<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="271" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXLVII. DE PVRQVTIONE MENTIS AD FRVENDAM ILLAM LVCEM, QVAE SE VIAM NOBIS PRAEBENS A SVPEBBIS STVLTE FECISSE PVTATA EST HVMANVM QVNVS, DE CONTRABIIS ET SIMILIBVS CVRANS. EX EODEM LIBRO PRIMO. </title></ab><p>Quapropter cum illa ueritate perfruendum sit, quae incommutabiliter  <lb/>
            uiuit, et in ea trinitas deus, auctor et conditor <lb/>
            uniuersitatis, rebus, quas condidit, consulat, purgandus est <lb/>
            animus, ut et perspicere illam lucem ualeat et inhaerere perspectae. <lb/>
            quam purgationem quasi ambulationem quandam et <lb n="10"/>
            quasi nauigationem ad patriam esse arbitremur. non enim <lb/>
            ad eum qui ubique praesens est locis mouemur, sed bono <lb/>
            studio bonisque moribus. 
</p><p>Quod non possemus, nisi ipsa sapientia tantae etiam nostrae <lb/>
             infirmitati congruere dignaretur et uiuendi nobis praeberet <lb n="15"/>
            exemplum non aliter quam in homine, quoniam et nos homines <lb/>
            sumus. sed quia nos, cum ad illam uenimus, sapienter facimus, <lb/>
            ipsa, cum ad nos uenit, ab hominibus superbis quasi <lb/>
            stulte fecisse putata est. et quoniam nos, cum ad illam uenimus, <lb/>
            conualescimus, ipsa, cum ad nos uenit, quasi infirma <lb n="20"/>
            existimata est. sed quod stultum est dei, sapientius est quam <lb/>
            homines, quod infirmum est dei, fortius est quam homines. <lb/>
            cum ergo ipsa sit patria, uiam quoque se nobis fecit ad <lb/>
            patriam. 
</p><p rend="script">Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, <lb n="25"/>
            eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent <lb/>
            oculis etiam carneis apparere dignata est. quia enim in

<note type="footnote"> 21 cf. I Cor. 1, 25 27 I Cor. 1, 21 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CCXLVII <hi rend="italic">MV. in raв.:</hi> CCLXI P CCLXIII Gv 3 ae uiam <lb/>
            <hi rend="italic">MY:</hi> si uia v 4 similibuB <hi rend="italic">MV:</hi> de similibua P dissimilibuB v<lb/>
             7 conditor <hi rend="italic">V:</hi> concorditer <hi rend="italic">v</hi> 9 perspicere <hi rend="italic">V:</hi> pspicere <hi rend="italic">v</hi> 14 poslimUS<lb/>
             v 21 sapientius .1\' (est <hi rend="italic">add. m. 2) v</hi> 22 homines (quod)]<lb/>
             e ac i <hi rend="italic">corr. m. 2 P</hi> quod <hi rend="italic">V:</hi> et quod <hi rend="italic">GP"</hi> 23 se quoque <hi rend="italic">G <lb/>
            p"</hi> 27 carn«is (e <hi rend="italic">ras.) v</hi>-</note> <lb/>
             
<pb n="808"/>
            sapientia dei non poterat mundus per sapientiam <lb/>
            cognoscere deum, placuit deo per stultitiam praedicationis <lb/>
            saluos facere credentes. non igitur per locorum <lb/>
            spatia ueniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo <lb/>
            uenisse ad nos dicitur. illuc ergo uenit, ubi erat, quia in hoc<lb n="5"/>
            mundo erat et mundus per eum factus est. sed quoniam <lb/>
            cupiditate fruendi pro ipso creatore creatura homines configurati <lb/>
            huic mundo et mundi nomine congruentissime uocati <lb/>
            non eam cognouerunt, propterea dixit euangelista: et m undus <lb/>
            eum non cognouit. itaque in sapientia dei non poterat<lb n="10"/>
            mundus per sapientiam cognoscere deum. cur ergo uenit, cam <lb/>
            hic esset, nisi quia placuit deo per stultitiam praedicationis <lb/>
            saluos facere credentes? 
</p><p>Quomodo uenit, nisi quod uerbum caro factum est et habitauit <lb/>
            in nobis? sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus<lb n="15"/>
            in audientis animum per aures carneas inlabatur, fit <lb/>
            sonus uerbum, quod corde gestamus, et locutio uocatur, nec <lb/>
            tamen in eundem sonum cogitatio nostra conuertitur, sed apud <lb/>
            se manens integra formam uocis, qua se insinuet auribus, <lb/>
            sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita uerbum dei non commutatum caro tamen factum est, ut habitaret in nobis. <lb n="20"/>
            
</p><p>Sicut autem curatio uia est ad sanitatem, sic ista curatio <lb/>
            peccatores sanandos reficiendosque suscepit. et quemadmodum <lb/>
            medici, cum alligant uulnera, non incomposite, sed <lb/>
            apte id faciunt, ut uinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina sapientiae per hominis susceptionem <lb n="25"/>
            nostris est accommodata uulneribus, de quibusdam <lb/>
            contrariis curans et de quibusdam similibus. sicut etiam ille <lb/>
            qui medetur uulneri corporis adhibet quaedam contraria, sicut <lb/>
            frigidum calido uel humido siccum uel quid aliud eius modi, adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum uel rotundo

