<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="266" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">TRIA QVAE SVNT IN IMAGINE DEI, ID EST MEMORIA, INTEL- LECTVS ET AMOR, VNIVS ESSE PERSONAE, QVIA NON HOC EST EI ESSE QVOD HAEC HABERE. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXII. </title></ab><p rend="script">Verum haec quando in una sunt persona, sicut est homo,  <lb n="5"/>
            potest nobis quispiam dicere: tria ista, memoria, intellectus <lb/>
            et amor, mea sunt, non sua, nec sibi, sed mihi agunt quod <lb/>
            agunt, immo ego per illa. ego enim memini per memoriam, <lb/>
            intellego per intellegentiam, amo per amorem, et quando ad <lb/>
            memoriam meam aciem cogitationis aduerto ac sic in corde <lb n="10"/>
            meo dico quod scio uerbumque uerum de scientia mea gignitur, <lb/>
            utrumque meum est, et scientia utique et uerbum. ego enim <lb/>
            scio, ego dico in corde meo quod scio. et quando in memoria <lb/>
            mea cogitando inuenio iam me intellegere, iam me amare <lb/>
            aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde <lb n="15"/>
            cogitarem, intellectum meum et amorem meum inuenio in <lb/>
            memoria mea, quo ego intellego, ego amo, non ipsa. item <lb/>
            quando cogitatio mea memor est et uult redire ad ea quae <lb/>
            in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus <lb/>
            dicere, mea memoria memor est et mea uult uoluntate, non <lb n="20"/>
            sua. ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit <lb/>
            quid appetere debeat, quid uitare, per meam, non per suam <lb/>
            memoriam meminit, et per intellegentiam meam, non suam <lb/>
            quidquid intellegenter amat intellegit. quod breuiter dici potest: <lb/>
            ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, <lb n="25"/>
            qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec <lb/>
            habeo. ista ergo dici possunt ab una persona, quae habet haec

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLVI P CCLYII v CCLVIII <hi rend="italic">G; deest in MV</hi> immagine <lb/>
            (om. io) P 2 unus (i <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> quia P: quę <lb/>
            Gx est <hi rend="italic">P: om. Gv</hi> 5 potest homo P 6 dicerae v <lb/>
            9 intellego <hi rend="italic">Gv:</hi> p intelligo P1 11 gignitur <hi rend="italic">G\'1):</hi> gignetur <hi rend="italic">G\'P</hi> <lb/>
            15 qui] quia (a <hi rend="italic">add. m. 3) G</hi> 17 quo] quod (d <hi rend="italic">add. m. 3) G</hi> que <lb/>
            v ipsa <hi rend="italic">Gl:</hi> ipsam <hi rend="italic">G\'Pv</hi> 19 relinquerat P 22 per suam] <lb/>
            p IWn P 24 quicquid <hi rend="italic">GPv</hi> 25 tria illa v ego diligo J <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. u1 <hi rend="italic">in mg</hi>. 27 haec <hi rend="italic">Gap:</hi> haec ipsa <hi rend="italic">G\'v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="794"/>
            tria, non ipsa est haec tria. in illius uero summae simplicitate <lb/>
            naturae, quae deus est, quamuis unus sit deus, tres tamen <lb/>
            personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus. 
</p><p>Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in <lb/>
            re aliqua; propter quam imaginem simul et illud in quo sunt<lb n="5"/>
            haec tria imago dicitur, sicut imago dicitur simul et tabula <lb/>
            et quod in ea pictum est, sed propter picturam, quae in ea <lb/>
            est, simul et tabula nomine imaginis appellatur. 
</p></div><div n="267" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">QVAM VERA IN DEI TRINITATE VNITAS ET QVAM VERA IN EIVSDEM VNITATE SIT TRINITAS. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXIII. </title></ab><p><lb/>
            Verum in illa summa trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas <lb/>
            hominum non possit dici unus homo, illa unus deus et dicatur <lb/>
            et sit, nec in uno deo sit illa trinitas, sed unus deus. nec<lb/>
            rursus quemadmodum ista imago, quod est homo, habens <lb n="15"/>
            illa tria una persona est, ita est illa trinitas, sed tres personae <lb/>
            sunt, pater filii et filius patris et spiritus sanctus patris et <lb/>
            filii. quamuis enim memoria hominis, et maxime illa quam <lb/>
            pecora non habent, id est qua res intellegibiles ita continentur,<lb/>
            ut non in eam per sensus corporis uenerint, habeat pro <lb n="20"/>
            modulo suo in hac imagine trinitatis incomparabiliter quidem <lb/>
            imparem, sed tamen qualemcumque similitudinem patris; <lb/>
            itemque intellegentia hominis, quae per intentionem cogitationis <lb/>
            inde formatur, quando quod scitur dicitur et nullius <lb/>
            linguae cordis uerbum est, habeat in sua magna disparilitate <lb n="25"/>
            nonnullam similitudinem filii; et amor hominis de scientia <lb/>
            procedens et memoriam intellegentiamque coniungens tamquam

<note type="footnote"> 1 ipsa <hi rend="italic">G3P: om. Glv</hi> 2 unus P: unum <hi rend="italic">Gv</hi> 5 aliqua P: <lb/>
            alia <hi rend="italic">GD</hi> 9 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLVII P CCLVUII <hi rend="italic">Gv; deest in MY</hi> <lb/>
            10 eiustem v 11 XXIII P: XCIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 14 illa <hi rend="italic">Gv:</hi> iUe P <lb/>
            et dicatur-unus deus] <hi rend="italic">add. G* in mg</hi>. 20 peccora v 21 eam <lb/>
            <hi rend="italic">G:</hi> ea <hi rend="italic">Pv</hi> uenirent <hi rend="italic">Gv</hi> 23 imparem <hi rend="italic">Gv:</hi> impatrem P <lb/>
            24 hominis quae <hi rend="italic">Gv:</hi> omnisque P 26 disparalitate Pl 28 tamquam <lb/>
            <hi rend="italic">Gv:</hi> tantam P </note> <lb/>
             
