<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="256" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXIIII QVOMODO IN TRINITATE ET PATER AD FILIVM PRINCIPIVM SIT ET PATER ET FILIVS AD SPIRITVM SANCTVM. EX LIBRO DE TRINITATE V, T. XIIII. </title></ab><p> Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater<lb/>
            quaestio est, quia, ita si est, non iam principium ei tantum <lb n="5"/>
            rei erit, quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat ubi <lb/>
            et illud elucescit, ut potest, quod solet multos mouere, cur <lb/>
            non sit filius etiam spiritus sanctus, cum et ipse a patre exeat, <lb/>
            sicut in euangelio legitur. exit enim non quomodo natus,<lb/>
            sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius, quia neque natus <lb n="10"/>
            est sicut unigenitus, neque factus, ut per gratiam in <lb/>
            adoptionem nasceretur, sicuti nos. quod enim de patre natum <lb/>
            est, ad patrem solum refertur, cum dicitur filius; et ideo filius <lb/>
            patris est, non et noster. quod autem datum est, et ad eum <lb/>
            qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. itaque spiritus

<note type="footnote"> 4 cf. Ezech. 37, 1 sqq. 20 cf. Io. 15, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 quaeque] quaequi <hi rend="italic">01</hi> uiua nascentia <hi rend="italic">03</hi> in <hi rend="italic">mg.:</hi> nans scientia <lb/>
            <hi rend="italic">G*v</hi> 6 fiunt <hi rend="italic">G\'1):</hi> fident Oł (\'I) 7 manantiumque <hi rend="italic">Gs:</hi> manentiumque <lb/>
            <hi rend="italic">GIf)</hi> promptum <hi rend="italic">Gs:</hi> prompta <hi rend="italic">G\'v</hi> 8 occultum <hi rend="italic">G*:</hi> <lb/>
            occulto <hi rend="italic">01f)</hi> 11 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXXXTIII <hi rend="italic">MV: deest in GPv</hi> 14 V] XV <lb/>
            (corr. <hi rend="italic">m. 1) V</hi> 20 enim] enll enim <hi rend="italic">V</hi> 23 nasceretur a: nosceretur <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb n="15"/>
             
<pb n="765"/>
            sanctos non tantum patris et filii, qui dederunt, sed etiam <lb/>
            noster dicitur, qui accepimus, (sicut dicitur domini salus, <lb/>
            qui dat salutem; eadem etiam nostra salus est, qui accepimus. <lb/>
            spiritus ergo et dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus,) <lb/>
            non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, <lb n="5"/>
            qui in ipso est, sed alio modo iste noster, quo dicimus <lb/>
            et: panem nostrum da nobis, quamquam et illum spiritum, <lb/>
            qui hominis dicitur, a quo utique accepimus. quid <lb/>
            enim habes, inquit, quod non accepisti? sed aliud est <lb/>
            quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut <lb n="10"/>
            sancti essemus. unde scriptum est et de Iohanne, quod in <lb/>
            spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, <lb/>
            sed spiritus sanctus, quem accepit Helias. hoc et de Mose intellegendum <lb/>
            est, cum ait ei dominus: tollam de spiritu <lb/>
            tuo et dabo eis, hoc est: "dabo illis de spiritu sancto, <lb n="15"/>
            quem iam tibi dedi". si ergo et quod datur principium habet <lb/>
            eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab <lb/>
            ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse <lb/>
            spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius <lb/>
            unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, <lb n="20"/>
            sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium. ad <lb/>
            creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium, <lb/>
            sicut unus creator et unus deus. 
</p></div><div n="257" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXV. MQVOMODO IN SPIRITV SANCTO, ETIAM ANTEQVAM DABETVB, POSSIT DONI NOMEN INTELLEGI, VT EI SEMPER NON ALTVD PVERIT DONVM ESSE QVAM IPSVM ESSE. EX LIBRO 8. 8. T. XV. </title></ab><p>Interius autem quaeritur utrum, quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo, ut filius sit, sed omnino, ut sit,

<note type="footnote"> 2 PB. 3, 9 7 Mattb. 6, 11 8 1 Cor. 4, 7 12 cf. Luc. <lb/>
            1,17 14 Num. 11, 17 </note>