<note type="footnote"> 6 (et 9) Io. 1, 10 14 cf. Io. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 10 eum <hi rend="italic">V:</hi> eam v 19 qua se <hi rend="italic">V:</hi> quasi v insinuat v <lb/>
            22 autem <hi rend="italic">F:</hi> enim <hi rend="italic">v</hi> 23 reficiendosque <hi rend="italic">Y:</hi> reficiendo v <lb/>
            24 medici cum <hi rend="italic">GPv:</hi> medicum <hi rend="italic">MY</hi> 31 rotundo] rutundo <hi rend="italic">V</hi> rotundum <lb/>
            v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="809"/>
            uulneri rotundum uel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam <lb/>
            non eandem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: <lb/>
            sic sapientia dei hominem curans se ipsam exhibuit ad sanandum, <lb/>
            ipsa medicus, ipsa medicina. quia ergo per superbiam <lb/>
            homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. serpentis <lb n="5"/>
            sapientia decepti sumus, dei stultitia liberamur. quemadmodum <lb/>
            autem illa sapientia uocabatur, erat autem stultitia <lb/>
            contemnentibus deum, sic ista quae uocatur stultitia sapientia <lb/>
            est uincentibus diabolum. nos immortalitate male usi sumus, <lb/>
            ut moreremur, Christus mortalitate bene usus est, ut uiueremus. <lb n="10"/>
            corrupto animo feminae ingressus est morbus, integro corpore <lb/>
            feminae processit salus. ad eadem contraria pertinet, quod <lb/>
            etiam exemplo uirtutum eius uitia nostra curantur. iam uero <lb/>
            similia quasi ligamenta membris et uulneribus nostris adhibita <lb/>
            illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus <lb n="15"/>
            homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberauit. 
</p></div><div n="272" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXLVIII. VTRVM FBVI SE HOMO DEBEAT AN VTI, ET DE REGVLA DILECTIONIS DIVINITVS CONSTITVTA. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA PRIMO. </title></ab><p rend="script">Magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti  <lb/>
            an utrumque. praeceptum est nobis, ut diligamus inuicem. <lb/>
            sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus <lb/>
            sit an propter aliud. si enim propter se, fruimur eo; si prop <lb/>
            ter aliud, utimur eo. uidetur autem mihi propter aliud

<note rend="script" type="footnote"> 1 rotundum] cntundum (r <hi rend="italic">add</hi>. m. <hi rend="italic">2) V</hi> rotando <hi rend="italic">v</hi> oblongo <hi rend="italic">F:</hi> <lb/>
            longam v 5 labsus <hi rend="italic">V</hi> 8 stultitia <hi rend="italic">V:</hi> stultitia est v 9 usi <lb/>
            F: uisi v 10 mortalitatem <hi rend="italic">V</hi> 12 fęminae (q <hi rend="italic">a</hi> m. 2) <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 fęminam (q <hi rend="italic">a m. 2) Y</hi> 16 mortales mortalis v 17 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CXLVIIl (C <hi rend="italic">ras.) V</hi> CCLXII P CCLXIIII <hi rend="italic">Ov</hi> 18 frui se] fuise <lb/>
            Gł homo] homines <hi rend="italic">GIł)</hi> debeant <hi rend="italic">G* v</hi> 19 dilectionis <hi rend="italic">G <lb/>
            Pv:</hi> dictionis <hi rend="italic">V</hi> 21 frui se <hi rend="italic">G7PVvi</hi> fuisse Gl 22 est <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            est enim <hi rend="italic">GPv</hi> 23 homine <hi rend="italic">GIY,,:</hi> hominibus Gl. </note> <lb/>
             
<pb n="810"/>
            diligendus. quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur <lb/>
            beata uita, cuius etiam si nondum res, tamen spes <lb/>
            eius nos hoc tempore consolatur. maledictus autem qui <lb/>
            spem suam ponit in hominem. sed nec se ipso quis frui <lb/>
            debet, si liquide aduertas, quia nec se ipsum debet propter<lb n="5"/>
            se ipsum diligere, sed propter illud quod fruendum est. tunc <lb/>
            est quippe optimus homo, cum tota uita sua pergit in incommutabilem <lb/>
            uitam et toto affectu inhaeret illi. si autem <lb/>
            se propter se diligit, non se refert ad deum, sed ad se ipsum <lb/>
            conuersus non ad incommutabile aliquid conuertitur et propterea<lb n="10"/>
            iam cum defectu aliquo se fruitur, quia melior est, <lb/>
            cum totus inhaeret atque constringitur incommutabili bono, <lb/>
            quam cum inde uel ad se ipsum relaxatur. si ergo te ipsum <lb/>
            non propter te debes diligere, sed propter illum, ubi dilectionis <lb/>
            tuae rectissimus finis est, non suscenseat alius homo, si <lb n="15"/>
            etiam ipsum propter deum diligis. haec enim regula dilectionis <lb/>
            diuinitus constituta est: diliges, inquit, proximum tuum <lb/>
            tamquam te ipsum; deum uero ex toto corde et ex <lb/>
            tota anima et ex tota mente, ut omnes cogitationes <lb/>
            tuas et omnem uitam et omnem intellectum in illum conferas,<lb n="20"/>
            a quo habes ea ipsa quae confers. cum autem ait: <lb/>
            toto corde, tota anima, tota mente, nullam uitae <lb/>
            nostrae partem reliquit, quae uacare debeat et quasi locum <lb/>
            dare, ut re alia uelit frui, sed quidquid aliud diligendum <lb/>
            uenerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus <lb n="25"/>
            currit. quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo <lb/>
            debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente <lb/>
            diligat deum. sic enim eum diligens tamquam se ipsum totam