<pb n="795"/>
            parenti prolique communis — unde nec parens intellegitur esse <lb/>
            nec proles — habeat in hac imagine aliquam, licet ualde imparem <lb/>
            similitudinem spiritus sancti: non tamen, sicut in ista <lb/>
            imagine trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis <lb/>
             sunt, ita in ipsa summa trinitate, cuius haec imago <lb n="5"/>
            est, unius dei sunt illa tria, sed unus deus est, et tres sunt <lb/>
            illae, non una persona. quod sane mirabiliter ineffabile est <lb/>
            uel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago <lb/>
            trinitatis, ipsa uero summa trinitas tres personae sint, inseparabilior <lb/>
            est illa trinitas personarum trium quam haec unius. <lb n="10"/>
            illa quippe in natura diuinitatis, siue id melius dicitur deitatis, <lb/>
            quod est, hoc est atque incommutabiliter inter se ac <lb/>
            semper aequalis est nec aliquando non fuit aut aliter fuit nec <lb/>
            aliquando non erit aut aliter erit. ista uero tria, quae sunt in <lb/>
            impari imagine, etsi non locis, quoniam non sunt corpora, <lb n="15"/>
            tamen inter se nunc in ista uita magnitudinibus separantur. <lb/>
            neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non uidemus in <lb/>
            alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio <lb/>
            contra, in alio duo haec amoris magnitudine superari, siue <lb/>
            sint ipsa duo inter se aequalia siue non sint aequalia, atque <lb n="20"/>
            ita et a singulis bina et a binis singula et a singulis singula, <lb/>
            maioribus minora uincuntur. et quando inter se aequalia fuerint <lb/>
            ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili <lb/>
            ea res, quae per gratiam non mutabitur, quia non <lb/>
            aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur, <lb n="25"/>
            mutabitur. 
</p><p rend="script">Sed hanc non solum incorporalem uerum etiam summe inseparabilem <lb/>
            uereque immutabilem trinitatem, cum uenerit <lb/>
            uisio, quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius <lb/>
            certiusque uidebimus, quam nunc eius imaginem, quod nos

<note type="footnote"> 29 I Cor. 13, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 non haec <hi rend="italic">OlP:</hi> haec <hi rend="italic">(del</hi>. non <hi rend="italic">G) G\'tJ</hi> 5 sunt <hi rend="italic">GP: om. v</hi> <lb/>
            9 sint <hi rend="italic">Gv:</hi> sunt P insepabilior (ra <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> 11 diuitatis <lb/>
            (ni add. <hi rend="italic">m</hi>. 2) v 12 incommotabiliter <hi rend="italic">P</hi> 17 enim <hi rend="italic">G\'P: om. <lb/>
             Glv</hi> uidimns P 18 in alio contra <hi rend="italic">Glp:</hi> in alio econtra <hi rend="italic">G*</hi> in <lb/>
            alio loco tria <hi rend="italic">G3 in mg</hi>. econtra v 22 maioribus <hi rend="italic">GP:</hi> a maioribus v <lb/>
            23 natura <hi rend="italic">G\'P:</hi> naturae <hi rend="italic">GH)</hi> 28 cum nenerit <hi rend="italic">Gv:</hi> conuenerit P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="796"/>
            sumus; per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui <lb/>
            uident, sicut in hac uita uidere concessum est, non illi sunt <lb/>
            qui ea quae digessimus et commendauimus in sua mente conspiciunt, <lb/>
            sed illi qui eam tamquam imaginem uident, ut possint <lb/>
            ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod<lb n="5"/>
            uident, et per imaginem, quam conspiciendo uident, etiam <lb/>
            illud uidere coniciendo, quoniam nondum possunt facie ad <lb/>
            faciem. non enim ait apostolus: "uidemus nunc in speculum", <lb/>
            sed: uidemus nunc per speculum.]
</p></div><div n="268" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXLIIII. CVR BIS DATVS SIT SPIRITVS SANCTVS. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. </title></ab><p> Quid uero fuerit causae, ut post resurrectionem suam in <lb/>
            terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, <lb/>
            hoc ergo existimo, quia per ipsum donum diffunditur<lb n="5"/>
            caritas in cordibus nostris, qua diligamus deum et proximum <lb/>
            secundum duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et <lb/>
            prophetae, hoc significans dominus Iesus bis dedisse spiritum <lb/>
            sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum <lb/>
            de caelo propter dilectionem dei. et si forte alia ratio reddatur<lb n="10"/>
            de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum sanctum <lb/>
            datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: ite, baptizate <lb/>
            gentes in nomine patris et filii et spiritus <lb/>
            sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere

