TRIA QVAE SVNT IN IMAGINE DEI, ID EST MEMORIA, INTEL- LECTVS ET AMOR, VNIVS ESSE PERSONAE, QVIA NON HOC EST EI ESSE QVOD HAEC HABERE. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXII. Verum haec quando in una sunt persona, sicut est homo, potest nobis quispiam dicere: tria ista, memoria, intellectus et amor, mea sunt, non sua, nec sibi, sed mihi agunt quod agunt, immo ego per illa. ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem, et quando ad memoriam meam aciem cogitationis aduerto ac sic in corde meo dico quod scio uerbumque uerum de scientia mea gignitur, utrumque meum est, et scientia utique et uerbum. ego enim scio, ego dico in corde meo quod scio. et quando in memoria mea cogitando inuenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum inuenio in memoria mea, quo ego intellego, ego amo, non ipsa. item quando cogitatio mea memor est et uult redire ad ea quae in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est et mea uult uoluntate, non sua. ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid uitare, per meam, non per suam memoriam meminit, et per intellegentiam meam, non suam quidquid intellegenter amat intellegit. quod breuiter dici potest: ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec habeo. ista ergo dici possunt ab una persona, quae habet haec 1 cap . CCLVI P CCLYII v CCLVIII G; deest in MV immagine (om. io) P 2 unus (i add. m. 2) P quia P: quę Gx est P: om. Gv 5 potest homo P 6 dicerae v 9 intellego Gv: p intelligo P1 11 gignitur G\'1): gignetur G\'P 15 qui] quia (a add. m. 3) G 17 quo] quod (d add. m. 3) G que v ipsa Gl: ipsam G\'Pv 19 relinquerat P 22 per suam] p IWn P 24 quicquid GPv 25 tria illa v ego diligo J add . u1 in mg . 27 haec Gap: haec ipsa G\'v tria, non ipsa est haec tria. in illius uero summae simplicitate naturae, quae deus est, quamuis unus sit deus, tres tamen personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus. Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re aliqua; propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria imago dicitur, sicut imago dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est, sed propter picturam, quae in ea est, simul et tabula nomine imaginis appellatur. QVAM VERA IN DEI TRINITATE VNITAS ET QVAM VERA IN EIVSDEM VNITATE SIT TRINITAS. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXIII. Verum in illa summa trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo, illa unus deus et dicatur et sit, nec in uno deo sit illa trinitas, sed unus deus. nec rursus quemadmodum ista imago, quod est homo, habens illa tria una persona est, ita est illa trinitas, sed tres personae sunt, pater filii et filius patris et spiritus sanctus patris et filii. quamuis enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent, id est qua res intellegibiles ita continentur, ut non in eam per sensus corporis uenerint, habeat pro modulo suo in hac imagine trinitatis incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcumque similitudinem patris; itemque intellegentia hominis, quae per intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur et nullius linguae cordis uerbum est, habeat in sua magna disparilitate nonnullam similitudinem filii; et amor hominis de scientia procedens et memoriam intellegentiamque coniungens tamquam 1 ipsa G3P: om. Glv 2 unus P: unum Gv 5 aliqua P: alia GD 9 cap . CCLVII P CCLVUII Gv; deest in MY 10 eiustem v 11 XXIII P: XCIIII Gv 14 illa Gv: iUe P et dicatur-unus deus] add. G* in mg . 20 peccora v 21 eam G: ea Pv uenirent Gv 23 imparem Gv: impatrem P 24 hominis quae Gv: omnisque P 26 disparalitate Pl 28 tamquam Gv: tantam P parenti prolique communis — unde nec parens intellegitur esse nec proles — habeat in hac imagine aliquam, licet ualde imparem similitudinem spiritus sancti: non tamen, sicut in ista imagine trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa trinitate, cuius haec imago est, unius dei sunt illa tria, sed unus deus est, et tres sunt illae, non una persona. quod sane mirabiliter ineffabile est uel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago trinitatis, ipsa uero summa trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa trinitas