<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="261" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXVIIII. DE EO QVOD APOSTOLVS DICIT, VIBVM ESSE IMAGINEM DEI, MVLIEREM AVTEM GLORIAM VIRI. EX LIBRO DE TRENITATE xn, T. VII. </title></ab><p><lb/>
            Manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice, quia de uelando muliebri capite loquebatur. <lb n="5"/>
            quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, <lb/>
            inane remanebit. <lb/>
            Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius <lb/>
            apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis<lb n="10"/>
            homo factus est ad imaginem dei, sed secundum rationalem <lb/>
            mentem. cogitatio quippe turpiter uana est, quae opinatur <lb/>
            deum membrorum corporalium liniamentis circumscribi atque <lb/>
            definiri. porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: renouamini <lb/>
            spiritu mentis uestrae et induite nouumu<lb n="15"/>
            hominem, eum qui secundum deum creatus est? et <lb/>
            alibi apertius: exuentes uos, inquit, ueterem hominem <lb/>
            cum actibus suis induite nonum, qui renouatur in <lb/>
            agnitio ne dei secundum imaginem eius qui creauit <lb/>
            eum? si ergo spiritu mentis nostrae renouamur et ipse est <lb n="20"/>
            nonus homo, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem <lb/>
            eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum <lb/>
            corpus neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum <lb/>
            rationalem mentem, ubi potest esse agnitio dei, hominem <lb/>
            factum ad imaginem eius qui creauit eum. secundum hanc<lb n="25"/>
            autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum <lb/>
            Christi et induentes nouum hominem Christum utique induimus <lb/>
            per fidem. quis est ergo, qui ab hoc consortio feminas alienet, <lb/>
            cum sint nobiscum gratiae coheredes et alio loco idem

<note type="footnote"> 14 Eph. 4, 23 sq. 17 Col. 3, 9 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cop</hi>. CCLII P CCLIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 dicit <hi rend="italic">MY:</hi> ait <hi rend="italic">GPv</hi> 3 ex] <lb/>
            ex eodem <hi rend="italic">v</hi> 4 t. VII. <hi rend="italic">V:</hi> capitulo VII <hi rend="italic">Gv</hi> 5 Manifestum est— <lb/>
            19 creanit eum <hi rend="italic">MY: om. GPv</hi> 11 homo <hi rend="italic">o:</hi> immo <hi rend="italic">Y</hi> 20 ipin* <lb/>
            tam <hi rend="italic">P</hi> 28 fqminas <hi rend="italic">(ę a m. 2) V</hi> alienet <hi rend="italic">GPv:</hi> alienent <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            29 gratia v </note> <lb/>
             
<pb n="773"/>
            apostolus dicat: omnes enim filii dei estis per fidem <lb/>
            in Christo Iesu; quicumque enim in Christo baptizati <lb/>
            estis, Christum induistis. non est Iudaeus neque <lb/>
            Graecus, non est seruus neque liber, non est masculus <lb/>
            neque femina: omnes enim uos unum estis in <lb n="5"/>
            Christo Iesu ? numquidnam igitur fideles feminae sexum <lb/>
            corporis amiserunt? sed quia ibi renouantur ad imaginem dei, <lb/>
            ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei, <lb/>
            ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. cur ergo <lb/>
            uir propterea non debet caput uelare, quia imago est et gloria <lb n="10"/>
            dei, mulier autem debet, quia gloria uiri est, quasi mulier <lb/>
            non renouetur spiritu mentis suae, qui renouatur in agnitionem <lb/>
            dei secundum imaginem eius qui creauit eum? sed quia sexu <lb/>
            corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento <lb/>
            figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda <lb n="15"/>
            deflectitur, ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens <lb/>
            hominis aeternis rationibus concupiscendis uel consulendis adhaerescit, <lb/>
            quam non solum masculos, etiam feminas habere <lb/>
            manifestum est. 
</p><p>Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur, in <lb n="20"/>
            eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur. <lb/>
            <note type="footnote"> 1 Gal. 3, 26 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 baptizati (in Christo om.) v 6 fęminae (§am. 2) <hi rend="italic">V</hi> 8 factus <lb/>
            (om. est) v 10 debet <hi rend="italic">V:</hi> debeat v caput] om. v 11 est uiri v <lb/>
            12 spiritu <hi rend="italic">V-</hi> in spiritu <hi rend="italic">Gv</hi> agnitionem <hi rend="italic">Y:</hi> agnitione v 13 eum <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> illum <hi rend="italic">GPv</hi> 14 corporis distat a uiro <hi rend="italic">V:</hi> distat uisio corporis <lb/>
            b <lb/>
            v 15 quae <hi rend="italic">GPv:</hi> qui <hi rend="italic">Y</hi> guuemanda (b <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> <lb/>
            17 concupiscendis <hi rend="italic">V:</hi> conspiciendis <hi rend="italic">GPv</hi> consolendis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            18 etiam <hi rend="italic">F:</hi> sed etiam <hi rend="italic">GPtJ</hi> fęminas (q a <hi rend="italic">m. 2) V</hi> 20 eorum <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> earum v </note> 
<pb n="774"/>
            
</p></div><div n="262" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXL. QVDBVS PROGRESSIBVS MENS CORPORALIVM RERVH VSV ET IMAGINE DELECTATA AB AETERNORVM CONTEMPLATIONE DE- FICIAT. EX LIBRO DE TRINITATE XH. </title></ab><p> Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis<lb/>
            per animae partes, unde incipit aliquid occurrere, <lb n="5"/>
            quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio, <lb/>
            ubi iam homo interior possit agnosci. qui etiam si per illam <lb/>
            rationem, cui temporalium rerum administratio delegata est, <lb/>
            iam moderato progressu nimis in exteriora prolabitur consentiente <lb/>
            sibi capite suo, id est non eam cohibente atque refrenante illa <lb n="10"/>
            quae in specula consilii praesidet quasi uirili portione, inueteratur <lb/>
            inter inimicos suos, uirtutis inuidos daemones cum suo <lb/>
            principe diabolo, aeternorumque illa uisio ab ipso capite cum <lb/>
            coniuge uetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum <lb/>
            eius non sit cum illo; ac sic ab illa inlustratione ueritatis <lb n="15"/>
            ambo nudati atque apertis oculis conscientiae ad uidendum, <lb/>
            quam inhonesti atque indecori remanserint, tamquam folia <lb/>
            dulcium fructuum, sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu <lb/>
            boni operis uana uerba contexunt, ut male uiuentes quasi bene <lb/>
            loquendo contegant turpitudinem suam. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="263" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXL. QVID DISPVTATVM QVIDVE SIT COMPREHENSVM RATIOCINATIONE LIBRORVM. EX LIBRO DE TRINITATE XV. </title></ab><p> Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quat- ss <lb/>
            tuordecim libros multa nos compulit dicere, quae cuncta simul

<note type="footnote"> 13 cf. Ps. 6, 8 15 cf. Ps. 37, 11 18 cf. Gen. 3, \'llqq. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXL <hi rend="italic">MV: deest in GPo</hi> 3 delec.tata <hi rend="italic">M</hi> 9 amministratio <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 10 iam moderato <hi rend="italic">Y:</hi> immoderato <hi rend="italic">a</hi> prolabitur o: <lb/>
            probabitur <hi rend="italic">V</hi> 20 uana <hi rend="italic">MV:</hi> bona <hi rend="italic">a</hi> 22 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLII P1 CCLIH P1 <lb/>
            CCLV <hi rend="italic">Qv</hi> 23 comprehensam <hi rend="italic">V:</hi> compreheneum praecedentium <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            ratiocinatione] rationatione P ratione <hi rend="italic">G</hi> 25 ratiotinandi v </note> <lb/>
             