<note type="footnote">9 I Cor. 13,12 14 cf. Io. 20, 22 cf. Act. 2, 4 15 cf. Rom. <lb/>
            5, 5 17 cf. Matth. 22, 40 22 Matth. 28, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 qui] <hi rend="italic">om. G1</hi> 2 sunt <hi rend="italic">GIp: del. Gt; om. v</hi> 3 digessimus <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> dignissimus <hi rend="italic">v</hi> commendamus P 4 possent <hi rend="italic">Ołp</hi> 7 conniciendo <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 8 speculo <hi rend="italic">O\'v</hi> 10 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLVIII P CCLX <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            11 cur] quur (r <hi rend="italic">in ras. a m. 2 P) MP</hi> quod <hi rend="italic">G</hi> quare v ex] ex eodem <lb/>
            <hi rend="italic">o Pv</hi> supra scripto <hi rend="italic">MV:</hi> XV de trinitate titulo XXVI (XXIII P) <hi rend="italic">G <lb/>
            Pv</hi> 13 in terra <hi rend="italic">MV:</hi> et in terra <hi rend="italic">GPv</hi> 15 ergo] ego <hi rend="italic">Gs</hi> 18 dedisse <lb/>
            <hi rend="italic">MPV (ct. p. 558, 3 not.):</hi> dedit <hi rend="italic">Gv</hi> 21 bis] his v sanctum <hi rend="italic">MY: <lb/>
            om. Gv</hi> 22 insuflasset <hi rend="italic">V</hi> 23 gentes <hi rend="italic">MPV:</hi> omnes gentes <hi rend="italic">Gv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="797"/>
            non debemus. ipse est igitur qui etiam de caelo datus est <lb/>
            die pentecostes, id est post diem decimum quam dominus ascendit <lb/>
            in caelum. quomodo ergo deus non est qui dominus <lb/>
            ascendit in caelum? quomodo ergo deus non est qui dat <lb/>
            spiritum sanctum? immo quantus deus est qui dat deum? <lb n="5"/>
            neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. <lb/>
            orabant quippe, ut ueniret in eos quibus manum imponebant, <lb/>
            non ipsi eum dabant; quem morem in suis praepositis etiam <lb/>
            nunc seruat ecclesia. 
</p><ab><title type="sub">EX SERMONE DE ASCENSIONE DOMINI. </title></ab><p rend="script">Quaerat a me aliquis, quare bis dedit spiritum sanctum. 
</p><p><note type="section"> 268\' </note><lb/>
            multi multa dixerunt et sicut homines quaesierunt et aliquid <lb/>
            dixerunt, quod non esset contra fidem, alius hoc, alius illud, <lb/>
            utrumque quod non excederet regulam ueritatis. si dicam me <lb/>
            scire quare bis dederit, mentior uobis. nescio. qui se dicit scire <lb n="15"/>
            quod nescit temerarius est; qui se negat scire quod scit, ingratus <lb/>
            est. ergo fateor uobis: quare bis dederit dominus spiritum <lb/>
            sanctum, adhuc quaero et ad aliquid certius cupio peruenire. <lb/>
            adiuuet me dominus orantibus uobis, ut quod donare <lb/>
            dignatur uobis non taceatur. ergo nescio. quid tamen existimem <lb n="20"/>
            nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum <lb/>
            teneo dedisse — quid ergo existimem non tacebo. si hoc est, <lb/>
            confirmet dominus; si aliud est quod uerius appareat, donet <lb/>
            dominus. ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum spiritum <lb/>
            sanctum, ut commendarentur duo praecepta caritatis. duo sunt <lb n="25"/>
            enim praecepta et una est caritas: diliges dominum deum <lb/>
            tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua; et

<note type="footnote"> 26 Matth. 22, 37 sqc[. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 diem <hi rend="italic">MY:</hi> dies Gv decimum <hi rend="italic">MY:</hi> decem Gv quam] qua <lb/>
            e 3 dominus ascendit-non est qui <hi rend="italic">MY: om. GPv</hi> 7 imponebat <lb/>
            (n add. <hi rend="italic">m. 2) v</hi> 10 ex <hi rend="italic">MV:</hi> item ex <hi rend="italic">P</hi> item <hi rend="italic">G; sbros</hi>. <lb/>
            in v sermonem <hi rend="italic">0</hi> domini] om. <hi rend="italic">GPv</hi> 13 esset <hi rend="italic">Otptyt":</hi> <lb/>
            ease <hi rend="italic">GlP*</hi> 14 quod] <hi rend="italic">om</hi>. v 15 scire quare <hi rend="italic">G3:</hi> nescire quare <lb/>
            <hi rend="italic">GlVv</hi> mentiar v nescio] om. <hi rend="italic">G*v</hi> 18 et <hi rend="italic">oays om. Glv</hi> <lb/>
            20 nobis <hi rend="italic">Y:</hi> et uobia <hi rend="italic">Gv</hi> tamon <hi rend="italic">Gv:</hi> tam <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="798"/>
            diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his <lb/>
            duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. <lb/>
            una caritas et duo praecepta, unus spiritus et duo data. non <lb/>
            enim alius datus est prius et alius datus est postea, quia non <lb/>
            alia caritas diligit proximum quam illa quae diligit deum. non <lb n="5"/>
            ergo alia caritas est; qua caritate proximum diligimus, ipsa caritate <lb/>
            et deum. sed quia aliud est deus, aliud proximus, una caritate <lb/>
            diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur. quia ergo <lb/>
            magna est primitus commendanda dilectio dei, secunda dilectio <lb/>
            proximi, a secunda autem incipitur, ut ad primam perueniatur<lb n="10"/>
            