<note type="footnote"> 3 Hier. 17,5 17 Leu. 19,18 Deut. 6, 5 Matth. 22,37. 39 </note>

<note type="footnote"> 1 se] <hi rend="italic">add. G\' supr. uers</hi>. diligendum <hi rend="italic">GPv:</hi> diligendus V<lb/>
             4 hominem <hi rend="italic">V (gr. iit avaQtonov):</hi> homine <hi rend="italic">GPv</hi> ipso. (s <hi rend="italic">ras.) G</hi> <lb/>
            quia F: quisque <hi rend="italic">GPv</hi> 5 liquide <hi rend="italic">GPv:</hi> aliquid <hi rend="italic">V</hi> 6 illud F: <lb/>
            illum <hi rend="italic">GPv</hi> quod <hi rend="italic">GIV:</hi> quo <hi rend="italic">G\'PtJ</hi> fruendu. (a <hi rend="italic">ras.) G</hi> 7 obtimus<lb/>
             v 8 affectu <hi rend="italic">(u ex o corr, m. 2) G</hi> 10 aliquid <hi rend="italic">GlV:</hi> aliquod<lb/>
             G* aliquo ad <hi rend="italic">v</hi> 12 inhaeret <hi rend="italic">V:</hi> haeret <hi rend="italic">GPv</hi> 15 succenseat<lb/>
             Gv alius <hi rend="italic">G3V:</hi> aliud S <hi rend="italic">Glv</hi> 23 reliquid Glf) 26 cum eo <lb/>
            <hi rend="italic">GV:</hi> totum eo <hi rend="italic">v</hi> 27 toto anima <hi rend="italic">Gcorr. m. 2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="811"/>
            dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem dei, quae <lb/>
            nullum a se riuulum duci extra patitur, cuius deriuatione <lb/>
            minuatur. 
</p><p>Non autem omnia, quibus utendum est, diligenda sunt, sed <lb/>
            ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur ad <lb n="5"/>
            deum, sicuti est homo uel angelus, aut ad nos relata beneficio <lb/>
            dei per nos indigent, sicuti est corpus. nam utique martyres <lb/>
            non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt <lb/>
            ad promerendum deum. 
</p></div><div n="273" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXLVIIII. DE REBVS QVATTVOR DILIGENDIS, ET ORDINATAM HABERI OPORTERE DILECTIONEM ET CONIVNCTIORIBVS PRO SORTE CONSVLENDVM. EX EODEM LIBRO PRIMO. </title></ab><p rend="script">Cum ergo quattuor sint diligenda, unum quod supra nos  <lb/>
            est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, <lb n="15"/>
            quartum quod infra nos est, de secundo et quarto nulla <lb/>
            praecepta danda erant. quantumlibet enim homo excidit a <lb/>
            ueritate, remanet illi dilectio sua et dilectio corporis sui. fugax <lb/>
            enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore id <lb/>
            agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo, et ideo non potest nisi <lb n="20"/>
            et se et corpus suum diligere. magnum autem aliquid adeptum <lb/>
            se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus dominari potuerit. <lb/>
            inest enim uitioso animo id magis appetere et sibi tamquam <lb/>
            debitum uindicare, quod uni proprie debetur deo. talis <lb/>
            autem sui dilectio melius odium uocatur. inimicum est enim, <lb n="25"/>
            quia uult sibi seruire quod infra se est, cum ipse superiori