personarum trium quam haec unius. illa quippe in natura diuinitatis, siue id melius dicitur deitatis, quod est, hoc est atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est nec aliquando non fuit aut aliter fuit nec aliquando non erit aut aliter erit. ista uero tria, quae sunt in impari imagine, etsi non locis, quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista uita magnitudinibus separantur. neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non uidemus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra, in alio duo haec amoris magnitudine superari, siue sint ipsa duo inter se aequalia siue non sint aequalia, atque ita et a singulis bina et a binis singula et a singulis singula, maioribus minora uincuntur. et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res, quae per gratiam non mutabitur, quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur. Sed hanc non solum incorporalem uerum etiam summe inseparabilem uereque immutabilem trinitatem, cum uenerit uisio, quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque uidebimus, quam nunc eius imaginem, quod nos 29 I Cor. 13, 12 4 non haec OlP: haec (del . non G) G\'tJ 5 sunt GP: om. v 9 sint Gv: sunt P insepabilior (ra add. m. 2) G 11 diuitatis (ni add. m . 2) v 12 incommotabiliter P 17 enim G\'P: om. Glv uidimns P 18 in alio contra Glp: in alio econtra G* in alio loco tria G3 in mg . econtra v 22 maioribus GP: a maioribus v 23 natura G\'P: naturae GH) 28 cum nenerit Gv: conuenerit P sumus; per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui uident, sicut in hac uita uidere concessum est, non illi sunt qui ea quae digessimus et commendauimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem uident, ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod uident, et per imaginem, quam conspiciendo uident, etiam illud uidere coniciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem. non enim ait apostolus: "uidemus nunc in speculum", sed: uidemus nunc per speculum.] CCXLIIII. CVR BIS DATVS SIT SPIRITVS SANCTVS. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Quid uero fuerit causae, ut post resurrectionem suam in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ergo existimo, quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris, qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae, hoc significans dominus Iesus bis dedisse spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum sanctum datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere 9 I Cor. 13,12 14 cf. Io. 20, 22 cf. Act. 2, 4 15 cf. Rom. 5, 5 17 cf. Matth. 22, 40 22 Matth. 28, 19 1 qui] om. G1 2 sunt GIp: del. Gt; om. v 3 digessimus GP: dignissimus v commendamus P 4 possent Ołp 7 conniciendo P 8 speculo O\'v 10 cap . CCLVIII P CCLX Gv 11 cur] quur (r in ras. a m. 2 P) MP quod G quare v ex] ex eodem o Pv supra scripto MV: XV de trinitate titulo XXVI (XXIII P) G Pv 13 in terra MV: et in terra GPv 15 ergo] ego Gs 18 dedisse MPV (ct. p. 558, 3 not.): dedit Gv 21 bis] his v sanctum MY: om. Gv 22 insuflasset V 23 gentes MPV: omnes gentes Gv non debemus. ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post diem decimum quam dominus ascendit in caelum. quomodo ergo deus non est qui dominus ascendit in caelum? quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? immo quantus deus est qui dat deum? neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. orabant quippe, ut ueniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant; quem morem in suis praepositis etiam nunc seruat ecclesia. EX SERMONE DE ASCENSIONE DOMINI. Quaerat a me aliquis, quare bis dedit spiritum sanctum. 268\' multi multa dixerunt et sicut homines quaesierunt et aliquid dixerunt, quod non esset contra fidem, alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam ueritatis. si dicam me scire quare bis dederit, mentior uobis. nescio. qui se dicit scire quod nescit temerarius est; qui se negat scire quod scit, ingratus est. ergo fateor uobis: quare bis dederit dominus spiritum sanctum, adhuc quaero et ad aliquid certius cupio peruenire. adiuuet me dominus orantibus uobis, ut quod donare dignatur uobis non taceatur. ergo nescio. quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse — quid ergo existimem non tacebo. si hoc est, confirmet dominus; si aliud est quod uerius appareat, donet dominus. ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum spiritum sanctum, ut commendarentur duo praecepta caritatis. duo sunt enim praecepta et una est caritas: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua; et 26 Matth. 22, 37 sqc[. 2 diem MY: dies Gv decimum MY: decem Gv quam] qua e 3 dominus ascendit-non est qui MY: om. GPv 7 imponebat (n add. m. 2) v 10 ex MV: item ex P item G; sbros . in v sermonem 0 domini] om. GPv 13 esset Otptyt": ease GlP* 14 quod] om . v 15 scire quare G3: nescire quare GlVv mentiar v nescio] om. G*v 18 et oays om. Glv 20 nobis Y: et uobia Gv tamon Gv: tam Y diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. una caritas et duo praecepta, unus spiritus et duo data. non enim alius datus est prius et alius datus est postea, quia non alia caritas diligit proximum quam illa quae diligit deum. non ergo alia caritas est; qua caritate proximum diligimus, ipsa caritate et deum. sed quia aliud est deus, aliud proximus, una caritate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur. quia ergo magna est primitus commendanda dilectio dei, secunda dilectio proximi, a secunda autem incipitur, ut ad primam perueniatur — si enim fratrem, quem uides, non diliges, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? — ideo forte informans nos ad dilectionem proximi dedit in terra conspicuus et proximis proximus spiritum sanctum insufflando in faciem eorum; ut ab hac proximi caritate peruenirent ad eius (caritatem) qui in caelis est, de caelo misit iterum spiritum sanctum. accipe in terra et diliges fratrem; accipe de caelo et dilige deum, quia et in terra quod accepisti de caelo est. in terra Christus dedit, sed de caelo est quod dedit. ille enim dedit qui de caelo descendit; hic inuenit cui daret, sed inde attulit quod daret. Quid est ergo, fratres? an forte commemoro et hoc, quomodo caritas ad spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris. unde? quid tibi dabas? quid quasi de tuo praesumebas? quid enim habes, quod 11 I Io. 4, 20 24 Rom. 5, 3 eqq. \' 29 I Cor. 4, 7 3 duo praecepta GPv: dua p. V 8 non sunt— diliguntur] add. v1 in mg . 11 diligis Gv 14 insuflando V 15 ut] add. P* supr. uers.; et G3 peruenirent ad eius G\'v: om. GlPV 16 caritatem addidi: om. GPVv qui PF: quae Gtt1; eras. G\' 17 diliges V: dilige Gv 20 dedit] om. v 27 confundit F: confundetur v non accepisti? ergo unde nisi, quod sequitur, per spiritum sanctum, qui datus est nobis? Caritas ista non tenetur nisi in unitate ecclesiae. non illam habent diuisores, sicut dicit apostolus ludas: hi sunt qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes; ideo defluunt, quia coagulum non habent caritatis. CCXLV. QVID QVODAM SERMONE AD POPVLVM DISPVTATVM SIT DE DIFFERENTIA GENERATIONIS FILII ET PROCESSIONIS SPIRITVS SANCTI. EX LIBRO DE TRINITATE XV, T. XXVII. Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus dictumque conscripsimus. inter cetera enim, cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: "si ergo" inquam "et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: de patre procedit ? cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est ? unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. si igitur hic intellegitur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait: de patre procedit, ut non diceret: "de me non procedit"? a quo autem habet filius, ut sit deus — est enim de deo deus — 4 Iud. 1, 19 18 cf. Tract. in euang. Io. 99, ssq. 19 (et 25) Io. 15, 26 22 Io. 7, 16 1 unde ergo v 4 hi sunt (cf. p . 