</p><p>— si enim fratrem, quem uides, non diliges, deum, <lb/>
            quem non uides, quomodo diligere poteris? — ideo <lb/>
            forte informans nos ad dilectionem proximi dedit in terra conspicuus <lb/>
            et proximis proximus spiritum sanctum insufflando in <lb/>
            faciem eorum; ut ab hac proximi caritate peruenirent ad eius <lb n="15"/>
            (caritatem) qui in caelis est, de caelo misit iterum spiritum <lb/>
            sanctum. accipe in terra et diliges fratrem; accipe de caelo <lb/>
            et dilige deum, quia et in terra quod accepisti de caelo est. in <lb/>
            terra Christus dedit, sed de caelo est quod dedit. ille enim <lb/>
            dedit qui de caelo descendit; hic inuenit cui daret, sed inde<lb n="20"/>
            attulit quod daret. 
</p><p>Quid est ergo, fratres? an forte commemoro et hoc, quomodo <lb/>
            caritas ad spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: <lb/>
            non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus <lb/>
            scientes, quia tribulatio patientiam<lb n="25"/>
            operatur, patientia probationem, probatio uero <lb/>
            spem, spes autem non confundit, quia caritas dei <lb/>
            diffusa est in cordibus nostris. unde? quid tibi dabas? <lb/>
            quid quasi de tuo praesumebas? quid enim habes, quod

<note type="footnote"> 11 I Io. 4, 20 24 Rom. 5, 3 eqq. \' 29 I Cor. 4, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 duo praecepta <hi rend="italic">GPv:</hi> dua p. <hi rend="italic">V</hi> 8 non sunt— diliguntur] <hi rend="italic">add. <lb/>
            v1 in mg</hi>. 11 diligis <hi rend="italic">Gv</hi> 14 insuflando <hi rend="italic">V</hi> 15 ut] <hi rend="italic">add. P* <lb/>
            supr. uers.;</hi> et <hi rend="italic">G3</hi> peruenirent ad eius <hi rend="italic">G\'v: om. GlPV</hi> <lb/>
            16 caritatem <hi rend="italic">addidi: om. GPVv</hi> qui PF: quae Gtt1; <hi rend="italic">eras. G\'</hi> <lb/>
            17 diliges <hi rend="italic">V:</hi> dilige <hi rend="italic">Gv</hi> 20 dedit] <hi rend="italic">om. v</hi> 27 confundit <hi rend="italic">F:</hi> confundetur <lb/>
            v </note> <lb/>
             
<pb n="799"/>
            non accepisti? ergo unde nisi, quod sequitur, per spiritum <lb/>
            sanctum, qui datus est nobis? 
</p><p>Caritas ista non tenetur nisi in unitate ecclesiae. non illam <lb/>
            habent diuisores, sicut dicit apostolus ludas: hi sunt qui <lb/>
            se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes; <lb n="5"/>
            ideo defluunt, quia coagulum non habent caritatis. 
</p></div><div n="269" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXLV. QVID QVODAM SERMONE AD POPVLVM DISPVTATVM SIT DE DIFFERENTIA GENERATIONIS FILII ET PROCESSIONIS SPIRITVS SANCTI. EX LIBRO DE TRINITATE XV, T. XXVII. </title></ab><p rend="script">Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et  ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum <lb/>
            est generationem a processione distinguere, sufficiat interim <lb/>
            eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re <lb/>
            in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus <lb n="15"/>
            dictumque conscripsimus. inter cetera enim, cum per <lb/>
            scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere <lb/>
            spiritum sanctum: "si ergo" inquam "et de patre et de <lb/>
            filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: de patre <lb/>
            procedit ? cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre <lb n="20"/>
            et quod ipsius est de quo ipse est ? unde illud est quod <lb/>
            ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me <lb/>
            misit. si igitur hic intellegitur eius doctrina, quam tamen <lb/>
            dixit non suam, sed patris, quanto magis illic intellegendus <lb/>
            est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait: de <lb n="25"/>
            patre procedit, ut non diceret: "de me non procedit"? a quo <lb/>
            autem habet filius, ut sit deus — est enim de deo deus —

<note type="footnote"> 4 Iud. 1, 19 18 cf. Tract. in euang. Io. 99, ssq. 19 (et <lb/>
            25) Io. 15, 26 22 Io. 7, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 unde ergo <hi rend="italic">v</hi> 4 hi sunt <hi rend="italic">(cf. p</hi>. 377, <hi rend="italic">24; gr. ovxot ftadv):</hi> his <lb/>
            <hi rend="italic">OMPVv</hi> 7 cap. CCLVUII <hi rend="italic">P</hi> CCLXI <hi rend="italic">Gv</hi> 8 quid] quod <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            9 diferentia <hi rend="italic">P</hi> 10 ex <hi rend="italic">MY:</hi> ex eodem <hi rend="italic">GPv</hi> 14 extendi] extenti <lb/>
            v 20 eum] eam(?) <hi rend="italic">V</hi> 21 ipse <hi rend="italic">MV:</hi> et ipse <hi rend="italic">Gv</hi> unde <hi rend="italic">MY:</hi> <lb/>
            unde et v 27 sit <hi rend="italic">(om</hi>. deus) v </note> <lb/>
             