<note rend="script" type="footnote"> 1 quae] qui <hi rend="italic">G1</hi> 2 riuolam (o <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 2) G</hi> 5 qaae] <lb/>
            % Gtx ad <hi rend="italic">V:</hi> in <hi rend="italic">Go</hi> 10 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLXIII P CCLXV <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            11 rebos (v <hi rend="italic">a m. 2)</hi> v habere <hi rend="italic">Gv</hi> 13 conaolendum <hi rend="italic">G</hi>. 17 ezcidit <lb/>
            F: excidat Gl excedat <hi rend="italic">G2u</hi> 18 dilectio sua <hi rend="italic">V:</hi> dilectio sui <lb/>
            <hi rend="italic">QPv</hi> 19 incommntabile vł 20 ideo <hi rend="italic">(ona</hi>. et) v 21 autem <lb/>
            7: ergo <hi rend="italic">GP"</hi> 25 dilectio sai <hi rend="italic">G"</hi> inimicam <hi rend="italic">V:</hi> iniquum <lb/>
            <hi rend="italic">QPv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="812"/>
            seruire nolit, rectissimeque dictum est: qui autem diligit <lb/>
            iniquitatem, odit animam suam, et ideo fit infirmus <lb/>
            animus et de mortali corpore cruciatur; necesse est enim, ut <lb/>
            illud diligat et eius corruptione praegrauetur. immortalitas <lb/>
            enim et incorruptio corporis de sanitate animi exsistit, sanitas<lb n="5"/>
            autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili <lb/>
            deo. cum uero etiam eis qui sibi naturaliter pares <lb/>
            sunt, hoc est hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino <lb/>
            superbia est. 
</p><p>Nemo ergo se odit. et hinc quidem nulla cum aliqua secta<lb n="10"/>
            quaestio fuit. sed neque corpus suum quisquam odit. uerum <lb/>
            est enim quod ait apostolus: nemo umquam carnem <lb/>
            suam odio habuit. et quod nonnulli dicunt malle se esse <lb/>
            sine corpore omnino, falluntur; non enim corpus suum, sed <lb/>
            corruptiones eius et pondus oderunt. non itaque nullum corpus,<lb n="15"/>
            sed incorruptum et celerrimum corpus uolunt habere, <lb/>
            sed putant nullum corpus esse, si tale fuerit, quia tale aliquid <lb/>
            esse animam putant. quod autem continentia quadam et <lb/>
            laboribus quasi persequi uidentur corpora sua, qui hoc recte <lb/>
            faciunt, non id agunt, ut non habeant corpus, sed ut habeant <lb n="20"/>
            subiugatum et paratum ad opera necessaria. libidines enim <lb/>
            male utentes corpore, id est consuetudines inclinationis animae <lb/>
            ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quandam <lb/>
            militiam extinguere affectant. nam non se interimunt, <lb/>
            et curam suae ualetudinis gerunt. qui autem peruerse id agunt, <lb n="25"/>
            quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. in quo <lb/>
            . fallit eos quod legunt: caro concupiscit aduersus spiritum <lb/>
            et spiritus aduersus carnem; haec enim

<note type="footnote">1 Ps. 10, 5 12 Eph. 5, 29 27 Gal. 5, 17 </note>

<note type="footnote">1 semire] sernile v nolit] noluit <hi rend="italic">Gtf)</hi> 6 potiore (e in i <hi rend="italic">corr. <lb/>
             rn. 2) G</hi> 7 <hi rend="italic">naturabiliter v</hi> 8 intollerabilis <hi rend="italic">G1</hi> omnino <hi rend="italic">Gav:</hi> <lb/>
            enim omnino Glv 13 malle] male v malli <hi rend="italic">Gl</hi> 16 oellerimom <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            19 quasi <hi rend="italic">PV: om. Gv</hi> 21 libidines (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. m. 2) G</hi> 22 utentis <lb/>
            Otx inclinationis <hi rend="italic">V:</hi> inclinationes <hi rend="italic">GlPv</hi> inclinatioris G* et inclinationes <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 25 et <hi rend="italic">Gt PV:</hi> sed <hi rend="italic">Gł.J</hi> ualitudinis <hi rend="italic">Gnb</hi> ualetudines <lb/>
            <hi rend="italic">Gl</hi> 26 inimico. (s ras.) <hi rend="italic">G</hi> suo. (s <hi rend="italic">ras.) G</hi> corpora <hi rend="italic">G1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="813"/>
            inuicem aduersantur sibi. dictum est enim hoc propter <lb/>
            indomitam carnalem consuetudinem, aduersus quam spiritus <lb/>
            concupiscit, non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia <lb/>
            eius, id est consuetudine mala, edomita faciat spiritui subiugatum, <lb/>
            quod naturalis ordo desiderat. quia enim hoc erit post <lb n="5"/>
            resurrectionem, ut corpus omni modo cum quiete summa <lb/>
            spiritui subditum immortaliter uigeat, hoc etiam in hac uita <lb/>
            meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius <lb/>
            nec inordinatis motibus resistat spiritui. quod donec fiat, caro <lb/>
            concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, non <lb n="10"/>
            per odium resistente spiritu, sed per principatum, quo magis <lb/>
            quod diligit uult subditum esse meliori, nec per odium resistente <lb/>
            carne, sed per consuetudinis uinculum, quod a parentum <lb/>
            etiam propagine inueteratum naturae lege inoleuit. id <lb/>
            ergo agit spiritus in domanda carne, ut soluat malae consuetudinis <lb n="15"/>
            quasi pacta peruersa et fiat pax consuetudinis bonae. 
</p><p>Diliges, inquit, dominum deum tuum ex toto corde <lb/>
            tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: <lb/>
            diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his <lb/>
            duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. <lb n="20"/>
            finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est dei et <lb/>
            proximi. quod si te totum intellegas, id est animum et corpus, <lb/>
            et proximum totum, id est animum et corpus eius — <lb/>
            homo enim ex anima constat et corpore — nullum rerum <lb/>
            diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum <lb n="25"/>
            est. cum enim praecurrat dilectio dei eiusque dilectionis