<pb n="775"/>
            aspicere non ualemus, ut ad id quod apprehendere uolumus <lb/>
            ea celeri cogitatione referamus, faciam, quantum domino adiuuante <lb/>
            potuero, ut quidquid in singulis uoluminibus ad cognitionem <lb/>
            disputatione perduxi, remota disputatione breuiter congeram<lb/>
            et tamquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum <lb n="5"/>
            res quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt ponam, <lb/>
            ne tam longe sint a praecedentibus consequentia, ut obliuionem <lb/>
            praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe, si <lb/>
            fecerit, cito possit quod exciderit relegendo colligi. 
</p><p rend="script">In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas <lb n="10"/>
            summae illius trinitatis ostenditur. in secundo et tertio <lb/>
            et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter <lb/>
            quaestio pertractata tres libros fecit demonstratumque <lb/>
            est non ideo minorem mittente qui missus est, quia ille misit, <lb/>
            hic missus est, cum trinitas, quae per omnia aequalis est, <lb n="15"/>
            pariter quoque in sua natura immutabilis et inuisibilis et ubique <lb/>
            praesens inseparabiliter operetur. in quinto propter eos <lb/>
            quibus ideo non eandem patris et filii uidetur esse substantiam, <lb/>
            quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici <lb/>
            putant et propterea, gignere et gigni uel genitum esse uel <lb n="20"/>
            ingenitum quoniam diuersa sunt, contendunt substantias esse <lb/>
            diuersas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum <lb/>
            substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et <lb/>
            magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relatiue, <lb/>
            id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater <lb n="25"/>
            ad filium dicitur uel dominus ad creaturam sibi seruientem; <lb/>
            ubi si quid relatiue, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam

<note rend="script" type="footnote"> 2 celeri <hi rend="italic">V:</hi> celeritate v cogitationem v 4 disputatione <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            disputationum v perduii remota disputatione F: perduxero motam di- <lb/>
            Bputationem <hi rend="italic">v</hi> brebiter (v <hi rend="italic">add</hi>. m. <hi rend="italic">2) V</hi> 7 a V: <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            8 faciat] faciant <hi rend="italic">V</hi> 9 religendo v colligi <hi rend="italic">P1 F:</hi> recolligi P* colligitnr <lb/>
            v 10 sancta <hi rend="italic">v</hi> 13 fecit <hi rend="italic">F:</hi> feci v 15 missus est F: <lb/>
            m. sit v 18 uidetur non eandem patris et filii <hi rend="italic">G Pv</hi> 20 gignere et <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> uel gignere uel v uel ingenitum F: et ingenitum <hi rend="italic">GPv</hi> 22 demonstrantur <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 23 aicut—dicitur] <hi rend="italic">add</hi>. 111 <hi rend="italic">in mg</hi>. 24 dici etiam <lb/>
            <hi rend="italic">GPv:</hi> dicet iam <hi rend="italic">V</hi> 25 11 aliquid (ad <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> 27 ad <lb/>
            <hi rend="italic">Gv: om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="776"/>
            ex tempore dicitur, sicuti est: domine, refugium factus <lb/>
            es nobis, nihil ei accedere quo mutetur, sed omnino ipsum <lb/>
            in natura uel essentia sua immutabilem permanere. in sexto, <lb/>
            quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei uirtus et dei <lb/>
            sapientia, sic disputatur, ut differatur eadem quaestio diligentius<lb n="5"/>
            retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit <lb/>
            ipse sapientia, sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia <lb/>
            sapientiam genuerit. sed quodlibet horum esset, etiam in hoc <lb/>
            libro apparuit trinitatis aequalitas et non deus triplex, sed <lb/>
            trinitas, nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad<lb n="10"/>
            simplum spiritum sanctum, ubi nec tria plus aliquid sunt quam <lb/>
            unum horum. disputatum est etiam, quomodo possit intellegi <lb/>
            quod ait Hilarius episcopus: aeternitas in patre, species in <lb/>
            imagine, usus in munere. in septimo quaestio, quae dilata <lb/>
            fuerat, explicatur, ita ut deus, qui genuit filium, non solum<lb n="15"/>
            sit pater uirtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse uirtus atque <lb/>
            sapientia, sic et spiritus sanctus, nec tamen simul tres sint <lb/>
            uirtutes aut tres sapientiae, sed una uirtus et una sapientia, <lb/>
            sicut unus deus et una essentia. deinde quaesitum est, quomodo <lb/>
            dicatur una essentia tres personae, uel a quibusdam Graecis<lb n="20"/>
            una essentia tres substantiae, et inuentum est elocutionis necessitate <lb/>
            dici, ut aliquo uno nomine enuntiaretur, cum quaeritur <lb/>
            tres quid sint, quos tres esse ueraciter confitemur, patrem <lb/>
            scilicet et filium et spiritum sanctum. in octauo ratione etiam <lb/>
            reddita intellegentibus clarum est in substantia ueritatis non<lb n="25"/>
            solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul <lb/>
            maius aliquid esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet <lb/>
            duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut <lb/>
            omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. deinde

<note type="footnote"> 1 Ps. 89, 1 4 cf. I Cor. 1, 24 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 sicnt v dominus v 2 nibil V: in nihil v</hi> accedere <lb/>
            <hi rend="italic">GYro:</hi> accidere <hi rend="italic">a</hi> 3 immutabilem <hi rend="italic">V:</hi> incommutabilem v 13 Hilarius] <lb/>
            elarius P episcopus hilarius <hi rend="italic">Glv</hi> aeternitas <hi rend="italic">GPv:</hi> aeternitatis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 15 nt <hi rend="italic">V:</hi> et v 20 uel <hi rend="italic">V:</hi> uelnt <hi rend="italic">v</hi> 21 eloquutionis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 22 enuntiarentur <hi rend="italic">v</hi> 23 tres quid <hi rend="italic">V:</hi> quid tres P qui tres <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> sint <hi rend="italic">GVv:</hi> sunt P 27 aliquid maius <hi rend="italic">GPv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="777"/>
            per ueritatem, quae intellecta conspicitur, et per bonum summum, <lb/>
            a quo est omne bonum, et per iustitiam, propter quam <lb/>
            diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto, ut natura <lb/>
            non solum incorporalis uerum etiam immutabilis, quod est <lb/>
            deus, quantum fieri potest, intellegeretur admonui, et per caritatem, <lb n="5"/>
            quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit <lb/>
            utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere, sicut sunt <lb/>
            amans et quod amatur et amor. in nono ad imaginem dei, <lb/>
            quod est homo secundum mentem, peruenit disputatio, et in ea <lb/>
            quaedam trinitas inuenitur, id est mens et notitia, qua se nouit, <lb n="10"/>
            et amor, quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia <lb/>
            sunt inter se et unius ostenduntur esse essentiae. in decimo <lb/>
            hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id <lb/>
            perductum, ut inueniretur in mente euidentior trinitas eius, in <lb/>
            memoria scilicet et intellegentia et uoluntate. sed quoniam et <lb n="15"/>
            hoc compertum est, quod mens numquam esse ita potuerit, ut <lb/>
            non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamuis <lb/>
            non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus <lb/>
            rebus eadem cogitatione discerneret: dilata est de <lb/>
            trinitate, cuius haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam <lb n="20"/>
            corporalibus uisis inueniretur trinitas et distinctius in ea lectoris <lb/>
            exerceretur intentio. in undecimo ergo electus est sensus oculorum, <lb/>
            in quo id quod inuentum esset etiam in ceteris quattuor <lb/>
            sensibus corporis, et non dictum posset agnosci, atque ita <lb/>
            exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, <lb n="25"/>
            ex corpore scilicet, quod uidetur, et forma, quae inde <lb/>
            in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione <lb/>
            uoluntatis apparuit. sed haec tria non inter se aequalia nec <lb/>
            unius esse substantiae claruerunt. deinde in ipso animo ab his <lb/>
            quae extrinsecus sensa sunt uel introducta inuenta est altera <lb n="30"/>
            trinitas, ubi apparent eadem tria unius esse substantiae,

