulla eius uoluntate qui aut iratus aut tristis est, aut <lb/>
            si quis alius motus animi uultu indice proditur, etiam nobis <lb n="15"/>
            non id agentibus, ut prodatur. 
</p><p>Data uero signa sunt, quae sibi quaeque uidentia inuicem <lb/>
            dant ad demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui <lb/>
            uel sensa aut intellecta quaelibet, nec ulla causa est nobis <lb/>
            significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum <lb n="20"/>
            in alterius animum id quod animo gerit qui signum <lb/>
            dat. horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, <lb/>
            considerare atque tractare statuimus, quia et signa diuinitus <lb/>
            data, quae in scripturis sanctis continentur, per homines <lb/>
            nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt.

<note type="footnote"> 2 uestigio <hi rend="italic">GPv:</hi> uestigatio <hi rend="italic">F</hi> 5 de tuba F: tuba <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            progredi se <hi rend="italic">GVv:</hi> progredi.se (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> 10 expertarum <hi rend="italic">V:</hi> expectarunt <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> animaduersionem <hi rend="italic">v</hi> 12 transeuntis animantis <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            Pt, 16 nonj <hi rend="italic">om. v</hi> 17 sibi (s <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> uidentia <lb/>
            PF: uiuentia <hi rend="italic">Gv</hi> 18 dant ad <hi rend="italic">PV:</hi> danda <hi rend="italic">v</hi> 19 sensa <hi rend="italic">GPv:</hi> <lb/>
            sensu <hi rend="italic">V</hi> 20 significandam P signi dandi <hi rend="italic">G\'Pv:</hi> signa dandi <lb/>
            01 significandi F 22 horum V: bonorum v 24 in F: <hi rend="italic">om. <lb/>
             GPv</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="822"/>
            
</p></div><div n="277" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLIII. QVOD INTER OMNIA SIGNA VERBA TENEANT PRINCIPATVM, QVAE PROPTER PECCATVM SVPERBIAE NON POTVERINT CVNCTIS GENTIBVS ESSE COMMVNIA. EX EODEM LIBRO II. </title></ab><p> Omnia signa uerbis comparata paucissima sunt. uerba enim <lb/>
            prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi <lb n="5"/>
            quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere uelit. <lb/>
            nam et odore ungenti dominus, quo perfusi sunt pedes eius, <lb/>
            signum aliquod dedit et sacramento corporis et sanguinis <lb/>
            sui per gustatum significauit quod uoluit, et cum mulier tangendo<lb/>
            fimbriam uestimenti eius salua facta est, nonnihil <lb n="10"/>
            significat. sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas <lb/>
            cogitationes homines exerunt, in uerbis constituta est. nam illa <lb/>
            signa omnia, quorum genera breuiter attigi, potui uerbis <lb/>
            enuntiare, uerba uero illis signis nullo modo possem. 
</p><p>Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius manent <lb n="15"/>
            quam sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum. ita <lb/>
            uoces oculis ostenduntur, non per se ipsas, sed per signa quaedam <lb/>
            sua. ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus <lb/>
            gentibus peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se<lb/>
            quisque principatum rapit, cuius superbiae signum est erecta <lb n="20"/>
            illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos <lb/>
            sed etiam uoces dissonas habere meruerunt. 
</p><p>Ex quo factum est, ut scriptura diuina, qua tantis morbis <lb/>
            humanarum uoluntatium subuenitur, ab una lingua profecta,»