<note type="footnote"> 17 Matth. 22, 37. 39 sq. 21 cf. I Tim. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 sibi <hi rend="italic">PF: om. Gv</hi> 3 concupiscentia <hi rend="italic">G*:</hi> concnpiscentiam (u <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. YJ) Gt PVx</hi> 4 mala edomita] male domitam <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            5 erit] erat v 7 uigeat <hi rend="italic">Gv:</hi> uigilat <hi rend="italic">V</hi> uiuat P etiam <hi rend="italic">Gap <lb/>
            V:</hi> enim <hi rend="italic">01"</hi> 11 spiritu <hi rend="italic">Gv:</hi> spiritum <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">V:</hi> quia Gv <lb/>
            12 esse] <hi rend="italic">om. G1</hi> meliore Gl resistente <hi rend="italic">GtJ:</hi> resiste <hi rend="italic">V</hi> resistere <lb/>
            P 13 per] om. <hi rend="italic">P</hi> consuetudinis] consuetndis v 14 legi v <lb/>
            15 domando v 20 pendet <hi rend="italic">Gt y,,:</hi> pendet oms Gl p. et omnes <lb/>
            <hi rend="italic">o-a "\'JW. utra</hi>. 22 te] <hi rend="italic">om. Gl</hi> corpus <hi rend="italic">Gay:</hi> corpus eius <hi rend="italic">Glv</hi> <lb/>
            23 eias] <hi rend="italic">om. C\'c</hi> 24 anima <hi rend="italic">Y:</hi> animo <hi rend="italic">Gv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="814"/>
            modus praescriptus appareat, ita ut cetera in illum confluant, <lb/>
            de dilectione tua nihil dictum uidetur, sed cum dictum est: <lb/>
            diliges proximum tuum sicut te ipsum, simul et tui <lb/>
            abs te dilectio non praetermissa est. 
</p><p>Ille autem iuste et sancte uiuit qui rerum integer aestimator<lb n="5"/>
            est; ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut <lb/>
            diligat quod non est diligendum aut non diligat quod diligendum <lb/>
            est aut amplius diligat quod minus diligendum est <lb/>
            aut aeque diligat quod uel minus aut amplius diligendum <lb/>
            est aut minus uel amplius quod aeque diligendum est. omnis<lb n="10"/>
            peccator, in quantum peccator est, non est diligendus; et <lb/>
            omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter <lb/>
            deum, deus uero propter se ipsum. et si deus omni homine <lb/>
            amplius diligendus est, amplius quisque deum debet diligere <lb/>
            quam se ipsum. item amplius alius homo diligendus est quam<lb n="15"/>
            corpus nostrum, quia propter deum omnia ista diligenda sunt, <lb/>
            et potest nobiscum alius homo deo perfrui, quod non potest <lb/>
            corpus, quia corpus per animam uiuit, qua fruimur deo. 
</p><p>Omnes autem aeque diligendi sunt. sed cum omnibus prodesse <lb/>
            non possis, his potissimum consulendum est qui pro <lb n="20"/>
            locorum et temporum uel quarumlibet rerum opportunitatibus <lb/>
            constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. sicut enim <lb/>
            si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, <lb/>
            nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum <lb/>
            neuter alium uel indigentia uel erga te aliqua necessitudine<lb n="25"/>
            superaret, nihil iustius faceres, quam ut sorte eligeres <lb/>
            cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus, <lb/>
            quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum

<note type="footnote">3 Matth. 22, 39 </note>

<note type="footnote">1 praescriptas GPv: perocribtns <hi rend="italic">V</hi> 2 de] om. <hi rend="italic">01</hi> nihil] nil <lb/>
            <hi rend="italic">Krv</hi> 3 sicut V: tamquam <hi rend="italic">Opx</hi> 9 aut amplins V: vel amplius <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 10 omnia (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 2) 0</hi> 13 homine] homini <hi rend="italic">G\'łtJ</hi> <lb/>
            14 diligere] deligere v 20 possi* (e add. <hi rend="italic">m. 2) 0</hi> consolendum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 21 oportnnitatibus <hi rend="italic">libri</hi> 22 quadam (a <hi rend="italic">prior ex</hi> i corr.) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            23 ai] вi. (c ras.) <hi rend="italic">0</hi> habundaret <hi rend="italic">G*v</hi> habnndaretnr <hi rend="italic">01</hi> 24 dari<lb/>
             (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 2) G</hi> 26 nt <hi rend="italic">GVv:</hi> ant <hi rend="italic">P</hi> eligerea <hi rend="italic">G\'V,,:</hi> <lb/>
            iegeree <hi rend="italic">GlP*</hi> legeris P1 27 essetj est <hi rend="italic">01x</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="815"/>
            est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere <lb/>
            potuerit. 
</p><p>Omnium autem, qui nobiscum frui possunt deo, partim eos <lb/>
            diligimus quos ipsi adiuuamus, partim a quibus adiuuamur, <lb/>
            partim quorum et indigemus adiutorio et indigentiae subuenimus, <lb n="5"/>
            partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi <lb/>
            nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. uelle tamen debemus, <lb/>
            ut omnes nobiscum diligant deum, et totum, quod eos <lb/>
            uel adiuuamus uel adiuuamur ab eis, ad unum illum finem <lb/>
            referendum est. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="274" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCL. DE PRINCIPIO VIARVM SECVNDVM SALOMONEM. EX EODEM LIBRO PRIMO. </title></ab><p>Cum homine in deo frueris, deo potius quam homine frueris;  <lb/>
             illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te peruenisse <lb n="15"/>
            laetaberis, in quo spem ponis, ut uenias. inde ad Filemonem <lb/>
            Paulus: ita, frater, inquit, ego te fruar in domino. <lb/>
            quod si non addidisset: in do m ino et te fruar tantum dixisset, <lb/>
            in eo constituisset spem beatitudinis suae. quamquam etiam <lb/>
            uicinissime dicitur frui cum dilectione uti. cum enim adest <lb n="10"/>
            quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat, <lb/>
            per quam si transieris eamque ad illud ubi permanendum est <lb/>
            rettuleris, uteris ea et abusiue, non proprie diceris frui. si <lb/>
            uero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae <lb/>
            tuae, tunc uere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum <lb n="15"/>
            est nisi in illa trinitate, id est summo et incommutabili <lb/>
            bono.