377, 24; gr. ovxot ftadv): his OMPVv 7 cap. CCLVUII P CCLXI Gv 8 quid] quod Gv 9 diferentia P 10 ex MY: ex eodem GPv 14 extendi] extenti v 20 eum] eam(?) V 21 ipse MV: et ipse Gv unde MY: unde et v 27 sit (om . deus) v ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat spiritus sanctus. ac per hoc spiritus sanctus, ut etiam de illo procedat, sicut procedit de patre, ab ipso habet patre. hic utcumque etiam illud intellegitur, quantum a talibus, quales nos sumus. intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus, quoniam, si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur: quod absurdissimum est. filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. absit autem, ut inter deum patrem et dei filium tale aliquid suspicemur, quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre, nondum procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamuis hoc filio pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. neque enim possumus dicere, quod non sit uita spiritus sanctus, cum uita pater, uita sit filius; ac per hoc sicut pater, cum habeat uitam in semet ipso, dedit et filio habere uitam in semet ipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso." [haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens. Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt, ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt, quae una persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa trinitate, quae deus est, credunt potius quod in sacris litteris 19 cf. Io. 5, 26 1 ut] om. v procedat MY: procedit c 2 illo GlMPVv : filio G. supr. uere . procedat] procedit v 4 qualis v 6 si] om. v 9 dei MV (m . 1 et 2): deum GPv 10 simul MY: simul et GP" 11 matrem GP"v: matre MP Y 14 filium] n ex a corr. m. 1 V 15 dederit pater v 16 procedit v 18 uita pater MV: uita sit pater Ov 21 quae uncinis inclusi desunt in MV 22 fidelibus 0*v: de fidelibua OlP 28 hanc] haec 01 24 quam] quae v ueнra (ne reu.) 0 25 quae GJP: in 0*v 26 est] et G*v cur non o: qui non OlPv quin G\' supr . wen. inuenitur, quam poscunt liquidissimam reddi rationem sibi, quae ab humana mente, tarda scilicet infirmaque, non capitur? et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam ueracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene uiuendo, ut intellegant, id est ut, quantum uideri potest, uideatur mente quod tenetur fide. quis hoc prohibeat, immo uero ad hoc quis non hortetur? si autem propterea negandum putant ita esse, quia ea non ualent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex natiuitate sua caeci sunt esse solem negare. lux ergo lucet in tenebris; quod si tenebrae eam non comprehendunt, inluminentur dei dono prius, ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad uidenda quae credunt, ut aliquando possint uidere. sunt enim quae ita creduntur, ut uideri iam omnino non possint; non enim Christus iterum in cruce uidendus est. sed nisi hoc credatur quod ita factum atque uisum est, ut futurum ac uidendum iam non speretur, non peruenitur ad Christum, qualis sine fine uidendus est. quantum uero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem incommutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius, regente dumtaxat fidei regula, acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens, cui quidam rerum inuisibilium tributus est uisus et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus et qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi deus. 10 cf. Io. l, 5 1 quam poscunt GP: composcunt v sibi rationem Gv 2 ab] on. v1 infirmaque G P: et infirma quę v non] nunc Glv 5 nideri G*: uidere GlPv 8 ita GP: ista v 9 qui G2Pv: quae G\' so-lem (1 ras.) G 10 comprehendunt G3P: comprehenderunt Glv 11 prius Pv: dõ prius G 12 lux esse G\'v praemiis*o (i ras.) G 14 credentur (corr. m. 2) G 22 regula. (m fas.) G 25 et cui P: ut cui Gl et ut cui G"v 26 praesidenti GV: praesidente P praesenti Gx praedenti u1 27 nuntiante Gxv Ynn. 51 Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse nec potuisse me ad illam, o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem repperit multis a latronibus inflictis uulneribus semiuiuum, et tamen multa uera uidisti non his oculis, quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: oculi mei uideant aequitatem. nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce, qua tibi lucente uidisti. attolle oculos ad ipsam lucem et eos in ea fige, si potes. sic enim uidebis quid distet natiuitas uerbi dei a processione doni dei, propter quod filius unigenitus non de patre genitum — alioquin frater eius esset — sed procedere dixit spiritum sanctum, unde, cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii, amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. sed ad hoc lucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere, scio, non potes. uerum dico, mihi dico, quid non possim scio. ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa, in quibus te summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum uales, imaginem trinitatis agnosceres. ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel proferamus uel cogitemus, sed ex illo quod nouimus cogitatio nostra formetur sitque in acie cogitantis imago simillima 4 cf. Ps. 138, 6 6 cf. Ps. 102, 3 7 cf. Lne. 10, 30 sqq. 11 Ps. 16, 2 1 haec G\'v: hac GlP 2 audeo O\'fJ: audio G\'P profiteris P 7 agnoscis te GP: agnoscite v esse GP: essem r 8 perduxit P: prodoxit Gv inflictus GlP 12 discreuisti (cre a m. 2 in ras.) G 15 uerbi (i ex Q corr.) G 19 dicttu P: dictum Gv 22 te OPtJ: tu a ipsius] illius add. 01 swpr. uera . 24 agnosceres v: agnoscere GP 28 formemur P sitque Glp: sioqui Glv cogitantes Gx cognitionis eius, quam memoria continebat, ista duo scilicet uelut parentem ac prolem tertia uoluntate siue dilectione iungente. quam quidem uoluntatem de cognitione procedere — nemo enim uult quod omnino quid uel quale sit nescit — non tamen esse cognitionis imaginem et ideo quandam in hac re intellegibili natinitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere uel etiam perfrui uoluntate, cernit discernitque qui potest. potuisti et tu, quamuis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, uix uidisti. sed illa lux, quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse uerum, quod eis reprobatis intellegentia contuemur, haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstrauit. quae igitur causa est, cur acie fixa ipsam uidere non possis, nisi utique infirmitas? et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis ?]\' 20 CCXLVI. QVOD OMNIS DOCTRINA VEL BBRVH SIT VEL SIGNORVM, ET RES, QVA PRVENDVM EST, SIT DEVS TRINITAS. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA PRIMO. Omnis doctrina uel rerum est uel signorum; sed res per signa discuntur. proprie autem nunc res appellaui, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicut est lignum, lapis, pecus atque huius modi cetera. sed non illud lignum, quod 19 cf. Ps. 102, 3 2 dilectionem P 8 iungentem Olf) 4 uel O\'PJJ: uult Gl 6 intelligibili P 8 qui 01PtJ: quae 01 10 sufficient P similitudinum (um ex em corr. m . 2) G 12 hoc] hęc 08 supr. wrl . 18 similitadinis P 17 possi* (a add. m . 2) G tibi fecit P: fecit tibi Gv 19 qui G\'PtJ: quę GI tuis P: om. Gv 20 cap . CCLX P CCLXn G CCLVII v 23 primo] om. v 26 sicuti Gv 51* in aquas amaras Mosen misisse legimus, ut amaritudine carerent, neque ille lapis, quem Iacob ad caput sibi posuit, neque illud pecus, quod pro filio immolauit Abraham. haec namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. sunt autem alia signa, quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt uerba. nemo enim utitur uerbis nisi ad aliquid, significandi gratia. ex quo intellegitur, quid appellem signa; res eas uidelicet, quae ad significandum aliquid adhibentur. quam ob rem omne signum etiam res aliqua est. quod enim nulla res est, omnino nihil est. non autem omnis res etiam signum est. et ideo in hac diuisione rerum atque signorum, cum de rebus loquimur, ita loquemur, ut, etiam si earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disserimus, memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter se ipsas significant. Res ergo aliae sunt, quibus fruendum est, aliae, quibus utendum est, aliae, quae fruuntur et utuntur. illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuuamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt peruenire atque his inhaerere possimus. nos uero, qui fruimur et utimur inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui uoluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus, quibus fruendum est, obtinendis uel retardemur uel etiam reuocemur, inferiorum amore praepediti. 