<note type="footnote"> 8 cf. Io. 12, 3 sqq. 9 cf. Luc. 22, 19 sq. 10 cf. Uattb. <lb/>
            9, 21 22 cf. Gen. 11, 1-9 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLIII <hi rend="italic">ex</hi> CCXLYIIII <hi rend="italic">corr. V:</hi> CCLXVII <hi rend="italic">P</hi> CCLXVIII <lb/>
            v CCLXVIIII <hi rend="italic">G</hi> 3 potuerunt <hi rend="italic">Gv</hi> 4 gentibus <hi rend="italic">V:</hi> generibus o <lb/>
            eodem] <hi rend="italic">om. Gv</hi> II] de doctrina christiana II <hi rend="italic">Gv</hi> 7 concipiuntur <lb/>
            <hi rend="italic">GPlvi</hi> concupiuntur <hi rend="italic">V</hi> conspiciuntur <hi rend="italic">P*</hi> 8 odorem <hi rend="italic">v</hi> unguenti <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi> 10 per gustatum <hi rend="italic">GlPV:</hi> praegustatum <hi rend="italic">G\'v</hi> 13 nam signa <lb/>
            illa <hi rend="italic">Gv</hi> 19 ista <hi rend="italic">V:</hi> ita v igitur <hi rend="italic">V:</hi> igitur sua <hi rend="italic">v</hi> 23 dissonas <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> dissonantes v 24 ut <hi rend="italic">V:</hi> ut etiam <hi rend="italic">GPv</hi> 25 uoluntatium <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> uoluntatum <hi rend="italic">Gv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="823"/>
            qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per <lb/>
            uarias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret <lb/>
            gentibus ad salutem, quam legentes nihil aliud appetunt quam <lb/>
            cogitationes uoluntatemque illorum a quibus conscripta est <lb/>
            inuenire et per illas uoluntatem dei, secundum quam tales <lb n="5"/>
            homines locutos credimus. 
</p><p>Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus <lb/>
            decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam <lb/>
            autem locis quid uel falso suspicentur non inueniunt: <lb/>
            ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. <lb n="10"/>
            quod totum prouisum esse diuinitus non dubito ad edomandam <lb/>
            labore superbiam et intellectum a fastidio renouandum, cui <lb/>
            facile inuestigata plerumque uilescunt. 
</p></div><div n="278" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLIIII. QVOD EX ALIQVA SIMILITVDINE SCRIPTVRA SVAVIVS EXCITET ANIMVM, VT ILLVD EXEMPLI CAVSA DE CANTICIS CANTICORVM: DENTES TVI SICVT GREX DETONSARVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. </title></ab><p rend="script">Quid est, quaeso, quod, si quisquam dicat sanctos esse  <lb/>
            homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi <lb n="20"/>
            ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad <lb/>
            se ueniunt et imitatione bonorum sibimet quodam modo incorporat; <lb/>
            qui boni fideles et uere boni serui deponentes onera <lb/>
            saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde <lb/>
            85 ascendentes conceptione sancti spiritus fructum dant geminae <lb/>
            caritatis, id est dei et proximi — quid est ergo, quod, si haec <lb/>
            quisquam dicat, minus delectat audientem, quam si ad eundem

<note type="footnote"> 17 Cant. 4, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 oportune <hi rend="italic">V</hi> 2 innotesceret <hi rend="italic">Ga:</hi> innotescere <hi rend="italic">G\'PYv</hi> 12 renooandom <lb/>
            <hi rend="italic">GPVv:</hi> reuocandum a cui <hi rend="italic">V:</hi> quia <hi rend="italic">v</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCLXVIH P CCLXX <hi rend="italic">Gv</hi> 15 snanius <hi rend="italic">GPv:</hi> suauis <hi rend="italic">V</hi> excitat <lb/>
            <hi rend="italic">Of)</hi> 16 illud] <hi rend="italic">om. v</hi> 18 supra scripta] de doctrina christiana secundo <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 22 imitationem <hi rend="italic">V</hi> 23 uere boni <hi rend="italic">V:</hi> uere dei <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            ueri dei P 27 quisquam <hi rend="italic">V:</hi> quisque <hi rend="italic">GPv</hi> delectat audientem <lb/>
            <hi rend="italic">G\'1P\'v:</hi> dilectat aud. <hi rend="italic">GlPl</hi> delicta tua dientem <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="824"/>
            sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum <lb/>
            est ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam femina laudaretur: <lb/>
            dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens <lb/>
            de lauacro, quae omnes geminos creant, et sterilis <lb/>
            non est in illis? num aliud homo discit, quam cum illud<lb n="5"/>
            planissimis uerbis sine similitudinis huius adminiculo audiret? <lb/>
            et tamen nescio quomodo suauius intueor sanctos, cum eos <lb/>
            quasi dentes ecclesiae uideo praecidere ab erroribus homines <lb/>
            atque in eius corpus emollita duritia quasi demorsos mansosque <lb/>
            transferre. oues etiam iocundissime agnosco detonsas,<lb n="10"/>
            oneribus saecularibus tamquam uelleribus positis, et ascendentes <lb/>
            de lauacro, id est de baptismate, creaturas omnes geminos, <lb/>
            duo praecepta dilectionis, et nullam esseab isto sancto fructu <lb/>
            sterilem uideo. sed quare suauius uideam, quam si nulla de <lb/>
            diuinis libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit<lb n="15"/>
            eademque cognitio, difficile est dicere et alia quaestio est. <lb/>
            nunc tamen nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque <lb/>
            cognosci et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius <lb/>
            inueniri. qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame <lb/>
            laborant; qui autem non quaerunt, quia in promtu habent,<lb n="20"/>
            fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cauendus <lb/>
            est. magnifice igitur et salubriter spiritus sanctus ita scripturas <lb/>
            sanctas modificauit, ut locis apertioribus fami occurreret, <lb/>
            obscurioribus autem fastidia detergeret. nihil enim fere de <lb/>
            illis obscuritatibus eruetur, quod non planissime dictum alibi. <lb n="25"/>
            reperiatur.

