CCLII. DE SIGNIS NATVHALIBVS ET DE DATIS. EX LIBRO SECVNDO DE DOCTRINA CHRISTIANA. Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens, ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant, uicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est quod significant. signum est enim res praeter speciem, 4 I Cor. 13, 13 9 (et 12) I Tim. 1, 5 3 est et sancti V: et sancti est Gv 5 est caritas V: cantu Gv 6 et cum GxVv: cum et 03 supr. uers . aeternam (m deL m. 1) V 11 ad tractationem GPv: attractationem V 14 conscientia v bona v 20 cap . CCLII ex CCXLVm corr. V: CCLXVI P CCLXYIII Gv 22 de doctrina christiana secnndo Gv quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem uenire, sicut uestigio uiso transisse animal, cuius uestigium est, cogitamus et fumo uiso ignem subesse cognoscimus et uoce animantis audita affectionem animi eius aduertimus set de tuba sonante milites uel progredi se uel regredi et quid aliud pugna postulat oportere nouerunt. signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. naturalia sunt quae sine uoluntate atque ullo appetitu significandi praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. non enim uolens significare id facit, sed rerum expertarum animaduersione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus appareat. sed et uestigium animantis transeuntis ad hoc genus pertinet et uultus irati seu tristis affectionem animi significat etiam nulla eius uoluntate qui aut iratus aut tristis est, aut si quis alius motus animi uultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus, ut prodatur. Data uero signa sunt, quae sibi quaeque uidentia inuicem dant ad demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui uel sensa aut intellecta quaelibet, nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum in alterius animum id quod animo gerit qui signum dat. horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus, quia et signa diuinitus data, quae in scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt. 2 uestigio GPv: uestigatio F 5 de tuba F: tuba GPv progredi se GVv: progredi.se (a ras.) P 10 expertarum V: expectarunt v animaduersionem v 12 transeuntis animantis G Pt, 16 nonj om. v 17 sibi (s ex t corr. m. 1) V uidentia PF: uiuentia Gv 18 dant ad PV: danda v 19 sensa GPv: sensu V 20 significandam P signi dandi G\'Pv: signa dandi 01 significandi F 22 horum V: bonorum v 24 in F: om. GPv CCLIII. QVOD INTER OMNIA SIGNA VERBA TENEANT PRINCIPATVM, QVAE PROPTER PECCATVM SVPERBIAE NON POTVERINT CVNCTIS GENTIBVS ESSE COMMVNIA. EX EODEM LIBRO II. Omnia signa uerbis comparata paucissima sunt. uerba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere uelit. nam et odore ungenti dominus, quo perfusi sunt pedes eius, signum aliquod dedit et sacramento corporis et sanguinis sui per gustatum significauit quod uoluit, et cum mulier tangendo fimbriam uestimenti eius salua facta est, nonnihil significat. sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in uerbis constituta est. nam illa signa omnia, quorum genera breuiter attigi, potui uerbis enuntiare, uerba uero illis signis nullo modo possem. Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum. ita uoces oculis ostenduntur, non per se ipsas, sed per signa quaedam sua. ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus gentibus peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cuius superbiae signum est erecta illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos sed etiam uoces dissonas habere meruerunt. Ex quo factum est, ut scriptura diuina, qua tantis morbis humanarum uoluntatium subuenitur, ab una lingua profecta,» 8 cf. Io. 12, 3 sqq. 9 cf. Luc. 22, 19 sq. 10 cf. Uattb. 9, 21 22 cf. Gen. 11, 1-9 1 cap . CCLIII ex CCXLYIIII corr. V: CCLXVII P CCLXVIII v CCLXVIIII G 3 potuerunt Gv 4 gentibus V: generibus o eodem] om. Gv II] de doctrina christiana II Gv 7 concipiuntur GPlvi concupiuntur V conspiciuntur P* 8 odorem v unguenti GPv 10 per gustatum GlPV: praegustatum G\'v 13 nam signa illa Gv 19 ista V: ita v igitur V: igitur sua v 23 dissonas V: dissonantes v 24 ut V: ut etiam GPv 25 uoluntatium Y: uoluntatum Gv qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per uarias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret gentibus ad salutem, quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes uoluntatemque illorum a quibus conscripta est inuenire et per illas uoluntatem dei, secundum quam tales homines locutos credimus. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam autem locis quid uel falso suspicentur non inueniunt: ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. quod totum prouisum esse diuinitus non dubito ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renouandum, cui facile inuestigata plerumque uilescunt. CCLIIII. QVOD EX ALIQVA SIMILITVDINE SCRIPTVRA SVAVIVS EXCITET ANIMVM, VT ILLVD EXEMPLI CAVSA DE CANTICIS CANTICORVM: DENTES TVI SICVT GREX DETONSARVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Quid est, quaeso, quod, si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se ueniunt et imitatione bonorum sibimet quodam modo incorporat; qui boni fideles et uere boni serui deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde 85 ascendentes conceptione sancti spiritus fructum dant geminae caritatis, id est dei et proximi — quid est ergo, quod, si haec quisquam dicat, minus delectat audientem, quam si ad eundem 17 Cant. 4, 2 1 oportune V 2 innotesceret Ga: innotescere G\'PYv 12 renooandom GPVv: reuocandum a cui V: quia v 14 cap . CCLXVIH P CCLXX Gv 15 snanius GPv: suauis V excitat Of) 16 illud] om. v 18 supra scripta] de doctrina christiana secundo Gv 22 imitationem V 23 uere boni V: uere dei Gv ueri dei P 27 quisquam V: quisque GPv delectat audientem G\'1P\'v: dilectat aud. GlPl delicta tua dientem V sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum est ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam femina laudaretur: dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens de lauacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis? num aliud homo discit, quam cum illud planissimis uerbis sine similitudinis huius adminiculo audiret? et tamen nescio quomodo suauius intueor sanctos, cum eos quasi dentes ecclesiae uideo praecidere ab erroribus homines atque in eius corpus emollita duritia quasi demorsos mansosque transferre. oues etiam iocundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tamquam uelleribus positis, et ascendentes de lauacro, id est de baptismate, creaturas omnes geminos, duo praecepta dilectionis, et nullam esseab isto sancto fructu sterilem uideo. sed quare suauius uideam, quam si nulla de diuinis libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere et alia quaestio est. nunc tamen nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inueniri. qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promtu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cauendus est. magnifice igitur et salubriter spiritus sanctus ita scripturas sanctas modificauit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. nihil enim fere de illis obscuritatibus eruetur, quod non planissime dictum alibi. reperiatur. 3 Cant. 4, 2 1 illum GPv: illud V 2 pulchram V 5 illud V: illis v I. 6 amminiculo V 8 praecidere V: recedere (i add. m. 2) P qaasi praecidere Gv errore v 9 demorsus v 11 positis F: depositia Gv 12 creaturas scripsi: creatura (ra ex re corr. m. 1) V creare GPv 14 suauius] auauiusque P1 quam si Gv: quasi V quam si nulla] om. P 16 eademque cognitio V: eamque cognitioni valia] alio v 17 per similitudines V: similitudinis v 21 saepe (a ex e corr . m. 1) V languor cauendus GPv: languore habendui V 23 fame v 24 nihil] nil v 25 eruetur Y: eruitur GPv 26 repperiatur V Ante omnia igitur opus est dei timore conuerti ad cognoscendam eius uoluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat et quasi clauatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. deinde mitiscere opus est pietate neque contradicere diuinae scripturae siue intellectae, si aliqua uitia nostra percutit, siue non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius et uerius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nos ipsos sapere possumus. post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium uenitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. nam in eo se exercet omnis diuinarum scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inuenturus quam diligendum esse deum propter deum et proximum propter deum, et illum quidem ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, proximum uero tamquam se ipsum, id est ut tota proximi sicut etiam nostri dilectio referatur in deum. de quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractauimus. necesse est ergo, ut primo se quisque in scripturis inueniat amore huius saeculi, hoc est temporalium rerum, implicatum longe seiunctum esse a tanto amore dei et tanto amore proximi, quantum scriptura ipsa praescribit. tum uero timor ille, quo cogitat de iudicio dei, et illa pietas, qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum librorum, cogit eum se ipsum lugere. nam ista scientia bonae spei hominem non se iactantem, sed lamentantem facit. quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem diuini adiutorii, ne desperatione frangatur. 