<note type="footnote"> 6 cf. I Io. 4, 16 </note>

<note type="footnote"> 5 intellegeretur <hi rend="italic">Y:</hi> intelligi v 10 qua se nouit <hi rend="italic">V: om. v</hi> <lb/>
            11 notitiamqae] notiamque <hi rend="italic">V</hi> 12 sunt <hi rend="italic">Y: om. Gf)</hi> 16 ita] om. <lb/>
            v 22 exerceretur <hi rend="italic">V:</hi> exerceatur <hi rend="italic">OPv</hi> 23 esset <hi rend="italic">OJ V :</hi> esse Gl <lb/>
            est <hi rend="italic">G"lv</hi> 26 forma <hi rend="italic">Gv:</hi> format <hi rend="italic">PV</hi> 31 apparent <hi rend="italic">GlPVv:</hi> <lb/>
            apparerent <hi rend="italic">G*</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="778"/>
            imaginatio corporis, quae in memoria est, et inde formatio, cum <lb/>
            ad eam conuertitur acies cogitantis, et utrumque coniungens <lb/>
            intentio uoluntatis. sed ideo et ista trinitas ad exteriorem <lb/>
            hominem reperta est pertinere, quia de corporibus inlata est, <lb/>
            quae sentiuntur extrinsecus. in duodecimo discernenda uisa est<lb n="5"/>
            sapientia ab scientia et in ea, quae proprie scientia nuncupatur, <lb/>
            quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, <lb/>
            quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen <lb/>
            imago dei uel appellanda sit uel putanda. et hoc agitur in <lb/>
            tertio decimo per commendationem fidei christianae. in quarto<lb n="10"/>
            decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in <lb/>
            eius ipsius dei participatione, quae ab scientia distincta est, <lb/>
            disputatur et eo peruenit disputatio, ut trinitas appareat in <lb/>
            imagine dei, quod est homo secundum mentem, quae renouatur <lb/>
            in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit hominem<lb n="15"/>
            ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam, ubi contemplatio <lb/>
            est aeternorum. 
</p></div><div n="264" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXLII. DE SANCTO SPIRITV, QVI PATRI ET FILIO AEQVALIS ACCIPITVR ET VTRIVSQVE SPIRITVS DICITVR ET CARITATIS NOMINE IN- TELLEGITVR, CVM QVAELIBET IN TRINITATE PERSONA SIT CARITAS. EX LIBRO DE TRINITATE XV, CAPIT. XVII. </title></ab><p rend="script"> Nunc de spiritu sancto, quantum deo donante uidere concedimur, <lb/>
            disserendum est. qui spiritus sanctus secundum scripturas <lb/>
            nec patris est solius nec filii solius, sed amborum, et 95 <lb/>
            ideo communem, quia inuicem se diligunt pater et filius, nobis

<note type="footnote"> 15 cf. Col. 3, 10 16 cf. Gen. 1, 27 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 formatio <hi rend="italic">GlVv-</hi> informatio <hi rend="italic">GSP</hi> 2 ad eam <hi rend="italic">Gv:</hi> ad eiм <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            eadem <hi rend="italic">V</hi> 4 reperta (om. est) v corporibus <hi rend="italic">GPv:</hi> cordibua <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 5 duodecimo <hi rend="italic">GPv:</hi> undecimo <hi rend="italic">V</hi> 12 participatione <hi rend="italic">Y:</hi> <lb/>
            participatione donata <hi rend="italic">G Pv</hi> 16 percepit <hi rend="italic">v</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXLII (all <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) V:</hi> CCLII <hi rend="italic">M</hi> CCLIIII <hi rend="italic">P</hi> CCLVI <hi rend="italic">Gv</hi> 19 de sancto spiritu <hi rend="italic">MV:</hi> <lb/>
            de spiritu sancto <hi rend="italic">P; om. v</hi> 20 utriusque <hi rend="italic">(om</hi>. et) <hi rend="italic">MV</hi> 22 de <lb/>
            trinitate] <hi rend="italic">om. v</hi> capt XVII <hi rend="italic">MV:</hi> titulo XVI Gv 23 concedimur <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> conceditur <hi rend="italic">Gv</hi> 24 scribturas <hi rend="italic">F:</hi> scripturas sanctas <hi rend="italic">GPv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="779"/>
            insinuat caritatem. ut autem nos exerceret sermo diuinus, non <lb/>
            res in promtu sitas, sed in abdito scrutandas, ex abdito eruendas <lb/>
            maiore studio fecit inquiri. non ita dixit scriptura diuina: "spi. <lb/>
            ritus sanctus caritas est", quod si dixisset, non paruam partem <lb/>
            quaestionis istius abstulisset; sed dixit: deus caritas est, <lb n="5"/>
            ut incertum sit et ideo requirendum, utrum deus pater sit <lb/>
            caritas an deus filius an deus spiritus sanctus an deus ipsa <lb/>
            trinitas. neque enim dicturi sumus non propterea deum dictum <lb/>
            esse caritatem, quod ipsa caritas sit ulla substantia, quae dei <lb/>
            digna sit nomine, sed quod donum sit dei, sicut dictum est <lb n="10"/>
            deo: quoniam tu est patientia mea mea; non utique propterea <lb/>
            dictum est, quia deus substantia est nostra patientia, sed quod <lb/>
            ab ipso nobis est, sicut alibi legitur: quoniam ab ipso <lb/>
            misericordia. hunc quippe sensum facile refellit scripturarum <lb/>
            ipsa locutio. tale est enim: tu es patientia mea <lb n="15"/>
            quale est: domine, spes mea et: deus meus misericordia mea et <lb/>
            multa similia. non est autem dictum: "domine, <lb/>
            caritas mea" aut: "tu es caritas mea" aut: "deus, caritas mea," <lb/>
            sed ita dictum est: deus caritas est, sicut dictum est: <lb/>
            deus spiritus est. hoc qui non discernit intellectum a <lb n="20"/>
            domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius <lb/>
            quicquam possumus dicere. 
</p><p>Deus ergo caritas est. utrum autem pater an filius an <lb/>
            spiritus sanctus an ipsa trinitas, quia et ipsa non tres di, sed <lb/>
            deus est unus, hoc quaeritur. sed iam in hoc libro superius <lb n="25"/>
            disputaui non sic accipiendam esse trinitatem, quae deus est, <lb/>
            ex illis tribus, quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut

<note type="footnote"> 5 (19. 23) I lo. 4,16 11 (et 15) Ps. 70, 5 13 Ps. 61, 6 <lb/>
            16 Ps. 90, 9 Ps. 58, 18 20 Io. 4, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 insinuant v 2 promptu sitas <hi rend="italic">OPlv:</hi> promtui s. <hi rend="italic">V</hi> promptuositas <lb/>
            F* scrutandas ex abdito F: <hi rend="italic">om. Glf);</hi> scrutandas (os <hi rend="italic">P)</hi> et <lb/>
            ex (de <hi rend="italic">Gs)</hi> abdito <hi rend="italic">G3P</hi> 3 maiori v ita <hi rend="italic">F:</hi> itaque <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            scriptura <hi rend="italic">GIPV:</hi> scriptor <hi rend="italic">Glv</hi> diuina <hi rend="italic">V: om. GPv</hi> 6 pater <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> pariter F; <hi rend="italic">abros. in v</hi> 12 dens <hi rend="italic">PV:</hi> dei <hi rend="italic">Gv</hi> 21 expositionem] <lb/>
            exposionem F 24 di F1: dii <hi rend="italic">GPY\'v</hi> 25 uno est <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            26 accipienda <hi rend="italic">G V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="780"/>
            tamquam memoria sit omnium trium pater et intellegentia <lb/>
            omnium filius et caritas omnium trium spiritus sanctus, quasi <lb/>
            pater non intellegat sibi nec diligat, sed ei filius intellegat et <lb/>
            spiritus sanctus ei diligat, ipse autem et sibi et illis tantum <lb/>
            meminerit, et filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit<lb n="5"/>
            ei pater et diligat ei spiritus sanctus, ipse autem et sibi <lb/>
            et illis tantummodo intellegat, itemque spiritus sanctus nec <lb/>
            meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei pater et intellegat <lb/>
            ei filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat; <lb/>
            sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in<lb n="10"/>
            sua quisque natura nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud <lb/>
            est memoria, aliud est intellegentia, aliud est dilectio siue <lb/>
            caritas, sed unum aliquid sit, quod omnia ualeat, sicut ipsa <lb/>
            sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura, ut qui habet <lb/>
            hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. <lb n="15"/>
            si ergo haec intellecta sunt et, quantum nobis in rebus tantis <lb/>
            uidere uel coniectare concessum est, uera esse claruerunt, <lb/>
            nescio, cur non, sicut sapientia et pater dicitur et filius et <lb/>
            spiritus sanctus et simul omnes non tres, sed una sapientia, <lb/>
            ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus et<lb n="20"/>
            simul omnes una cantu. sic enim et pater deus et filius deus <lb/>
            et spiritus sanctus deus et simul omnes unus deus. 
</p><p>Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur uerbum <lb/>
            dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo <lb/>
            genitum est uerbum et de quo procedit principaliter spiritus<lb n="25"/>
            sanctus nisi deus pater. ideo autem addidi "principaliter", quia <lb/>
            et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. sed hoc quoque <lb/>
            illi pater dedit non iam exsistenti et nondum habenti, <lb/>
            sed quidquid unigenito uerbo dedit, gignendo dedit. sic ergo

<note type="footnote"> 1 intellegentia F: intellegentia (intellegenda (?\') sit <hi rend="italic">GPx</hi> 2 om- <lb/>
            <hi rend="italic">nium fllius V: omniam trium filius GPv 3 ei GPv: et Y</hi> 4 ipse <lb/>
            autem — 6 spiritus sanctus] <hi rend="italic">add. v* in mg</hi>. 9 intellegat (om. ei) v <lb/>
            10 sic <hi rend="italic">GPv:</hi> sit F omnes et] omnia <hi rend="italic">v</hi> 12 intellegentia (om. est) <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi> dilectio <hi rend="italic">(om</hi>. est) <hi rend="italic">GPv</hi> 14 ut qui F: utique quae<lb/>
             v 16 in <hi rend="italic">Y:</hi> ex v 18 nescio F: nec scio <hi rend="italic">Gh</hi> sapientia et <lb/>
            <hi rend="italic">GPv:</hi> sapientiae <hi rend="italic">F</hi> 20 sanctus et <hi rend="italic">Y:</hi> sanctus deus <hi rend="italic">Gv</hi> 27 repperitur <lb/>
            Y </note> <lb/>
             
<pb n="781"/>
            eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet et <lb/>
            spiritus sanctus spiritus esset amborum. non est igitur accipienda <lb/>
            transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis <lb/>
            ista distinctio. hinc enim factum est, ut proprie dei <lb/>
            uerbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et <lb n="5"/>
            pater et spiritus sanctus. si ergo proprie aliquid horum trium <lb/>
            caritas nuncupanda est, quid aptius, quam ut hoc sit spiritus <lb/>
            sanctus? ut in illa simplici summaque natura non sit aliud <lb/>
            substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et <lb/>
            caritas ipsa substantia, ita siue in patre siue in filio siue in <lb n="10"/>
            spiritu sancto; et tamen proprie spiritus sanctus caritas nuncupatur. <lb/>
            </p><p>Sicut legis nomine aliquando simul omnia ueteris instrumenti <lb/>
            sanctarum scripturarum significantur eloquia. nam ex propheta <lb/>
            Esaia testimonium ponens apostolus, ubi ait: in aliis linguis <lb n="15"/>
            et in aliis labiis loquar populo huic, praemisit tamen: <lb/>
            in lege scriptum est. et ipse dominus: in lege, inquit, <lb/>
            eorum scriptum est: quia oderunt me gratis, cum <lb/>
            hoc legatur in psalmo. aliquando autem proprie uocatur lex <lb/>
            quae data est per Mosen, secundum quod dictum est: lex et <lb n="20"/>
            prophetae usque ad-Iohannem, et: in his duobus <lb/>
            praeceptis tota lex pendet et prophetae; hic utique <lb/>
            proprie lex appellata est de monte Sina. prophetarum autem <lb/>
            nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse <lb/>
            saluator: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta <lb n="25"/>
            sunt in lege et prophetis et psalmis de me. hic <lb/>
            rursus prophetarum nomine exceptis psalmis intellegi uoluit. <lb/>
            dicitur ergo lex uniuersaliter cum prophetis et psalmis, dicitur

<note type="footnote"> 15 I Cor. 14, 21 Es. 28, 11 17 Io. 15, 25 18 Ps. 34, <lb/>
            19 20 Matth. 11, 13 21 Matth. 22, 40 25 Luc. 24, 44 </note>

<note type="footnote"> 8 ut F: ut scilicet <hi rend="italic">G pfJ</hi> 10 substantia F: eit substantia <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi> ita <hi rend="italic">F: om. GpfJ</hi> 11 nuncupatur <hi rend="italic">F:</hi> nuncupetur <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            16 esaia F: isaia <hi rend="italic">Ch</hi> 16 huic populo v 17 inquid <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            20 moysen <hi rend="italic">GPv</hi> 23 Bina F: syna <hi rend="italic">v</hi> 27 nomine <hi rend="italic">GlMVv</hi>. <lb/>
            nomen <hi rend="italic">G\' P</hi> exceptis <hi rend="italic">GPv:</hi> excerptis F inteliegi] in lege intellegi <lb/>
            <hi rend="italic">GPv ab</hi> intellegi <hi rend="italic">incipit f. 20ST in F; scriptura m. 1 fere</hi> <lb/>
            plane <hi rend="italic">delituit</hi> 28 dicitur ergo <hi rend="italic">MV:</hi> ut dicitur ergo v </note> <lb/>
             
<pb n="782"/>
            proprie quae per Mosen data est. item dicuntur communiter <lb/>
            prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter <lb/>
            psalmos. et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum <lb/>
            uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi, <lb/>
            nisi in re aperta uitanda sit longitudo sermonis. hoc<lb n="5"/>
            ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconuenienter existimet <lb/>
            caritatem appellare spiritum sanctum, quia et deus pater et <lb/>
            deus filius potest caritas nuncupari. 
</p><p>Sicut ergo unicum dei uerbum proprie uocamus nomine <lb/>
            sapientiae, cum sit uniuersaliter spiritus sanctus et pater sapientia,<lb n="10"/>
            ita spiritus proprie nuncupatur uocabulo caritatis, cum <lb/>
            sit et pater et filius uniuersaliter caritas. sed dei uerbum, id <lb/>
            est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore <lb/>
            apostolico, ubi ait: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. <lb/>
            spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas in-is <lb n="15"/>
            uenimus, si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium. <lb/>
            qui cum dixisset: dilectissimi, diligamus inuicem, <lb/>
            quia dilectio ex deo est, secutus adiunxit: et omnis <lb/>
            qui diligit ex deo natus est. qui non diligit, non <lb/>
            cognouit deum, quia deus dilectio est. hic manifestauit<lb n="20"/>
            eam se dixisse dilectionem deum, quam dixit ex deo; deus <lb/>
            ergo ex deo est dilectio. sed quia et dei filius ex deo patre <lb/>
            natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem <lb/>
            potius eorum hic debemus accipere dictum esse dilectionem <lb/>
            deum merito quaeritur. pater enim solus ita deus est, ut non<lb n="25"/>
            sit ex deo; ac per hoc dilectio, quae ita deus est, ut ex deo <lb/>
            sit, aut filius est aut spiritus sanctus. sed in consequentibus, <lb/>
            cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed <lb/>
            qua nos ipse dilexit et misit filium suum liberatorem