<note type="footnote"> 2 sicut dicitur-4 qui accepimus o: <hi rend="italic">om. MY</hi> 8 &amp; quo <hi rend="italic">MV:</hi> om. <lb/>
             a 13 sed <hi rend="italic">Y:</hi> scilicet a de Mose] de mosen <hi rend="italic">V</hi> 24 <hi rend="italic">eap</hi>. <lb/>
            OCXXXY <hi rend="italic">MY: deest m OPv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="766"/>
            sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum, ut <lb/>
            donum sit, sed omnino, ut sit. utrum ergo erat, antequam <lb/>
            daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat <lb/>
            eum deus, iam donum erat, et antequam daretur? sed si non <lb/>
            procedit, nisi cum datur, nec procederet utique, priusquam esset<lb n="5"/>
            cui daretur, quomodo iam erat ipsa substantia, si non est nisi <lb/>
            quia datur? sicut filius non tantum, ut filius — quod relatiue <lb/>
            dicitur — sed omnino ut sit ipsa substantia, nascendo habet <lb/>
            an semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore, sed ab <lb/>
            aeternitate procedit? sed quia sic procedebat, ut esset donabile, <lb n="10"/>
            iam donum erat, et antequam esset cui daretur. aliter enim <lb/>
            intellegitur, cum dicitur donum, aliter, cum dicitur donatum; <lb/>
            nam donum potest esse, et antequam detur, donatum autem <lb/>
            nisi donatum fuerit nullo modo dici potest. 
</p></div><div n="258" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXVI DE APPELLATIONIBVS RELATIVIS, QVAE NON AD DEVM, SED AD CREATVRAM REFERENDAE SVNT, QVONIAM DEO NIHIL ACCIDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE V, T. XVI. </title></ab><p> Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri <lb/>
            et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc <hi rend="italic">ipsum to</hi> <lb/>
            quod donatum diximus. nam sempiterne spiritus donum, <lb/>
            temporaliter autem donatum. nam et dominus si non dicitur <lb/>
            nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua <lb/>
            ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est, cuius <lb/>
            est ille dominus. quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua<lb n="25"/>
            esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter, quia <lb/>
            non est mutabilis, sicut in exordio huius disputationis tractauimus? <lb/>
            ecce dominum esse non sempiternum habet, ne <lb/>
            cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne <lb/>
            non dominaretur, nisi etiam iste sempiterne famularetur. <lb n="15"/>
            sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum,

<note type="footnote"> 8 ipsa substantia <hi rend="italic">V:</hi> ipsam lubstantiam <hi rend="italic">a</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXXTFT <lb/>
            <hi rend="italic">MV: deest in OPv</hi> 30 iste F: ista a </note> <lb/>
             
<pb n="767"/>
            sic nec dominus qui non habet seruum. et quisquis extiterit <lb/>
            qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non <lb/>
            esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen <lb/>
            tempora non in tempore esse coepisse — non enim erat tempus, <lb/>
            antequam inciperent tempora, et ideo non de tempore accidit <lb n="5"/>
            deo, ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus <lb/>
            erat, quae utique non in tempore esse coeperunt — quid respondebit <lb/>
            de homine, qui in tempore factus est, cuius utique deus <lb/>
            non erat, antequam esset cuius esset? certe uel ut dominus <lb/>
            hominis esset, ex tempore accidit deo; ut omnis auferri uideatur <lb n="10"/>
            controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo <lb/>
            esse coepimus, ex tempore accidit deo; aut et, si propter obscuram <lb/>
            quaestionem animae uideatur incertum, quid, ut esset <lb/>
            dominus populi Israhel? quia etsi iam erat animae natura, <lb/>
            quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus, tamen <lb n="15"/>
            ille populus nondum erat et quomodo esse coepit apparet. <lb/>
            postremo, ut dominus esset huius arboris et huius segetis, ex <lb/>
            tempore accidit, quae modo esse coeperunt, quia, etsi materies <lb/>
            iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse <lb/>
            dominum iam factae naturae. alio enim tempore est etiam <lb n="20"/>
            homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae, quamuis <lb/>
            ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat, cum ligni <lb/>
            dominus iam esset. quomodo igitur obtinebimus nihil secundum <lb/>
            accidens dici deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo <lb/>
            mutator, ut ea sint accidentia relatiua, quae cum aliqua <lb n="25"/>
            mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt? sicut amicus <lb/>
            relatiue dicitur; neque enim esse incipit, nisi cum amare <lb/>
            coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluutatis, ut amicus dicatur. <lb/>
            nummus autem cum dicitur pretium, relatiue dicitur, nec <lb/>
            tamen mutatus est, cum esse coepit pretium; neque cum <lb n="30"/>
            dicitur pignus et si qua similia. si ergo nummus potest nulla