<pb n="800"/>
            ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat spiritus sanctus. <lb/>
            ac per hoc spiritus sanctus, ut etiam de illo procedat, <lb/>
            sicut procedit de patre, ab ipso habet patre. hic utcumque <lb/>
            etiam illud intellegitur, quantum a talibus, quales nos sumus. <lb/>
            intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere<lb n="5"/>
            spiritus sanctus, quoniam, si et ipse filius diceretur, <lb/>
            amborum utique filius diceretur: quod absurdissimum est. filius <lb/>
            quippe nullus est duorum nisi patris et matris. absit autem, <lb/>
            ut inter deum patrem et dei filium tale aliquid suspicemur, <lb/>
            quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit,<lb n="10"/>
            sed cum in matrem procedit ex patre, nondum procedit ex <lb/>
            matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc <lb/>
            procedit ex patre. spiritus autem sanctus non de patre procedit <lb/>
            in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, <lb/>
            sed simul de utroque procedit, quamuis hoc filio pater<lb n="15"/>
            dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. <lb/>
            neque enim possumus dicere, quod non sit uita spiritus sanctus, <lb/>
            cum uita pater, uita sit filius; ac per hoc sicut pater, cum <lb/>
            habeat uitam in semet ipso, dedit et filio habere uitam in <lb/>
            semet ipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit <lb n="20"/>
            et de ipso." [haec de illo sermone in hunc librum transtuli, <lb/>
            sed fidelibus, non infidelibus loquens. 
</p><p rend="script">Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista <lb/>
            quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt, <lb/>
            ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt, quae una<lb n="25"/>
            persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa trinitate, <lb/>
            quae deus est, credunt potius quod in sacris litteris

<note type="footnote"> 19 cf. Io. 5, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 ut] <hi rend="italic">om. v</hi> procedat <hi rend="italic">MY:</hi> procedit c 2 illo <hi rend="italic">GlMPVv :</hi> <lb/>
            filio <hi rend="italic">G. supr. uere</hi>. procedat] procedit v 4 qualis v 6 si] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 9 dei <hi rend="italic">MV (m</hi>. 1 <hi rend="italic">et</hi> 2): deum <hi rend="italic">GPv</hi> 10 simul <hi rend="italic">MY:</hi> <lb/>
            simul et <hi rend="italic">GP"</hi> 11 matrem <hi rend="italic">GP"v:</hi> matre <hi rend="italic">MP Y</hi> 14 filium] n <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m. 1 V</hi> 15 dederit pater v 16 procedit v 18 uita <lb/>
            pater <hi rend="italic">MV:</hi> uita sit pater <hi rend="italic">Ov</hi> 21 <hi rend="italic">quae uncinis</hi> inclusi <hi rend="italic">desunt</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 22 fidelibus <hi rend="italic">0*v:</hi> de fidelibua <hi rend="italic">OlP</hi> 28 hanc] haec <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            24 quam] quae v ueнra (ne <hi rend="italic">reu.) 0</hi> 25 quae <hi rend="italic">GJP:</hi> in <hi rend="italic">0*v</hi> <lb/>
            26 est] et <hi rend="italic">G*v</hi> cur non o: qui non <hi rend="italic">OlPv</hi> quin <hi rend="italic">G\' supr</hi>. wen. </note> <lb/>
             
<pb n="801"/>
            inuenitur, quam poscunt liquidissimam reddi rationem sibi, <lb/>
            quae ab humana mente, tarda scilicet infirmaque, non capitur? <lb/>
            et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam <lb/>
            ueracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene uiuendo, <lb/>
            ut intellegant, id est ut, quantum uideri potest, uideatur <lb n="5"/>
            mente quod tenetur fide. quis hoc prohibeat, immo uero ad <lb/>
            hoc quis non hortetur? si autem propterea negandum putant <lb/>
            ita esse, quia ea non ualent caecis mentibus cernere, debent <lb/>
            et illi qui ex natiuitate sua caeci sunt esse solem negare. <lb/>
            lux ergo lucet in tenebris; quod si tenebrae eam non comprehendunt, <lb n="10"/>
            inluminentur dei dono prius, ut sint fideles et incipiant <lb/>
            esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso <lb/>
            fundamento aedificentur ad uidenda quae credunt, ut aliquando <lb/>
            possint uidere. sunt enim quae ita creduntur, ut <lb/>
            uideri iam omnino non possint; non enim Christus iterum in <lb n="15"/>
            cruce uidendus est. sed nisi hoc credatur quod ita factum <lb/>
            atque uisum est, ut futurum ac uidendum iam non speretur, <lb/>
            non peruenitur ad Christum, qualis sine fine uidendus est. <lb/>
            quantum uero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem <lb/>
            incommutabilemque naturam per intellegentiam utcumque <lb n="20"/>
            cernendam, nusquam se melius, regente dumtaxat <lb/>
            fidei regula, acies humanae mentis exerceat quam in eo quod <lb/>
            ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius <lb/>
            etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens, <lb/>
            cui quidam rerum inuisibilium tributus est uisus et cui tamquam <lb n="25"/>
            in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti <lb/>
            iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus et qua <lb/>
            non est superior, cui subdita regenda est, nisi deus.

<note type="footnote"> 10 cf. Io. l, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quam poscunt <hi rend="italic">GP:</hi> composcunt v sibi rationem <hi rend="italic">Gv</hi> 2 ab] <lb/>
            on. v1 infirmaque <hi rend="italic">G P:</hi> et infirma quę v non] nunc <hi rend="italic">Glv</hi> <lb/>
            5 nideri <hi rend="italic">G*:</hi> uidere <hi rend="italic">GlPv</hi> 8 ita <hi rend="italic">GP:</hi> ista v 9 qui <hi rend="italic">G2Pv:</hi> <lb/>
            quae G\' so-lem (1 <hi rend="italic">ras.) G</hi> 10 comprehendunt <hi rend="italic">G3P:</hi> comprehenderunt <lb/>
            <hi rend="italic">Glv</hi> 11 prius <hi rend="italic">Pv:</hi> dõ prius <hi rend="italic">G</hi> 12 lux esse <hi rend="italic">G\'v</hi> <lb/>
            praemiis*o (i ras.) <hi rend="italic">G</hi> 14 credentur (corr. <hi rend="italic">m. 2) G</hi> 22 regula. <lb/>
            (m fas.) G 25 et cui P: ut cui Gl et ut cui <hi rend="italic">G"v</hi> 26 praesidenti <lb/>
            GV: praesidente <hi rend="italic">P</hi> praesenti Gx praedenti u1 27 nuntiante Gxv </note>