<note type="footnote"> 17 Philem. 20 </note>

<note type="footnote"> 3 posont v deo <hi rend="italic">GPv:</hi> deum <hi rend="italic">Y</hi> 4 adianamas <hi rend="italic">GPv:</hi> adiuaamar <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> partim <hi rend="italic">V:</hi> partim eos <hi rend="italic">GPv</hi> 5 quorum et <hi rend="italic">GPv:</hi> <lb/>
            et quorum <hi rend="italic">V</hi> indigimas <hi rend="italic">Gx</hi> 7 uelle] aelli Gs., 11 <hi rend="italic">cap</hi>. Cc.L- <lb/>
            (X <hi rend="italic">et</hi> VI <hi rend="italic">ras.) V</hi> CCLXIUI <hi rend="italic">P</hi> CCLXVI <hi rend="italic">Gv</hi> 16 philemonem <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            17 paulUI (as <hi rend="italic">ex</hi> as <hi rend="italic">corr. m. 2) v</hi> 18 tantum fruar v 21 delectationem]<lb/>
             dilectionem <hi rend="italic">G*v</hi> 23 retuleris <hi rend="italic">Gv</hi> </note> 
<pb n="816"/>
            
</p><p rend="script">Vide quemadmodum, cum ipsa ueritas et uerbum, per quod <lb/>
            facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis, <lb/>
            tamen ait apostolus: etsi noueramus Christum secundum <lb/>
            carnem, sed nunc iam non nouimus. ille quippe qui <lb/>
            non solum peruenientibus possessionem sed etiam uiam se<lb n="5"/>
            praebere uoluit uenientibus, ad principium uiarum noluit carnem <lb/>
            assumere. unde est etiam illud: dominus creauit me <lb/>
            principium uiarum suarum, ut inde inciperent qui uellent <lb/>
            uenire. apostolus igitur, quamuis adhuc ambularet in uia <lb/>
            et ad palmam supernae uocationis sequeretur uocantem dominum,<lb n="10"/>
            tamen ea quae retro sunt obliuiscens et in ea quae <lb/>
            ante sunt extentus iam principium uiarum transierat, hoc est <lb/>
            eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum <lb/>
            iter est omnibus, qui ad ueritatem peruenire et in uita aeterna <lb/>
            permanere desiderant. sic enim ait: ego sum uia et ueritas<lb n="15"/>
            et uita, hoc est "per me peruenitur, ad me peruenitur, <lb/>
            in me permanetur". cum enim ad ipsum peruenitur, ad patrem <lb/>
            peruenitur, quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur <lb/>
            uinciente et tamquam agglutinante nos sancto spiritu, quo in <lb/>
            summo atque incommutabili bono permanere possimus. ex<lb n="20"/>
            quo intellegitur, quia nulla res in uia tenere nos debeat, <lb/>
            quando nec ipse dominus, in quantum uia nostra esse dignatus <lb/>
            est, tenere nos uoluerit, sed transire, ne rebus temporalibus, <lb/>
            quamuis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis haereamus <lb/>
            infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum

<note type="footnote"> 1 cf. Io. 1, 3 et 14 3 II Cor. 5, 16 7 Prou. 8, 22 <lb/>
            9 cf. Philipp. 3, 12-14 15 Io. 14, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">V: om. v</hi> per <hi rend="italic">V: om. v</hi> 2 esset <hi rend="italic">V:</hi> est <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            entl <lb/>
            5 peruenibus (enti <hi rend="italic">add. m. 2) v</hi> 8 principium <hi rend="italic">V:</hi> in principio <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 10 et <hi rend="italic">V:</hi> ut v dominum <hi rend="italic">V:</hi> deum <hi rend="italic">GPv</hi> 13 eo <hi rend="italic">GPtJ:</hi> <lb/>
            ea <hi rend="italic">V</hi> 16 per me peruenitur <hi rend="italic">V:</hi> per me uenitur Qv peruenitur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 17 peruenitur ad] peruenitur quę (qui <hi rend="italic">P1)</hi> ad P1 p. etiam ad <hi rend="italic">G*<lb/>
             supr. uers</hi>. peruenitur ad patrem] <hi rend="italic">om. Glv</hi> ad patrem peruenitur} <lb/>
            <hi rend="italic">del. m. 2 P</hi> 19 acglutinante <hi rend="italic">v</hi> spiritu sancto v quo] <lb/>
            quod v 20 possumus v 24 illo F: eo Qv 25 infirmiter <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> firmiter v </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="817"/>
            ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberauit et collocauit <lb/>
            ad dexteram patris, prouehi atque peruehi mereamur. 
</p><p>Omnium igitur, quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, <lb/>
            haec summa est, ut intellegatur legis et omnium diuinarum <lb/>
            scripturarum plenitudo et finis esse dilectio rei, qua fruendum <lb n="5"/>
            est, et rei, quae nobiscum ea re frui potest, quia, ut se quisque <lb/>
            diligat, praecepto non opus est. hoc ergo ut nossemus atque <lb/>
            possemus, facta est tota pro nostra salute per diuinam prouidentiam <lb/>
            dispensatio temporalis, qua debemus uti, non quasi <lb/>
            mansoria quadam dilectione et delectatione, sed transitoria potius <lb n="10"/>
            tamquam uiae, tamquam uehiculorum uel aliorum quorumlibet <lb/>
            instrumentorum aut si quid congruentius dici potest, ut <lb/>
            ea quibus ferimur propter illud ad quod ferimur diligamus. 
</p><p>Quisquis igitur scripturas diuinas uel quamlibet earum partem <lb/>
            intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet istam <lb n="15"/>
            geminam caritatem dei et proximi, nondum intellexit. quisquis <lb/>
            uero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae caritati <lb/>
            sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit <lb/>
            eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur nec omnino <lb/>
            mentitur. inest quippe in mentiente uoluntas falsa dicendi, <lb n="20"/>
            et ideo multos inuenimus, qui mentiri uelint, qui autem <lb/>
            falli, neminem. cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens <lb/>
            patiatur, satis apparet in una eademque re illum qui <lb/>
            fallitur eo qui mentitur esse meliorem, quando quidem pati <lb/>
            melius est iniquitatem quam facere. omnis autem, qui mentitur, <lb n="25"/>
            inique facit, et si cuiquam uidetur aliquando utile esse

<note type="footnote"> 5 cf. Rom. 13, 10. I Tim. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 temporalibus F: temporibus v 2 peruehi <hi rend="italic">Gap:</hi> prouehi <hi rend="italic">0% <lb/>
            Vx</hi> 3 igitur <hi rend="italic">OVv:</hi> autem P dicta <hi rend="italic">F:</hi> praedicta <hi rend="italic">GPfJ</hi> <lb/>
            5 qua] quam v 7 nossemus <hi rend="italic">V:</hi> nos aimus v 8 posBimus<lb/>
             n pro <hi rend="italic">V:</hi> propter v nostram Balutem v 9 qua <hi rend="italic">V:</hi> quia <lb/>
            v uti <hi rend="italic">F:</hi> ut <hi rend="italic">v</hi> 10 mansuria (m. <hi rend="italic">1 et 2) V</hi> 11 uiae <lb/>
            tamquam] om. v aliorum <hi rend="italic">GPv:</hi> aliarum <hi rend="italic">F</hi> 13 quibus ferimur <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> quibus fruimur <hi rend="italic">OPv</hi> ad quod <hi rend="italic">GP,,:</hi> ac quod P1; om. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            19 probabitur F: probatus v 26 si F: ei <hi rend="italic">Ov</hi> cuiquam <hi rend="italic">OlPV:</hi> <lb/>
            cui 0\'v utile aliquando Gv </note>

<note type="footnote"> mII. </note>

<note type="footnote"> 52 </note> <lb/>
             
<pb n="818"/>
            mendacium, potest uideri utilem aliquando esse iniquitatem. <lb/>
            nemo enim mentiens in eo quod mentitur seruat fidem; nam <lb/>
            hoc utique uult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam <lb/>
            tamen ei mentiendo non seruat. omnis autem fidei uiolator <lb/>
            iniquus est. aut igitur iniquitas aliquando est utilis, quod fieri<lb n="5"/>
            non potest, aut mendacium semper inutile est. sed quisquis <lb/>
            in scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus <lb/>
            fallitur, sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia <lb/>
            fallitur, qua aedificet caritatem, quae finis praecepti est, <lb/>
            ita fallitur, ac si quisquam errore deserens uiam eo tamen per<lb n="10"/>
            agrum pergat, quo etiam uia illa perducit. corrigendus est <lb/>
            tamen et quam sit utilius uiam non deserere demonstrandum <lb/>
            est, ne consuetudine deuiandi etiam in transuersum aut peruersum <lb/>
            ire cogatur. 
</p><p>Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit,<lb n="15"/>
            plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. <lb/>
            quae si uera et certa esse contendit, illud non possit . <lb/>
            uerum esse quod senserat fitque in eo nescio quomodo, ut <lb/>
            amando sententiam suam scripturae incipiat offensior esse <lb/>
            quam sibi. quod malum si serpere siuerit, euertetur ex eo. <lb n="20"/>
            per fidem enim ambulamus, non per speciem; titubabit autem <lb/>
            fides, si diuinarum scripturarum uaccillat auctoritas. porro <lb/>
            fide titubante caritas etiam ipsa languescit. nam si a fide <lb/>
            quisque ceciderit, a caritate etiam necesse est cadat. non enim <lb/>
            potest diligere quod esse non credit. porro si credit et diligit, as <lb n="25"/>
            bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando <lb/>
            efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse uenturum.