<note type="footnote"> 14 I Cor. 1, 24 17 I Io. 4, 7 sq. 29 I Io. 4, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 proprie <hi rend="italic">MV:</hi> et proprie <hi rend="italic">Qv</hi> moysen <hi rend="italic">GP"</hi> 6 nos <hi rend="italic">GPvi</hi> <lb/>
            uos <hi rend="italic">MV</hi> exsistimet <hi rend="italic">M</hi> 9 dei <hi rend="italic">MV:</hi> deus v 10 spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">MV:</hi> et spiritus <hi rend="italic">GP"</hi> sapientia <hi rend="italic">MV:</hi> ipsa sapientia <hi rend="italic">GPtJ</hi> <lb/>
            13 filius <hi rend="italic">(otn</hi>. dei) <hi rend="italic">M</hi> 24 hic] <hi rend="italic">om</hi>. v debemus <hi rend="italic">MY:</hi> debeamos <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 28 non qua] non quia v sed qua] sed quia v 29 liberatorem <lb/>
            <hi rend="italic">MV:</hi> litatorem <hi rend="italic">Gv (gr. liaa/iov)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="783"/>
            pro peccatis nostris, et hinc exhortatus esset, ut et nos <lb/>
            inuicem diligamus atque ita in nobis deus maneat, quia utique <lb/>
            dilectionem deum dixerat: statim nolens de hac re apertius <lb/>
            aliquid loqui: in hoc, inquit, cognoscimus, quia in ipso <lb/>
            manemus et ipse innobis, quiade spiritu suo dedit <lb n="5"/>
            nobis. sanctus itaque spiritus, de quo dedit nobis, facit nos <lb/>
            in deo manere et ipsum in nobis; hoc autem facit dilectio. <lb/>
            ipse est igitur deus dilectio. denique paulo post, cum hoc ipsum <lb/>
            repetisset atque dixisset: deus dilectio est, continuo subiecit: <lb/>
            et qui manet in dilectione, in deo manet et <lb n="10"/>
            deus in eo manet. unde supra dixerat: in hoc cognoscimus, <lb/>
            quia in ipso manemus et ipse in nobis, quoniam <lb/>
            de spiritu suo dedit nobis. ipse ergo significatur <lb/>
            ubi legitur: deus dilectio est. deus igitur spiritus sanctus, <lb/>
            qui procedit ex deo, cum datus fuerit homini, accendit eum <lb n="15"/>
            in dilectione dei et proximi, et ipse dilectio est. non enim <lb/>
            habet homo unde deum diligat nisi ex deo. propter quod paulo <lb/>
            post dicit: nos diligimus, quia ipse prior dilexitnos. <lb/>
            apostolus quoque Paulus: dilectio, inquit, dei diffusa <lb/>
            est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui <lb n="20"/>
            datus est nobis. 
</p><p rend="script">Nullum est isto dei dono excellentius. solum est quod diuidit <lb/>
            inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. dantur <lb/>
            et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. <lb/>
            nisi ergo tantum impertiatur cuique spiritus sanctus, ut eum <lb n="25"/>
            dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transferuntur <lb/>
            ad dextram. nec spiritus proprie dicitur donum nisi propter <lb/>
            dilectionem, quam qui non habuerit, si linguis hominum

<note type="footnote"> 4 I Io. 4, 13 11 I Io. 4, 16. 18 19 Rom. 5, 5 <lb/>
            28 I Cor. 13, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> u <lb/>
            1 exortatus <hi rend="italic">O</hi> exortos v 4 loqui <hi rend="italic">GlMPV:</hi> eloqui <hi rend="italic">Gav</hi> 5 BUOJ <lb/>
            sancto <hi rend="italic">Gv</hi> 7 deo <hi rend="italic">OPv:</hi> deum <hi rend="italic">MPlV (m. 1 et 2)</hi> 8 ipse estdilectio <lb/>
            <hi rend="italic">OPf): om. MV</hi> denique <hi rend="italic">MV:</hi> de quo <hi rend="italic">Gv</hi> 16 in dilectione <lb/>
            <hi rend="italic">V1 et V7:</hi> dilectio <hi rend="italic">Gv</hi> 19 Paulus] <hi rend="italic">om. v</hi> 22 nullum <hi rend="italic">Gv:</hi> <lb/>
            nullo <hi rend="italic">MV</hi> diuidit <hi rend="italic">MV:</hi> diuidet v 23 perditionis] pditionis v <lb/>
            26 transferuntur <hi rend="italic">V:</hi> transfertur <hi rend="italic">G i abros</hi>. in <hi rend="italic">v</hi> 27 dexteram Gv </note> <lb/>
             
<pb n="784"/>
            loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum <lb/>
            tinniens; et si habuerit prophetiam et scierit <lb/>
            omnia sacramenta et omnem scientiam et habuerit <lb/>
            omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est; <lb/>
            et si distribuerit omnem substantiam suam et si tradiderit<lb n="5"/>
            corpus suum, ut ardeat, nihil prodest. quantum <lb/>
            ergo bonum est, sine quo ad aeternam uitam neminem bona <lb/>
            tanta perducunt? ipsa uero dilectio siue caritas — nam unius <lb/>
            rei est nomen utrumque — si habeat eam qui non loquitur <lb/>
            linguis nec habet prophetiam nec omnia scit sacramenta omnemque<lb n="10"/>
            scientiam nec distribuit omnia sua pauperibus, uel <lb/>
            non habendo quod distribuat uel aliqua necessitate prohibitus, <lb/>
            nec tradit corpus suum, ut ardeat, si talis passionis nulla temtatio <lb/>
            est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat <lb/>
            utilem nisi caritas. sine caritate quippe fides potest quidem<lb n="15"/>
            esse, sed non et prodesse. propter quod et apostolus Paulus: <lb/>
            in Christo, inquit, Iesu neque circumcisio aliquid <lb/>
            ualet neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem <lb/>
            operatur, sic eam discernens ab ea fide, qua et <lb/>
            daemones credunt et contremescunt. dilectio igitur, quae ex<lb n="20"/>
            deo est et deus est, proprie spiritus sanctus est, per quem <lb/>
            diffunditur in cordibus nostris dei caritas, per quam nos tota <lb/>
            inhabitat trinitas. quocirca rectissime spiritus sanctus, cum sit <lb/>
            deus, uocatur etiam dei donum. quod donum proprie quid <lb/>
            nisi caritas intellegenda est, quae perducit ad deum et sine<lb n="25"/>
            qua quodlibet aliud dei donum non perducit ad deum? 
</p><p rend="script">An et hoc probandum est, donum dei dictum esse in sacris <lb/>
            litteris spiritum sanctum? si et hoc exspectatur, habemus in

<note type="footnote"> 17 Gal. 5, 6 20 cf. lac. 2, 19 24 cf. Act. 8, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 est] om. v cimbalum <hi rend="italic">v</hi> 2 prophetiam <hi rend="italic">GPv:</hi> prophetis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 7 aine] sine P quo ad aeternam <hi rend="italic">G*P*Vv:</hi> coaeteroam Ql <lb/>
            quoaeternam P1 neminem <hi rend="italic">GPv:</hi> nemo (o <hi rend="italic">add. V1 supr. tters.) V</hi> <lb/>
            9 habeat] habeam « qui <hi rend="italic">V:</hi> quae v 12 aliquam o 22 caritas <lb/>
            dei <hi rend="italic">Gv</hi> quam <hi rend="italic">V:</hi> quem v 23 inhabitet v 24 donum dei <lb/>
            <hi rend="italic">Gv*</hi> donum dei quod donum] <hi rend="italic">add. v1 svpr. uers</hi>. 27 <hi rend="italic">attie</hi> An <lb/>
            <hi rend="italic">praemittunt 0 pI:</hi> hinc capitulum XVIII 28 literis v </note> <lb/>
             