15 cf. Matth. 22, 37 et 39 2 fugiendumque V: faciendumque v 3 cogitationem V: cognationem v 4 incutiat V: ut incutiat (ut add. m. 2 in mg.) v clabatis V 6 mitescere GPo neque] om . Pl 8 praecipere V: percipere v 9 potius cogitare Gv id V: om. v esse (a altera ex t corr. m. 2) V 24 ille timor GPv illa V: ille v pietas] om. v qua V: quo v 25 auctoritati GPv: auctoritatis V 29 sequitur cap . CCLVI in GPv CCLV DE SIGNIS PROPRIIS ET TRANSLATIS AGENS DAT EXEMPLVM, QVOD BOS PROPRIE PECVS, TRANSLATE EVANGELISTA MON- STRETVR. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. sunt autem signa uel propria uel translata. propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bouem, cum intellegimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine uocant. translata sunt, cum et ipsae res, quas propriis uerbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bouem et per has duas syllabas intellegimus pecus, quod isto nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus euangelistam, quem significauit scriptura interpretante apostolo: bouem triturantem non infrenabis. CCLVI. DE RERVM IGNORANTIA, QVAE FACIT OBSCVRAS FIGVRATAS LOCVTIONES, CVM IGNORAMVS VEL ANIMALIVM VEL LAPIDVM VEL HERBARVM NATVRAS. EX EODEM LIBRO II. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum naturas aliarumue rerum, quae plerumque in scripturis 16 I Cor. 9, 9 (Deut. 25, 4) 1 cap . CCLXXII P CCLXXIIII Gv 3 boa GPv . bus V monstretur GPv: monstraretur V 4 supra scripto] de doctrina christiana Gv 5 duobus v 7 cum PV: cui v 9 dicimus bouem cum GlPV: cum dicimus bonem G\' dicimus bouem G\'f) peccns P omnes GPv: nes V 11 propriis V: prioris v 13 per has GPv: petras V 15 post apostolo add. G\': dicens 16 seguitur cap. CCLVII in GPv 17 cap. CCLXVIII P CCLXXI Gv 23 aliarumue V: uel aliarum Gv quae] Otn. v similitudines v similitudinis alicuius gratia ponuntur. nam et de serpente quod notum est totum corpus eum pro capite obicere ferientibus, quantum inlustrat sensum illum, quod dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides christiana tamquam caput necetur in nobis, si parcentes corpori negemus deum. uel illud, quod per cauernae angustias coartatus deposita uetere tunica uires nouas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam serpentis astutiam exuendumque ipsum ueterem hominem, sicut apostolus dicit, ut induamur nouo, et exuendum per angustias dicente domino: intrate per angustam portam! ut ergo notitia naturae serpentis inlustrat multas similitudines, quas de hoc animante scriptura dare consueuit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem; sic lapidum, sic herbarum uel quaeque tenentur radicibus. nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa inluminat etiam obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur, et ignorantia berylli uel adamantis claudet plerumque intellegentiae fores. nec aliam ob causam facile est intellegere pacem perpetuam significari oleae ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia nouimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi et arborem ipsam frondere perenniter. multi autem propter ignorantiam hysopi, dum nesciunt, quam uim habeat uel ad purgandum pulmonem uel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba breuis atque humilis, omnino 3 cf. Matth. 10, 16 10 cf. Eph. 4, 22. 24 Col. 3, 9 sq. 11 Matth. 7, 13 22 cf. Gen. 8, 11 6 caput V: om. GPv necetur GSV: negetur GlPv 8 coartatus] coartatur Vx 15 similitudines V: similitudinem v commemorat V: scorum memorat v plurimum V: plurimorum v 16 intellectorem V: intellectum v quaeqce GPv: quaque V 19 berilli v 20 claudet V: claudit GPv 21 oleae V: olei v 22 ramulo V: ramusculo Gv 25 ysopi v 27 breuis Y: grauig v inuenire non possunt, quare sit dictum: asparge me hysopo, et mundabor.