<note type="footnote"> Ynn. </note>

<note type="footnote"> 51 </note>
</p><pb n="802"/><p>Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae <lb/>
            trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed <lb/>
            confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse <lb/>
            nec potuisse me ad illam, o tu, anima mea, ubi te esse sentis, <lb/>
            ubi iaces aut ubi stas, donec ab eo qui propitius factus<lb n="5"/>
            est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? <lb/>
            agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille <lb/>
            perduxit eum quem repperit multis a latronibus inflictis <lb/>
            uulneribus semiuiuum, et tamen multa uera uidisti non his <lb/>
            oculis, quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus<lb n="10"/>
            orabat qui dicebat: oculi mei uideant aequitatem. <lb/>
            nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce, <lb/>
            qua tibi lucente uidisti. attolle oculos ad ipsam lucem et eos <lb/>
            in ea fige, si potes. sic enim uidebis quid distet natiuitas <lb/>
            uerbi dei a processione doni dei, propter quod filius unigenitus<lb n="15"/>
            non de patre genitum — alioquin frater eius esset — sed procedere <lb/>
            dixit spiritum sanctum, unde, cum sit communio quaedam <lb/>
            consubstantialis patris et filii, amborum spiritus, non <lb/>
            amborum, quod absit, dictus est filius. sed ad hoc lucide <lb/>
            perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere, scio, non<lb n="20"/>
            potes. uerum dico, mihi dico, quid non possim scio. ipsa tibi <lb/>
            tamen ostendit in te tria illa, in quibus te summae ipsius, <lb/>
            quam fixis oculis contemplari nondum uales, imaginem trinitatis <lb/>
            agnosceres. ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te, <lb/>
            quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus<lb n="25"/>
            dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel <lb/>
            proferamus uel cogitemus, sed ex illo quod nouimus cogitatio <lb/>
            nostra formetur sitque in acie cogitantis imago simillima

<note type="footnote"> 4 cf. Ps. 138, 6 6 cf. Ps. 102, 3 7 cf. Lne. 10, 30 sqq. <lb/>
             11 Ps. 16, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 haec <hi rend="italic">G\'v:</hi> hac <hi rend="italic">GlP</hi> 2 audeo <hi rend="italic">O\'fJ:</hi> audio <hi rend="italic">G\'P</hi> profiteris <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 7 agnoscis te <hi rend="italic">GP:</hi> agnoscite v esse <hi rend="italic">GP:</hi> essem r<lb/>
             8 perduxit P: prodoxit <hi rend="italic">Gv</hi> inflictus <hi rend="italic">GlP</hi> 12 discreuisti (cre <lb/>
            <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) G</hi> 15 uerbi (i <hi rend="italic">ex</hi> Q <hi rend="italic">corr.) G</hi> 19 dicttu P: <lb/>
            dictum <hi rend="italic">Gv</hi> 22 te <hi rend="italic">OPtJ:</hi> tu <hi rend="italic">a</hi> ipsius] illius add. <hi rend="italic">01</hi> swpr. <lb/>
            <hi rend="italic">uera</hi>. 24 agnosceres v: agnoscere <hi rend="italic">GP</hi> 28 formemur <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            sitque <hi rend="italic">Glp:</hi> sioqui <hi rend="italic">Glv</hi> cogitantes Gx </note> <lb/>
             
<pb n="803"/>
            cognitionis eius, quam memoria continebat, ista duo scilicet <lb/>
            uelut parentem ac prolem tertia uoluntate siue dilectione <lb/>
            iungente. quam quidem uoluntatem de cognitione procedere <lb/>
            — nemo enim uult quod omnino quid uel quale sit nescit — <lb/>
            non tamen esse cognitionis imaginem et ideo quandam in <lb n="5"/>
            hac re intellegibili natinitatis et processionis insinuari distantiam, <lb/>
            quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod <lb/>
            appetere uel etiam perfrui uoluntate, cernit discernitque qui <lb/>
            potest. potuisti et tu, quamuis non potueris neque possis <lb/>
            explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum <lb n="10"/>
            corporalium, quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, <lb/>
            uix uidisti. sed illa lux, quae non est quod tu et hoc <lb/>
            tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum <lb/>
            et aliud esse uerum, quod eis reprobatis intellegentia <lb/>
            contuemur, haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus <lb n="15"/>
            lux illa monstrauit. quae igitur causa est, cur acie fixa ipsam <lb/>
            uidere non possis, nisi utique infirmitas? et quis eam tibi <lb/>
            fecit nisi utique iniquitas? quis ergo sanat omnes languores <lb/>
            tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis ?]\'
</p></div><div n="270" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">20 CCXLVI. QVOD OMNIS DOCTRINA VEL BBRVH SIT VEL SIGNORVM, ET RES, QVA PRVENDVM EST, SIT DEVS TRINITAS. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA PRIMO. </title></ab><p>Omnis doctrina uel rerum est uel signorum; sed res per <lb/>
            signa discuntur. proprie autem nunc res appellaui, quae non <lb n="5"/>
            ad significandum aliquid adhibentur, sicut est lignum, lapis, <lb/>
            pecus atque huius modi cetera. sed non illud lignum, quod