<note type="footnote"> 3 Cant. 4, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illum <hi rend="italic">GPv:</hi> illud <hi rend="italic">V</hi> 2 pulchram <hi rend="italic">V</hi> 5 illud <hi rend="italic">V:</hi> illis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            I. <lb/>
            6 amminiculo <hi rend="italic">V</hi> 8 praecidere <hi rend="italic">V:</hi> recedere (i <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> qaasi <lb/>
            praecidere <hi rend="italic">Gv</hi> errore <hi rend="italic">v</hi> 9 demorsus <hi rend="italic">v</hi> 11 positis F: depositia <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 12 creaturas <hi rend="italic">scripsi:</hi> creatura (ra <hi rend="italic">ex</hi> re <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> <lb/>
            creare <hi rend="italic">GPv</hi> 14 suauius] auauiusque P1 quam si Gv: quasi <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            quam si nulla] <hi rend="italic">om. P</hi> 16 eademque cognitio <hi rend="italic">V:</hi> eamque cognitioni <lb/>
            valia] alio v 17 per similitudines <hi rend="italic">V:</hi> similitudinis <hi rend="italic">v</hi> 21 saepe <lb/>
            (a ex e <hi rend="italic">corr</hi>. m. <hi rend="italic">1) V</hi> languor cauendus <hi rend="italic">GPv:</hi> languore habendui <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 23 fame v 24 nihil] nil v 25 eruetur <hi rend="italic">Y:</hi> eruitur <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            26 repperiatur <hi rend="italic">V</hi> </note>
</p><pb n="825"/><p>Ante omnia igitur opus est dei timore conuerti ad cognoscendam <lb/>
            eius uoluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque <lb/>
            praecipiat. timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate <lb/>
            et de futura morte necesse est incutiat et quasi clauatis <lb/>
            carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. deinde <lb n="5"/>
            mitiscere opus est pietate neque contradicere diuinae scripturae <lb/>
            siue intellectae, si aliqua uitia nostra percutit, siue non <lb/>
            intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, <lb/>
            sed cogitare potius et credere id esse melius et uerius <lb/>
            quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos <lb n="10"/>
            per nos ipsos sapere possumus. post istos duos gradus <lb/>
            timoris atque pietatis ad tertium uenitur scientiae gradum, <lb/>
            de quo nunc agere institui. nam in eo se exercet omnis <lb/>
            diuinarum scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inuenturus <lb/>
            quam diligendum esse deum propter deum et proximum <lb n="15"/>
            propter deum, et illum quidem ex toto corde et ex tota anima <lb/>
            et ex tota mente, proximum uero tamquam se ipsum, id est <lb/>
            ut tota proximi sicut etiam nostri dilectio referatur in deum. <lb/>
            de quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro <lb/>
            superiore tractauimus. necesse est ergo, ut primo se quisque <lb n="20"/>
            in scripturis inueniat amore huius saeculi, hoc est temporalium <lb/>
            rerum, implicatum longe seiunctum esse a tanto amore dei et <lb/>
            tanto amore proximi, quantum scriptura ipsa praescribit. tum <lb/>
            uero timor ille, quo cogitat de iudicio dei, et illa pietas, qua <lb/>
             non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum librorum, <lb n="25"/>
            cogit eum se ipsum lugere. nam ista scientia bonae <lb/>
            spei hominem non se iactantem, sed lamentantem facit. quo <lb/>
            affectu impetrat sedulis precibus consolationem diuini adiutorii, <lb/>
            ne desperatione frangatur.