<pb n="785"/>
            euangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: <lb/>
            si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in <lb/>
            me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius <lb/>
            fluent aquae uiuae. porro euangelista secutus adiunxit: <lb/>
            hoc autem dixit de spiritu sancto, quem accepturi <lb n="5"/>
            erant credentes in eum. unde dicit etiam Paulus apostolus: <lb/>
            et omnes unum spiritum potati sumus. <lb/>
            utrum autem donum dei sit appellata aqua ista, quod est <lb/>
            spiritus sanctus, hoc quaeritur. sed sicut hic inuenimus hanc <lb/>
            aquam spiritum sanctum esse, ita inuenimus alibi in ipso <lb n="10"/>
            euangelio hanc aquam dei donum appellatam. nam dominus <lb/>
            idem quando cum Samaritana muliere ad puteum loquebatur, <lb/>
            cui dixerat: da mihi bibere, cum illa respondisset, quod <lb/>
            Iudaei non conterentur Samaritanis, respondit Iesus et dixit <lb/>
            ei: si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: <lb n="15"/>
            da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et <lb/>
            dedisset tibi aquam uiuam. dicit ei mulier: domine, <lb/>
            neque in quo haurias habes et puteus altus <lb/>
            est; unde ergo habes aquam uiuam? et cetera. respondit <lb/>
            Iesus et dixit ei: omnis, qui bibit ex hac <lb n="20"/>
            aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, <lb/>
            quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed <lb/>
            aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis <lb/>
            in uitam aeternam. quia ergo haec aqua uiua, sicut <lb/>
            euangelista exposuit, spiritus sanctus est, procul dubio spiritus <lb n="25"/>
            donum dei est, de quo hic dominus ait: si scires donum <lb/>
            dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu <lb/>
            forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam. <lb/>
            nam quod ibi ait: flumina de uentre eius fluent

<note type="footnote"> 2 (et 29) Io. 7, 87 sqq. 7 I Cor. 12, 13 13 Io. 4, 7 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 hoc autem dixit] add. <hi rend="italic">G* supr. uers</hi>. IaDcto <hi rend="italic">V:</hi> om. <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            7 potati samos] potaaimas <hi rend="italic">O\'v</hi> 11 donum dei <hi rend="italic">Gv</hi> appellatam<lb/>
             (I add. <hi rend="italic">m. 2) v</hi> 20 ei] <hi rend="italic">om</hi>. v bibit <hi rend="italic">Gay:</hi> bibet <hi rend="italic">Glv</hi> <lb/>
            hac aqua <hi rend="italic">V:</hi> aqua hac Gv 22 non aiiiet-dabo ei <hi rend="italic">GPo: om. Y</hi> <lb/>
            23 aqua <hi rend="italic">Gv:</hi> aquam P 28 uiuam] bibam (b in v <hi rend="italic">corr. tn.2) Y</hi> <lb/>
            29 ait ibi <hi rend="italic">GPx</hi> </note>

<note type="footnote"> VIllI. </note>

<note type="footnote"> 50 </note> <lb/>
             
<pb n="786"/>
            aquae uiuae, hoc in isto loco: fiet, inquit, in eo fons <lb/>
            aquae salutis in uita aeterna. 
</p><p rend="script">Paulus uero apostolus: unicuique, inquit, nostrum datur <lb/>
            gratia secundum mensuram donationis Christi <lb/>
            atque ut donationem Christi spiritum sanctum ostenderet, <lb n="5"/>
            secutus adiunxit: propter quod dicit: ascendit in altum, <lb/>
            captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. <lb/>
            notissimum est autem dominum legum, cum post <lb/>
            resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse spiritum <lb/>
            sanctum, quo impleti qui crediderunt linguis omnium<lb n="10"/>
            gentium loquebantur. nec moueat quod ait: dona, non "donum". <lb/>
            id enim testimonium de psalmo posuit; hoc autem in psalmo <lb/>
            ita legitur: ascendisti in altum, captiuasti captiuitatem, <lb/>
            accepisti dona in hominibus. sic enim plures <lb/>
            codices habent, maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum<lb n="15"/>
            habemus. dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, <lb/>
            non donum. sed cum propheta dixerit: accepisti i n <lb/>
            hominibus, apostolus maluit dicere: dedit hominibus, <lb/>
            ut ex utroque scilicet uerbo, uno prophetico, apostolico altero — <lb/>
            quia in utroque est diuini sermonis auctoritas — ut sensus<lb n="20"/>
            plenissimus redderetur. utrumque enim uerum est, et quia <lb/>
            dedit hominibus et quia accepit in hominibus. dedit <lb/>
            hominibus tamquam caput membris suis; accepit in <lb/>
            hominibus idem ipse, utique in membris suis, propter quae <lb/>
            membra sua clamauit de caelo: Saule, Saule, quid me<lb n="25"/>
            persequeris? et de quibus membris suis ait: quando uni

<note type="footnote"> 3 Eph. 4, 7 sq. 13 Pa. 67, 19 26 Act. 9, 4 <lb/>
            26 Matth. 25, 40 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 aquae <hi rend="italic">G3V:</hi> aquae uiuae <hi rend="italic">Gtv</hi> salutis F: salientis <hi rend="italic">GPv (cf. p. 785y</hi> <lb/>
            23) uita aeterna F1: uitam aeternam <hi rend="italic">GPVv</hi> 3 uero <hi rend="italic">F:</hi> quoque <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi> nostrum inquit <hi rend="italic">v</hi> 6 ascendit <hi rend="italic">GIPv: om. F;</hi> ascendens <lb/>
            <hi rend="italic">G\' supr. uers</hi>. 8 autem est v 10 crediderant <hi rend="italic">(k</hi> 15 maxime <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> et maxime <hi rend="italic">Gv</hi> 17 sed cum <hi rend="italic">V:</hi> secundum <hi rend="italic">quod v</hi> <lb/>
            o <lb/>
            dixerat v adcepisti (c add. <hi rend="italic">m. 2)</hi> v 18 dedit .. hominibus (in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) G</hi> 20 auttoritas (c <hi rend="italic">add. m. 2) v</hi> ut <hi rend="italic">GlVv: del</hi>. m. <hi rend="italic">3<lb/>
             G</hi> 22 accepit (om. quia) v dedit hominibus] <hi rend="italic">om</hi>. e 26 quando <lb/>
            <hi rend="italic">GV:</hi> quod o </note> <lb/>
             
<pb n="787"/>
            ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. ipse ergo <lb/>
            Christus et dedit de caelo et accepit in terra. porro autem <lb/>
            dona ob hoc ambo dixerunt, ut propheta et apostolus, quia <lb/>
            per donum, quod est spiritus sanctus, in commune omnibus <lb/>
            membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, <lb n="5"/>
            diuiduntur. non enim singuli quique habent omnia, sed hi <lb/>
            illa et alii illa, quamuis ipsum donum, a quo cuique propria <lb/>
            diuiduntur, omnes habent, id est spiritum sanctum. nam <lb/>
            et alibi cum multa dona commemorasset: omnia, inquit, <lb/>
            haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens <lb n="10"/>
            propria unicuique prout uult. quod uerbum et in epistula, <lb/>
            quae ad Hebraeos est, inuenitur, ubi scriptum est: attestante <lb/>
            deo signis et ostentis et uariis uirtutibus <lb/>
            et spiritus sancti diuisionibus. et hic cum dixisset: ascendit <lb/>
            in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona <lb n="15"/>
            hominibus: quod autem ascendit, ait, quid est, <lb/>
            nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? <lb/>
            qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes <lb/>
            caelos, ut adimpleret omnia. et ipse dedit quosdam <lb/>
            quidem apostolos, quosdam quidem prophetas, <lb n="20"/>
            quosdam autem euangelistas, quosdam autem pastores <lb/>
            et doctores. ecce quare dicta sunt dona; quia, sicut <lb/>
            alibi dicit: numquid omnes apostoli? numquid omnes <lb/>
            prophetae? et cetera. hic autem adiunxit: ad consummationem <lb/>
            sanctorum in opus ministerii, in aedificationem <lb n="25"/>
            corporis Christi. haec est domus, quae, sicut <lb/>
            psalmus canit, aedificatur post captiuitatem, quoniam qui sunt <lb/>
            a diabolo eruti, a quo captiui tenebantur, de his aedificatur <lb/>
            corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. hanc autem