<note type="footnote">19 cf. Ps. 102, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 dilectionem P 8 iungentem <hi rend="italic">Olf)</hi> 4 uel <hi rend="italic">O\'PJJ:</hi> uult Gl<lb/>
             6 intelligibili P 8 qui <hi rend="italic">01PtJ:</hi> quae 01 10 sufficient P <lb/>
            similitudinum (um <hi rend="italic">ex</hi> em <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> 12 hoc] hęc <hi rend="italic">08</hi> supr. <hi rend="italic">wrl</hi>. <lb/>
            18 similitadinis P 17 possi* (a <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> tibi fecit P: fecit <lb/>
            tibi <hi rend="italic">Gv</hi> 19 qui <hi rend="italic">G\'PtJ:</hi> quę GI tuis P: <hi rend="italic">om. Gv</hi> 20 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCLX P CCLXn <hi rend="italic">G</hi> CCLVII v 23 primo] <hi rend="italic">om. v</hi> 26 sicuti <hi rend="italic">Gv</hi> </note>

<note type="footnote"> 51* </note> <lb/>
             
<pb n="804"/>
            in aquas amaras Mosen misisse legimus, ut amaritudine carerent, <lb/>
            neque ille lapis, quem Iacob ad caput sibi posuit, neque <lb/>
            illud pecus, quod pro filio immolauit Abraham. haec namque <lb/>
            ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. sunt autem <lb/>
            alia signa, quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt<lb n="5"/>
            uerba. nemo enim utitur uerbis nisi ad aliquid, significandi <lb/>
            gratia. ex quo intellegitur, quid appellem signa; res eas uidelicet, <lb/>
            quae ad significandum aliquid adhibentur. quam ob rem <lb/>
            omne signum etiam res aliqua est. quod enim nulla res est, <lb/>
            omnino nihil est. non autem omnis res etiam signum est. et<lb n="10"/>
            ideo in hac diuisione rerum atque signorum, cum de rebus <lb/>
            loquimur, ita loquemur, ut, etiam si earum aliquae adhiberi ad <lb/>
            significandum possint, non impediant partitionem, qua prius <lb/>
            de rebus, postea de signis disserimus, memoriterque teneamus <lb/>
            id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod<lb n="15"/>
            aliud etiam praeter se ipsas significant. 
</p><p rend="script">Res ergo aliae sunt, quibus fruendum est, aliae, quibus <lb/>
            utendum est, aliae, quae fruuntur et utuntur. illae quibus <lb/>
            fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est <lb/>
            tendentes ad beatitudinem adiuuamur et quasi adminiculamur,<lb n="20"/>
            ut ad illas quae nos beatos faciunt peruenire atque his inhaerere <lb/>
            possimus. nos uero, qui fruimur et utimur inter <lb/>
            utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui uoluerimus, <lb/>
            impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab <lb/>
            his rebus, quibus fruendum est, obtinendis uel retardemur uel <lb n="25"/>
            etiam reuocemur, inferiorum amore praepediti.

<note type="footnote"> 1 cf. Ex. 15, 25 2 cf. Gen. 28, 11 3 of. Gen. 22, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 moysen <hi rend="italic">GPv</hi> amaritudinem <hi rend="italic">V</hi> 2 ille <hi rend="italic">GPtJ:</hi> illa <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            sibi ad caput <hi rend="italic">GPv</hi> posuit <hi rend="italic">V:</hi> posuerat <hi rend="italic">GPv</hi> 3 haec <hi rend="italic">GVv:</hi> <lb/>
            hae P 4 sint <hi rend="italic">V:</hi> sunt <hi rend="italic">v</hi> autem <hi rend="italic">GYv:</hi> etiam <hi rend="italic">P</hi> 5 quorum <lb/>
            <hi rend="italic">GPtJ:</hi> quarum <hi rend="italic">V</hi> 6 ad aliquid <hi rend="italic">V:</hi> aliquid <hi rend="italic">GPv</hi> 7 quid <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> quod <hi rend="italic">v</hi> eas res <hi rend="italic">v</hi> 12 ita loquemur <hi rend="italic">V:</hi> ita loquimur <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            aliqua <hi rend="italic">v</hi> adhibere v 13 possunt v 14 disserimus <hi rend="italic">PY:</hi> <lb/>
            disseruimus <hi rend="italic">Gv</hi> 18 utendum (om. est) <hi rend="italic">Gf)</hi> 20 amminiculamnr <lb/>
            <hi rend="italic">libri</hi> 21 ut <hi rend="italic">GPv: om. Y</hi> inhaerere <hi rend="italic">V:</hi> haerere v 23 conatitnti <lb/>
            <hi rend="italic">Gv:</hi> constiti <hi rend="italic">V</hi> 24 ełiam (et add. <hi rend="italic">m. 2) v</hi> ab] a v <lb/>
            25 retardaemur v 26 amore <hi rend="italic">V:</hi> amore inherendo v </note> 
<pb n="805"/>
            