<note type="footnote"> 21 cf. n Cor. 5, 7 </note>

<note type="footnote"> 17 contendit <hi rend="italic">VS:</hi> consentit <hi rend="italic">GV (e corr.) v</hi> 18 quomodo F: quodam <lb/>
            modo v 19 offensior <hi rend="italic">G:</hi> offensor <hi rend="italic">Vv</hi> 20 euertitur 010 <lb/>
            22 uaccillat] baccillat V uacillat <hi rend="italic">GPv</hi> 24 quisque PF: quisquam <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 25 si credit <hi rend="italic">F:</hi> si et credit <hi rend="italic">GPv</hi> </note> 
<pb n="819"/>
            
</p></div><div n="275" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLI. QVOD FIDE ET SPE DECEDENTE CARITAS MANEAT ET QVOD TEMPORALE QVID VILESCAT, CVM VENERIT, AETERNVM VERO ARDENTIVS DILIGATVR. EX EODEM LIBRO PRIMO. </title></ab><p>Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia  <lb n="5"/>
            militat: fides, spes, caritas. 
</p><p>Sed fidei succedet species, quam uidebimus, speciei succedet <lb/>
            beatitudo ipsa, ad quam peruenturi sumus; caritas autem <lb/>
            etiam istis decedentibus augebitur potius. si enim credendo <lb/>
            diligimus quod nondum uidemus, quanto magis, cum uidere <lb n="10"/>
            coeperimus? et si sperando diligimus quo nondum peruenimus, <lb/>
            quanto magis, cum peruenerimus ? inter temporalia quippe <lb/>
            atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur, <lb/>
            antequam habeatur, uilescit autem, cum aduenerit — non enim <lb/>
            satiat animam, cui uera est et certa sedes aeternitatis — <lb n="15"/>
            aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. <lb/>
            nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam <lb/>
            se habet, ut ei uilescat, cum minus inuenerit, sed quantum <lb/>
            quisque ueniens existimare potuerit, plus perueniens inuenturus <lb/>
            est. <lb n="20"/>
            
</p><p>Homo itaque fide, spe et caritate subnixus eaque inconcusse <lb/>
            retinens non indiget scripturis nisi ad alios instruendos. itaque <lb/>
            multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus uiuunt. <lb/>
            unde in illis arbitror iam impletum esse quod dictum est: <lb/>
            siue prophetiae, euacuabuntur, sine linguae, cessabunt, <lb n="25"/>
            siue scientia, euacuabitur, quibus tamen quasi <lb/>
            machinis tanta fidei et spei et caritatis in eis surrexit

<note type="footnote"> 25 I Cor. 13, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLI <hi rend="italic">ex</hi> CCXLVII <hi rend="italic">ras. corr. V:</hi> CCLXV P CCLXVII <lb/>
            <hi rend="italic">(h</hi> 2 decedente <hi rend="italic">PV:</hi> decente at decenter <hi rend="italic">G\'fJ</hi> 4 primo] primo <lb/>
            de doctrina christiana Ov 7 fidei succedit <hi rend="italic">OPv</hi> speciei F1: "speciei<lb/>
             P et spei <hi rend="italic">GPtJ</hi> snccedit <hi rend="italic">GPv</hi> 9 decedentibus <hi rend="italic">V:</hi> decidentibna <lb/>
            n 15 sedes G\'V\'ł1: sedis Olyt aeternitatis <hi rend="italic">V:</hi> aetemitas <lb/>
            <hi rend="italic">(Jp"</hi> 17 ezsistimare <hi rend="italic">V</hi> 21 caritate <hi rend="italic">(om</hi>. et) v 22 instrnendoe <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> introducendos v 27 tanta <hi rend="italic">V:</hi> tantae v snrrexerit v </note>

<note type="footnote"> 52* </note> <lb/>
             
<pb n="820"/>
            instructio, ut perfectum aliquid tenentes ea quae sunt ex parte <lb/>
            non quaerant: perfectum sane, quantum in hac uita potest; <lb/>
            nam in comparatione futurae uitae nullius iusti est et sancti <lb/>
            uita ista perfecta. ideo: manent, inquit, fides, spes, caritas, <lb/>
            tria haec: maior autem horum est caritas,<lb n="5"/>
            quia et cum quisque ad aeterna peruenerit, duobus istis decedentibus <lb/>
            caritas auctior et certior permanebit. 
</p><p>Quapropter cum quisque cognouerit finem praecepti esse <lb/>
            caritatem de corde puro et conscientia bona et fide <lb/>
            non ficta, omnem intellectum diuinarum scripturarum ad<lb n="10"/>
            ista tria relaturus ad tractationem illorum librorum securus <lb/>
            accedat. cum enim diceret: caritas, addidit: de corde <lb/>
            puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. <lb/>
            conscientiam uero bonam subiunxit propter spem; ille enim <lb/>
            se ad id quod credit et diligit peruenturum esse desperat cui<lb n="15"/>
            malae conscientiae scrupulus inest. tertio: et fide, inquit, <lb/>
            non ficta. si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et <lb/>
            non diligimus quod non est diligendum et recte uiuendo id <lb/>
            speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>