<note type="footnote"> 15 cf. Matth. 22, 37 et 39 </note>

<note type="footnote"> 2 fugiendumque <hi rend="italic">V:</hi> faciendumque <hi rend="italic">v</hi> 3 cogitationem <hi rend="italic">V:</hi> cognationem <lb/>
            v 4 incutiat <hi rend="italic">V:</hi> ut incutiat (ut <hi rend="italic">add. m. 2 in mg.) v</hi> <lb/>
            clabatis <hi rend="italic">V</hi> 6 mitescere <hi rend="italic">GPo</hi> neque] <hi rend="italic">om</hi>. Pl 8 praecipere <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            percipere v 9 potius cogitare <hi rend="italic">Gv</hi> id <hi rend="italic">V: om. v</hi> esse (a <lb/>
            <hi rend="italic">altera ex</hi> t <hi rend="italic">corr. m. 2) V</hi> 24 ille timor <hi rend="italic">GPv</hi> illa <hi rend="italic">V:</hi> ille <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            pietas] <hi rend="italic">om. v</hi> qua <hi rend="italic">V:</hi> quo <hi rend="italic">v</hi> 25 auctoritati <hi rend="italic">GPv:</hi> auctoritatis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 29 <hi rend="italic">sequitur cap</hi>. CCLVI in <hi rend="italic">GPv</hi> </note>
</p><pb n="826"/></div><div n="279" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLV DE SIGNIS PROPRIIS ET TRANSLATIS AGENS DAT EXEMPLVM, QVOD BOS PROPRIE PECVS, TRANSLATE EVANGELISTA MON- STRETVR. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. </title></ab><p> Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt,<lb n="5"/>
            si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. sunt autem <lb/>
            signa uel propria uel translata. propria dicuntur, cum his <lb/>
            rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, <lb/>
            sicut dicimus bouem, cum intellegimus pecus, quod omnes <lb/>
            nobiscum latinae linguae homines hoc nomine uocant. translata<lb n="10"/>
            sunt, cum et ipsae res, quas propriis uerbis significamus, <lb/>
            ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus <lb/>
            bouem et per has duas syllabas intellegimus pecus, quod isto <lb/>
            nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus <lb/>
            euangelistam, quem significauit scriptura interpretante apostolo:<lb n="15"/>
            bouem triturantem non infrenabis. 
</p></div><div n="280" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLVI. DE RERVM IGNORANTIA, QVAE FACIT OBSCVRAS FIGVRATAS LOCVTIONES, CVM IGNORAMVS VEL ANIMALIVM VEL LAPIDVM VEL HERBARVM NATVRAS. EX EODEM LIBRO II. </title></ab><p rend="script"> Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, <lb/>
            cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum <lb/>
            naturas aliarumue rerum, quae plerumque in scripturis