</p><p>Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter ae ipsam, <lb/>
            uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas optinendum <lb/>
            referre, si tamen amandum est. nam usus inlicitus abusus <lb/>
            potius uel abusio nominanda est. quomodo ergo, si essemus <lb/>
            peregrini, qui beate uiuere nisi in patria non possemus, eaque <lb n="5"/>
            peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes in <lb/>
            patriam redire uellemus, opus esset uel terrestribus uel marinis <lb/>
            uehiculis, quibus utendum esset, ut ad patriam, qua <lb/>
            fruendum erat, peruenire ualeremus; quod si amoenitates itineris <lb/>
            et ipsa gestatio uehiculorum nos delectaret, conuersi ad <lb n="10"/>
            fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito uiam finire <lb/>
            et peruersa suauitate implicati alienaremur a patria, cuius <lb/>
            suauitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis uia peregrinantes <lb/>
            a domino si redire ad patriam uolumus, ubi beati <lb/>
            esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia <lb n="15"/>
            dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, hoc <lb/>
            est ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia <lb/>
            capiamus. 
</p><p rend="script">Res igitur, quibus fruendum est, pater et filius et spiritus <lb/>
            sanctus eademque trinitas, una quaedam summa res communisque <lb n="20"/>
            omnibus fruentibus ea, si tamen res, et non rerum <lb/>
            omnium causa; si tamen et causa. non enim facile nomen, <lb/>
            quod tantae excellentiae conueniat, inueniri potest, nisi quod <lb/>
            melius ita dicitur trinitas haec unus deus, ex quo omnia, per <lb/>
            quem omnia, in quo omnia. ita pater et filius et spiritus <lb n="25"/>
            sanctus et singulus quisque horum deus et simul omnes unus <lb/>
            deus et singulus quisque horum plena substantia et simul <lb/>
            omnes una substantia. pater nec filius est nec spiritus sanctus,

<note type="footnote"> 13 cf. II Cor. 5, 6 16 cf. Rom. 1, 20 24 cf. Rom. 11, 36 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 ueniret v amas <hi rend="italic">a:</hi> amat <hi rend="italic">GlPVv</hi> amatur <hi rend="italic">Gs sttpr. uera</hi>. <lb/>
            4 nominanda <hi rend="italic">est] add. P* supr. uers</hi>. ergo] <hi rend="italic">om. p</hi>. 5 possimus <lb/>
            P 7 uellimas v <hi rend="italic">9 ualeremus V: ualuerimuB v amoenitas v</hi> <lb/>
            13 uia <hi rend="italic">F:</hi> uita <hi rend="italic">GPv</hi> 15 possimus <hi rend="italic">Gv:</hi> possemus <hi rend="italic">V</hi> utendum <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi>. utendo <hi rend="italic">V</hi> 20 communesque <hi rend="italic">V</hi> 24 deus ex quo <hi rend="italic">GPv:</hi> <lb/>
            deus et simul omnes unus ds ex quo <hi rend="italic">(corr. m. 1) V</hi> 26 singulus <lb/>
            quisque F: singuli quique v 27 singuli quisque (sic) v </note> <lb/>
             
<pb n="806"/>
            filius nec pater est nec spiritus sanctus, spiritus sanctus nec <lb/>
            pater nec filius est, sed pater tantum pater et filius tantum <lb/>
            filius et spiritus sanctus tantum spiritus sanctus. eadem tribus <lb/>
            aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem <lb/>
            potestas. in patre unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto <lb n="5"/>
            unitatis aequalitatisque concordia, et tria haec unum omnia <lb/>
            propter patrem, aequalia omnia propter filium, conexa omnia <lb/>
            propter spiritum sanctum. 
</p><p>Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum deo ?  immo <lb/>
            uero nihil me aliud quam dicere uoluisse sentio. si autem <lb n="10"/>
            dixi, non est quod dicere uolui. hoc unde scio, nisi quia deus <lb/>
            ineffabilis est ? quod autem a me dictum est si ineffabile esset, <lb/>
            dictum non esset. ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus <lb/>
            est deus, quia et cum hoc dicitur, aliquid dicitur et fit nescio <lb/>
            qua pugna. uerborum, quoniam, si illud est ineffabile quod dici<lb n="15"/>
            non potest, non est ineffabile quod uel ineffabile dici potest. <lb/>
            quae pugna uerborum silentio cauenda potius quam uoce <lb/>
            pacanda est. et tamen deus, cum de illo nihil digne dici <lb/>
            possit, admisit humanae uocis obsequia et uerbis nostris in <lb/>
            laude sua gaudere nos uoluit. nam inde est et quod dicitur<lb n="20"/>
            deus. non enim re uera in strepitu istarum duarum syllabarum <lb/>
            ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae <lb/>
            socios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, monet ad cogitandam <lb/>
            excellentissimam quandam immortalemque naturam. 
</p><p rend="script">Nam cum ille unus cogitatur deorum deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et uocant et colunt deos siue in caelo <lb n="25"/>
            siue in terra ita cogitatur, ut aliquid quo nihil sit melius <lb/>
            atque sublimius illa cogitatio conetur attingere.

<note rend="script" type="footnote"> 1 filius nec pater est <hi rend="italic">V:</hi> pater nec filius <hi rend="italic">v</hi> nec spiritus-nee <lb/>
            filius est] <hi rend="italic">om. v</hi> 7 connexa v 11 non est <hi rend="italic">V:</hi> non hoc est <hi rend="italic">G <lb/>
            Po</hi> 14 hoc cum <hi rend="italic">Gv</hi> 15 qua <hi rend="italic">GIPY:</hi> quae <hi rend="italic">G\'v</hi> 18 pacanda <lb/>
            d <lb/>
            F: propaganda <hi rend="italic">v</hi> 19 ammisit <hi rend="italic">v</hi> uocis (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) G</hi> <lb/>
            obsequium <hi rend="italic">Gv</hi> 23 socios <hi rend="italic">G\'PVf):</hi> socius <hi rend="italic">GIPI</hi> rcios <hi rend="italic">a</hi> monit <lb/>
            v 27 quo <hi rend="italic">Y:</hi> quod v </note>
</p><pb n="807"/></div></div></body></text></TEI>