<note type="footnote">9 I Cor. 12, 11 12 Hebr. 2, 4 14 Epb. 4, ssqq. <lb/>
            23 I Cor. 12, 29 27 cf. Ps. 126, 1 </note>

<note type="footnote"> 3 ob <hi rend="italic">G2v:</hi> ab <hi rend="italic">GlV</hi> ut propheta <hi rend="italic">Y (cf. p. 706, 21):</hi> et propheta <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 5 sunt] Bint v <hi rend="italic">6 hi illa GlV: illa alii G*v</hi> 7 alii <lb/>
            illa <hi rend="italic">V:</hi> alii alia <hi rend="italic">Gx</hi> alia illi <hi rend="italic">G*v</hi> 8 habent <hi rend="italic">V:</hi> habeant <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            11 epistola <hi rend="italic">Gv</hi> 16 ait] <hi rend="italic">add. v* supr. uers</hi>. 22 quare <hi rend="italic">Y:</hi> quae <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> dicta <hi rend="italic">V:</hi> praedicta v 29 apellatur v </note>

<note type="footnote"> 50* </note> <lb/>
             
<pb n="788"/>
            captiuitatem ipse captiuauit, quia diabolum uicit. et ne illa <lb/>
            quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supr <lb/>
            plicium secum traheret, eum iustitiae prius, deinde potentiae <lb/>
            uinculis alligauit. ipse itaque diabolus est appellata captiuitas, <lb/>
            quam captiuauit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus<lb n="5"/>
            uel accepit in hominibus. 
</p><p rend="script">Petrus autem apostolus, sicut in eodem libro canonico legitur, <lb/>
            ubi scripti sunt Actus apostolorum, loquens de Christo, commotis <lb/>
            corde Iudaeis et dicentibus: quid ergo faciemus, <lb/>
            fratres? monstrate nobis, dixit ad eos: agite paenitentiam,<lb n="10"/>
            et baptizetur unusquisque uestrum in <lb/>
            nomine Iesu Christi in remissione peccatorum, et <lb/>
            accipietis donum spiritus sancti. itemque in eodem <lb/>
            libro legitur Simonem Magum apostolis dare uoluisse pecuniam, <lb/>
            ut ab eis acciperet potestatem, qua per impositionem <lb n="15"/>
            manus daretur spiritus sanctus. cui Petrus idem: pecunia, <lb/>
            inquit, tua tecum sit in perditione, quia donum dei <lb/>
            aestimasti pecunia possidere. et alio eiusdem libri loco, <lb/>
            cum Petrus Cornelio et eis qui cum illo fuerant loqueretur <lb/>
            annuntians et praedicans Christum, ait scriptura: ad huc <lb n="20"/>
            loquente Petro uerba haec cecidit spiritus sanctus <lb/>
            super omnes, qui audiebant uerbum, et obstipuerunt <lb/>
            qui ex circumcisione fideles simul cum Petro <lb/>
            uenerant, quia et in nationes donum spiritus sancti <lb/>
            effusum est. audiebant enim illos loquentes linguis<lb n="25"/>
            et magnificantes deum. de quo facto suo, quod incircumcisos <lb/>
            baptizauerat, quia, priusquam baptizarentur, ut nodum quaestionis <lb/>
            huius auferret, in eos uenerat spiritus sanctus, cum <lb/>
            Petrus postea redderet rationem fratribus, qui erant

<note type="footnote"> 9 Act 2, 37 sq. 16 Act. 8, 20 20 Act. 10, 44 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quia F: qui v 3 eum <hi rend="italic">V:</hi> cum v 7 eodem <hi rend="italic">V:</hi> eo <hi rend="italic">Ov</hi> <lb/>
            12 remissionem Gv 16 manus <hi rend="italic">V:</hi> manus eius Gv 17 perditionem <lb/>
            <hi rend="italic">Ov</hi> 18 aestimasti <hi rend="italic">V:</hi> aestimasti te <hi rend="italic">Gv</hi> libro v 21 caeb- <lb/>
            <lb/>
            cidit <hi rend="italic">V</hi> 22 audierant (b add. <hi rend="italic">m. 2) v</hi> 26 deum] edm (e deZ <lb/>
            <hi rend="italic">m. I) V</hi> incircumcisos <hi rend="italic">V:</hi> in circumcisis v 28 auferet v <lb/>
            29 hierosolimis v </note> <lb/>
             
<pb n="789"/>
            Hierosolymis et hac re audita monebantur, ait post cetera: cum coepissem <lb/>
            autem loqui ad illos, cecidit spiritus sanctus <lb/>
            in illos, sicut et in nos initio. memoratusque <lb/>
            sum uerbi domini, sicut dicebat: quia Iohannes <lb/>
            quidem baptizauit aqua, uos uero baptizabimini <lb n="5"/>
            spiritu sancto. si igitur aequale donum dedit illis <lb/>
            . sicut et nobis, qui credidimus dominum Iesum Christum, <lb/>
            ego quis eram, qui possem prohibere deum <lb/>
            non dare illis spiritum sanctum? et multa alia sunt <lb/>
            testimonia scripturarum, quae concorditer attestantur donum <lb n="10"/>
            dei esse spiritum sanctum, in quantum datur eis qui per eum <lb/>
            diligunt deum. sed nimis longum est cuncta colligere, et quid <lb/>
            eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt? 
</p><p>Sane admonendi sunt, quando quidem donum dei iam uident <lb/>
            dictum spiritum dei sanctum, ut, cum audiunt: donum <lb n="15"/>
            spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant, quod <lb/>
            dictum est: in expoliatione corporis carnis. sicut enim <lb/>
            corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus <lb/>
            sancti nihil aliud est quam spiritus sanctus. in tantum ergo <lb/>
            donum dei est, in quantum datur eis quibus datur. apud se <lb n="20"/>
            autem deus est, etsi nemini detur, quia deus erat patri et <lb/>
            filio coaeternus, antequam cuiquam daretur. nec quia illi dant, <lb/>
            ipse datur, ideo minor est illis. ita enim datur sicut dei donum, <lb/>
            ut etiam se ipsum det sicut deus. non enim dici potest <lb/>
            non esse suae potestatis de quo dictum est: spiritus ubi <lb n="25"/>
            uult spirat; et apud apostolum quod iam supra commemoraui: <lb/>
            omnia autem haec operatur unus atque idem <lb/>
            spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. non

<note type="footnote"> 1 Act. 11, 15sqq. 17 Col. 2, 11 25 Io. 3, 8 <lb/>
            27 I Cor. 12, 11-</note>