1 cf. Ex. 15, 25 2 cf. Gen. 28, 11 3 of. Gen. 22, 18 1 moysen GPv amaritudinem V 2 ille GPtJ: illa V sibi ad caput GPv posuit V: posuerat GPv 3 haec GVv: hae P 4 sint V: sunt v autem GYv: etiam P 5 quorum GPtJ: quarum V 6 ad aliquid V: aliquid GPv 7 quid V: quod v eas res v 12 ita loquemur V: ita loquimur Gv aliqua v adhibere v 13 possunt v 14 disserimus PY: disseruimus Gv 18 utendum (om. est) Gf) 20 amminiculamnr libri 21 ut GPv: om. Y inhaerere V: haerere v 23 conatitnti Gv: constiti V 24 ełiam (et add. m. 2) v ab] a v 25 retardaemur v 26 amore V: amore inherendo v Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter ae ipsam, uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas optinendum referre, si tamen amandum est. nam usus inlicitus abusus potius uel abusio nominanda est. quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate uiuere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes in patriam redire uellemus, opus esset uel terrestribus uel marinis uehiculis, quibus utendum esset, ut ad patriam, qua fruendum erat, peruenire ualeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio uehiculorum nos delectaret, conuersi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito uiam finire et peruersa suauitate implicati alienaremur a patria, cuius suauitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis uia peregrinantes a domino si redire ad patriam uolumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, hoc est ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus. Res igitur, quibus fruendum est, pater et filius et spiritus sanctus eademque trinitas, una quaedam summa res communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa; si tamen et causa. non enim facile nomen, quod tantae excellentiae conueniat, inueniri potest, nisi quod melius ita dicitur trinitas haec unus deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. ita pater et filius et spiritus sanctus et singulus quisque horum deus et simul omnes unus deus et singulus quisque horum plena substantia et simul omnes una substantia. pater nec filius est nec spiritus sanctus, 13 cf. II Cor. 5, 6 16 cf. Rom. 1, 20 24 cf. Rom. 11, 36 2 ueniret v amas a: amat GlPVv amatur Gs sttpr. uera . 4 nominanda est] add. P* supr. uers . ergo] om. p . 5 possimus P 7 uellimas v 9 ualeremus V: ualuerimuB v amoenitas v 13 uia F: uita GPv 15 possimus Gv: possemus V utendum GPv . utendo V 20 communesque V 24 deus ex quo GPv: deus et simul omnes unus ds ex quo (corr. m. 1) V 26 singulus quisque F: singuli quique v 27 singuli quisque (sic) v filius nec pater est nec spiritus sanctus, spiritus sanctus nec pater nec filius est, sed pater tantum pater et filius tantum filius et spiritus sanctus tantum spiritus sanctus. eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. in patre unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia, et tria haec unum omnia propter patrem, aequalia omnia propter filium, conexa omnia propter spiritum sanctum. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum deo ? immo uero nihil me aliud quam dicere uoluisse sentio. si autem dixi, non est quod dicere uolui. hoc unde scio, nisi quia deus ineffabilis est ? quod autem a me dictum est si ineffabile esset, dictum non esset. ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est deus, quia et cum hoc dicitur, aliquid dicitur et fit nescio qua pugna. uerborum, quoniam, si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile quod uel ineffabile dici potest. quae pugna uerborum silentio cauenda potius quam uoce pacanda est. et tamen deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae uocis obsequia et uerbis nostris in laude sua gaudere nos uoluit. nam inde est et quod dicitur deus. non enim re uera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae socios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, monet ad cogitandam excellentissimam quandam immortalemque naturam. Nam cum ille unus cogitatur deorum deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et uocant et colunt deos siue in caelo siue in terra ita cogitatur, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. 1 filius nec pater est V: pater nec filius v nec spiritus-nee filius est] om. v 7 connexa v 11 non est V: non hoc est G Po 14 hoc cum Gv 15 qua GIPY: quae G\'v 18 pacanda d F: propaganda v 19 ammisit v uocis (i ex e corr.) G obsequium Gv 23 socios G\'PVf): socius GIPI rcios a monit v 27 quo Y: quod v