<note type="footnote"> 16 I Cor. 9, 9 (Deut. 25, 4) </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXXII P CCLXXIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 3 boa <hi rend="italic">GPv</hi>. bus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            monstretur <hi rend="italic">GPv:</hi> monstraretur <hi rend="italic">V</hi> 4 supra scripto] de doctrina <lb/>
            christiana <hi rend="italic">Gv</hi> 5 duobus v 7 cum <hi rend="italic">PV:</hi> cui <hi rend="italic">v</hi> 9 dicimus <lb/>
            bouem cum <hi rend="italic">GlPV:</hi> cum dicimus bonem <hi rend="italic">G\'</hi> dicimus bouem <hi rend="italic">G\'f)</hi> peccns <lb/>
            <hi rend="italic">P omnes GPv:</hi> nes <hi rend="italic">V</hi> 11 <hi rend="italic">propriis V:</hi> prioris v 13 per has <lb/>
            <hi rend="italic">GPv:</hi> petras <hi rend="italic">V</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> apostolo <hi rend="italic">add. G\':</hi> dicens 16 <hi rend="italic">seguitur <lb/>
            cap. CCLVII in GPv 17 cap. CCLXVIII P CCLXXI Gv</hi> 23 aliarumue <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> uel aliarum <hi rend="italic">Gv</hi> quae] <hi rend="italic">Otn. v</hi> similitudines <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="827"/>
            similitudinis alicuius gratia ponuntur. nam et de serpente quod <lb/>
            notum est totum corpus eum pro capite obicere ferientibus, <lb/>
            quantum inlustrat sensum illum, quod dominus iubet astutos <lb/>
            nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod <lb/>
            est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides <lb n="5"/>
            christiana tamquam caput necetur in nobis, si parcentes corpori <lb/>
            negemus deum. uel illud, quod per cauernae angustias <lb/>
            coartatus deposita uetere tunica uires nouas accipere dicitur, <lb/>
            quantum concinit ad imitandam serpentis astutiam exuendumque <lb/>
            ipsum ueterem hominem, sicut apostolus dicit, ut induamur <lb n="10"/>
            nouo, et exuendum per angustias dicente domino: intrate <lb/>
            per angustam portam! ut ergo notitia naturae serpentis <lb/>
            inlustrat multas similitudines, quas de hoc animante <lb/>
            scriptura dare consueuit, sic ignorantia nonnullorum animalium, <lb/>
            quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum <lb n="15"/>
            intellectorem; sic lapidum, sic herbarum uel quaeque <lb/>
            tenentur radicibus. nam et carbunculi notitia, quod lucet in <lb/>
            tenebris, multa inluminat etiam obscura librorum, ubicumque <lb/>
            propter similitudinem ponitur, et ignorantia berylli uel adamantis <lb/>
            claudet plerumque intellegentiae fores. nec aliam ob <lb n="20"/>
            causam facile est intellegere pacem perpetuam significari oleae <lb/>
            ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia <lb/>
            nouimus et olei lenem contactum non facile alieno humore <lb/>
            corrumpi et arborem ipsam frondere perenniter. multi autem <lb/>
             propter ignorantiam hysopi, dum nesciunt, quam uim habeat <lb n="25"/>
            uel ad purgandum pulmonem uel, ut dicitur, ad saxa radicibus <lb/>
            penetranda, cum sit herba breuis atque humilis, omnino

<note type="footnote"> 3 cf. Matth. 10, 16 10 cf. Eph. 4, 22. 24 Col. 3, 9 sq. <lb/>
            11 Matth. 7, 13 22 cf. Gen. 8, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 caput <hi rend="italic">V: om. GPv</hi> necetur <hi rend="italic">GSV:</hi> negetur <hi rend="italic">GlPv</hi> 8 coartatus] <lb/>
            coartatur <hi rend="italic">Vx</hi> 15 similitudines <hi rend="italic">V:</hi> similitudinem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            commemorat <hi rend="italic">V:</hi> scorum memorat <hi rend="italic">v</hi> plurimum V: plurimorum <lb/>
            v 16 intellectorem <hi rend="italic">V:</hi> intellectum v quaeqce <hi rend="italic">GPv:</hi> quaque <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 19 berilli <hi rend="italic">v</hi> 20 claudet <hi rend="italic">V:</hi> claudit <hi rend="italic">GPv</hi> 21 oleae <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            olei v 22 ramulo <hi rend="italic">V:</hi> ramusculo <hi rend="italic">Gv</hi> 25 ysopi <hi rend="italic">v</hi> 27 breuis <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> grauig v </note> <lb/>
             
<pb n="828"/>
            inuenire non possunt, quare sit dictum: asparge me hysopo, <lb/>
            et mundabor. 
</p></div></div></body></text></TEI>