<note type="footnote"> 2 caecidit <hi rend="italic">V</hi> 3 initio <hi rend="italic">GXV:</hi> in initio <hi rend="italic">G\'Iv</hi> 4 iohannis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 5 nero <hi rend="italic">V:</hi> antem <hi rend="italic">Gv</hi> 7 dominum <hi rend="italic">V:</hi> in dominum <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            8 possim <hi rend="italic">v</hi> 12 quid eis <hi rend="italic">V:</hi> de his <hi rend="italic">v</hi> 15 spiritum dei <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            spiritum <hi rend="italic">G; abros. in v</hi> ut <hi rend="italic">a:</hi> et <hi rend="italic">G V; abros. in v</hi> 17 aicut <lb/>
            enim corpus camis] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 nemini] <hi rend="italic">ex</hi> nemine <hi rend="italic">corr. m. 2 v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="790"/>
            est illis condicio dati et dominatio dantium, sed concordia. <lb/>
            dati et dantium. 
</p><p rend="script">Quapropter, sicut sancta scriptura proclamat, deus caritas <lb/>
            est, illa quae ex deo est et in nobis id agit, ut in deo <lb/>
            maneamus et ipse in nobis. et hoc inde cognoscimus, quia de<lb n="5"/>
            spiritu suo dedit nobis; ipse spiritus est deus caritas. deinde <lb/>
            si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius <lb/>
            donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius, quam ut <lb/>
            ipse sit caritas, quae dicitur et deus et ex deo? et si caritas, <lb/>
            qua pater diligit filium et patrem diligit filius, ineffabiliter<lb n="10"/>
            communionem demonstrat amborum; quid conuenientius, quam <lb/>
            ut ille proprie dicatur caritas, qui spiritus est communis ambobus? <lb/>
            hoc enim sanius creditur uel intellegitur, ut non solum <lb/>
            spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra <lb/>
            proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt, sicut<lb n="15"/>
            non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus, quia et <lb/>
            pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, <lb/>
            quod ambigit nequaquam pietas. et tamen ipse non frustra <lb/>
            proprie dicitur spiritus sanctus. quia enim est communis ambobus, <lb/>
            id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. alioquin <lb n="20"/>
            si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et <lb/>
            filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius inuenitur. <lb/>
            ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius <lb/>
            unigenitus dei patris, ut tamen et illud uerum sit quod apostolus <lb/>
            ait de deo patre: qui eruit nos de potestate<lb n="25"/>
            tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis. <lb/>
            suae. non dixit: "filii sui"; quod si diceret, uerissime diceret, <lb/>
            quemadmodum quia saepe dixit, uerissime dixit; sed ait: <lb/>
            filii caritatis suae. filius ergo est etiam spiritus sancti, <lb/>
            si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus.

<note type="footnote"> 3 I Io. 4, 16 25 Col. 1, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illis <hi rend="italic">V:</hi> illic <hi rend="italic">Gv</hi> 4 agit ut <hi rend="italic">G Pv:</hi> agitur <hi rend="italic">V</hi> 6 spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> spiritus eiua <hi rend="italic">GPv</hi> 9 et si caritas <hi rend="italic">GPv:</hi> et caritas V <lb/>
            11 quid (d <hi rend="italic">add. m. Sf) v</hi> 18 ambigit nequaquam <hi rend="italic">F:</hi> non ambigit <lb/>
            <hi rend="italic">Gtp\'v</hi> non ambiget <hi rend="italic">Glplf)</hi> 20 alioquin si <hi rend="italic">GPv:</hi> alioquin <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            21 in] om. v1 28 saepe dixit] saepe dixi v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="791"/>
            quod si absurdissimum est, restat, ut non solus ibi sit caritas <lb/>
            spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie <lb/>
            sic uocetur, quod autem dictum est: filii caritatis <lb/>
            suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii <lb/>
            postremo substantiae suae. caritas quippe patris, quae in natura <lb n="5"/>
            eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam eius <lb/>
            ipsa natura atque substantia, ut saepe iam diximus et saepe <lb/>
            iterare non piget. ac per hoc filius caritatis eius nullus est <lb/>
            alius quam qui de substantia eius est genitus. 
</p></div><div n="265" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXLIII. DE INTERROGATIONE HAERETICI CONTRA EOS QVI VNIGENITVM DEI NON PATERNAE SVBSTANTIAE, SED VOLVNTATIS FILIVM ESSE DIXERVNT. EX LIBRO DE TRINITATE XV, T. XX. </title></ab><p>Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti,  <lb/>
             utrum deus filium nolens an nolens genuerit, ut,<lb n="15"/>
            diceretur nolens, absurdissima dei miseria sequeretur, si autem <lb/>
            nolens, continuo quod contendebat uelut inuicta ratione concluderet, <lb/>
            non naturae esse filium, sed uoluntatis. at ille uigilantissime <lb/>
            uicissim quaesiuit ab eo, utrum deus pater uolens <lb/>
            an nolens sit deus, ut, si responderet nolens, sequeretur illa <lb n="20"/>
            miseria, quam de deo credere magna insania est, si autem <lb/>
            diceret uolens, responderetur ei: "ergo et ipse uoluntate sua <lb/>
            deus est, non natura". quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret <lb/>
            et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? <lb/>
            sed uoluntas dei si et propria dicenda est aliqua in trinitate <lb n="25"/>
            persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. <lb/>
            nam quid est aliud caritas quam uoluntas?

<note type="footnote"> 10 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXLIII (LIII <hi rend="italic">a m. 2 in ras. V) MV:</hi> CCLV P CCLVII <lb/>
            <hi rend="italic">Of;</hi> 11 de interrogatione-14 interro(ganti)] <hi rend="italic">scriptura m.1 V fere euaftWit;<lb/>
             m. 2 scripsit in mg</hi>. haeretici] domini heretico v 13 XV de <lb/>
            trinitate <hi rend="italic">Gv</hi> 14 haeretico] <hi rend="italic">om. v</hi> 16 absurdissime v dei] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v miseriae v 17 quod—concluderet G3V: otn. Glv</hi> contendebat <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> intendebat <hi rend="italic">G3</hi> 18 non natnrae] <hi rend="italic">om. Gl</hi> 23 ommuteaceret <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 25 si et <hi rend="italic">Gv:</hi> et <hi rend="italic">V</hi> propria <hi rend="italic">V:</hi> proprie Gv </note>
</p><pb n="792"/><p>[Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas <lb/>
            sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus <lb/>
            deum esse spiritum sanctum, nec alterius substantiae <lb/>
            nec minorem, quam est pater et filius, quod in superioribus <lb/>
            libris secundum easdem scripturas sanctas uerum esse docuimus.<lb n="5"/>
            de creatura etiam, quam fecit deus, quantum ualuimus, <lb/>
            admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt, ut <lb/>
            inuisibilia eius per ea quae facta sunt, sicut possent, intellecta <lb/>
            conspicerent, et maxime per rationalem uel intellectualem creaturam, <lb/>
            quae facta est ad imaginem dei, per quod uelut speculum,<lb n="10"/>
            quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum <lb/>
            in nostra memoria, intellegentia, uoluntate. quae tria in sua <lb/>
            mente naturaliter diuinitus instituta quisquis uiuaciter perspicit <lb/>
            et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna <lb/>
            immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci — reminiscitur<lb n="15"/>
            per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur <lb/>
            per dilectionem — profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. <lb/>
            ad quam summam trinitatem reminiscendam, uidendam, <lb/>
            diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea <lb/>
            delectetur, totum debet referre quod uiuit. uerum ne hanc<lb n="20"/>
            imaginem ab eadem trinitate factam et suo uitio in deterius <lb/>
            commutatam ita eidem comparet trinitati, ut omni modo existimet <lb/>
            similem, sed potius in qualicumque ista similitudine <lb/>
            magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum satis esse <lb/>
            uidebatur, admonui.

<note type="footnote"> 8 cf. Rom. 1, 20 10 cf. I Cor. 13, 12 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quae uncinis inclusi exhibent GPv: om. MV</hi> 10 uelud P <lb/>
            12 nostram memoriam <hi rend="italic">G1</hi> intellegentiam Ol 14 sempiternam <lb/>
            P 15 concupisce (2\'P1 17 reperit <hi rend="italic">a:</hi> repperit <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            18 reminiscendum P 19 ea G2: eam <hi rend="italic">GlP; abros. in v</hi> 20 totum <lb/>
            (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m.2) G; abros. in v</hi> hanc] ant <hi rend="italic">Gl</hi> 23 ista <hi rend="italic">G:<lb/>
             om</hi>. P; istam v similitudinem magna v 24 dissimilitudine v </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="793"/></div></div></body></text></TEI>