<note type="footnote"> 2 qui a: quia <hi rend="italic">V</hi> 8 dens <hi rend="italic">Y:</hi> dominus <hi rend="italic">a</hi> 15 quod modo a: <lb/>
            quomodo <hi rend="italic">V</hi> 16 et quomodo <hi rend="italic">scripsi:</hi> quomodo <hi rend="italic">V</hi> et quando <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 esse dominum iam factae <hi rend="italic">a: om. V</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> arcae addidit libranus<lb/>
             <hi rend="italic">cod. V quod supra omiserat:</hi> aliud esse dominum iam factae <lb/>
            25 quae a: qu. <hi rend="italic">V</hi> 26 accidant a: accedaat <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="768"/>
            sui mutatione totiens dici relatiue, ut neque cum incipit dici <lb/>
            neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma, qua <lb/>
            nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili <lb/>
            dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relatiue <lb/>
            aliquid ad creaturam, ut, quamuis temporaliter incipiat<lb n="5"/>
            dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur, sed <lb/>
            illi creaturae, ad quam dicitur? domine, inquit, refugium <lb/>
            factus es nobis. refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; <lb/>
            ad nos enim refertur et tunc refugium nostrum fit, cum <lb/>
            ad eum refugimus. numquid tunc fit aliquid in eius natura,<lb n="10"/>
            quod antequam ad eum refugeremus non erat ? in nobis ergo <lb/>
            fit aliqua mutatio — deteriores enim fuimus, antequam ad eum <lb/>
            refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores — in illo <lb/>
            autem nulla. sic et pater noster esse incipit, cum per eius <lb/>
            gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios<lb n="15"/>
            dei fieri. substantia itaque nostra mutatur in melius, cum <lb/>
            filii eius efficimur, simul et ille pater noster esse incipit, sed <lb/>
            nulla suae commutatione substantiae. quod ergo temporaliter <lb/>
            dici incipit deus quod antea non dicebatur, manifestum est <lb/>
            relatiue dici, non tamen secundum accidens dei, quod ei aliquid<lb n="20"/>
            acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod <lb/>
            dici aliquid deus incipit relatiue. et quod amicus dei iustus <lb/>
            esse incipit, ipse mutatur, deus autem absit, ut temporaliter <lb/>
            aliquem diligat quasi noua dilectione, quae in ipso ante non <lb/>
            erat, apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem <lb n="25"/>
            dilexit, sicut praedestinauit, sed, cum conuertuntur et inueniunt <lb/>
            illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, <lb/>
            quo potest humano affectu capi quod dicitur. sic etiam, cum <lb/>
            iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse,<lb n="30"/>
            sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum <lb/>
            scilicet mutatione, non sua.

<note type="footnote"> 7 Ps. 89, 1 15 cf. Io. 1, 12 26 cf. Io. 17, 24 </note>

<note type="footnote"> 6 accidisse <hi rend="italic">F:</hi> accidisse aliquid <hi rend="italic">a</hi> 20 dei <hi rend="italic">a:</hi> deni <hi rend="italic">V</hi> 26 constitationem<lb/>
             a: constitatiooe <hi rend="italic">V</hi> </note> 
<pb n="769"/>
            
</p></div><div n="259" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXVII. DE SPIRITVS SANCTI VNITATE CVM PATRE ET FILIO. EX LIBRO DE TRINITATE VI, T. V. </title></ab><p>Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae  <lb/>
             et aequalitate consistit. siue enim sit unitas amborum <lb n="5"/>
            siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas, quia caritas, et <lb/>
            ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est, quod non aliquis <lb/>
            duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente <lb/>
            diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione, <lb/>
            sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed <lb n="10"/>
            suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. quod <lb/>
            imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in <lb/>
            quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ita <lb/>
            sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, <lb/>
            beatus, nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati, quia <lb n="15"/>
            ipsius munere inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, <lb/>
            quia agglutinatur anima nostra post eum, et nobis haerere deo <lb/>
            bonum est, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. spiritus <lb/>
            ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid <lb/>
            illud est, at ipsa communio consubstantialis et coaeterna, <lb n="20"/>
            quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur; sed aptius <lb/>
            dicitur caritas. et haec quoque substantia, quia deus substantia <lb/>
            et deus caritas, sicut scriptum est. sicut autem <lb/>
            simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul <lb/>
            bona et simul sancta et quidquid aliud a se dicitur, quoniam <lb n="25"/>
            non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et <lb/>
            cetera, sicut supra ostendimus. si enim minus magna est ibi <lb/>
            caritas quam sapientia, minus quam est diligitur; aequalis est <lb/>
            igitur, ut, quanta est sapientia, tantum diligatur. est autem <lb/>
            sapientia aequalis patri, sicut supra diximus; aequalis est

<note type="footnote"> 11 cf. Eph. 4, 3 18 cf. Matth. 22,40 17 cf. Ps. 72,28. 27 <lb/>
            28 I Io. 4, 16 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CCXXXVn <hi rend="italic">MV: deest</hi> in <hi rend="italic">G pfJ</hi> 20 at <hi rend="italic">a:</hi> aut <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            coMMtantialis (b add. <hi rend="italic">m. 2) V</hi> 25 a se <hi rend="italic">V I</hi> ad se <hi rend="italic">a</hi> </note>

<note type="footnote"> vnn. </note>

<note type="footnote"> 49 </note> <lb/>
             
<pb n="770"/>
            \'igitur etiam spiritus sanctus et, si aequalis, in omnibus <lb/>
            aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia <lb/>
            est. et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens <lb/>
            eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa <lb/>
            dilectio. quae si nihil est, quomodo deus dilectio est ? si<lb n="5"/>
            non est substantia, quomodo deus substantia est? 
</p></div><div n="260" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXVIII. DE SOLO DEO VERO PATRE ET FILIO ET SPIEITV SANCTO. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE VI, T. VIIII. </title></ab><p>  Et quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus pater, 10 <lb/>
            quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia, <lb/>
            qua dicitur uerum deum non esse patrem solum, sed patrem <lb/>
            et filium et spiritum sanctum. si quis enim interroget, pater <lb/>
            solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse, nisi <lb/>
            forte ita dicamus, esse quidem patrem deum, sed non eam 15 <lb/>
            esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium <lb/>
            et spiritum sanctum? sed quid agimus de illo testimonio <lb/>
            domini? patri enim dicebat et patrem nominauerat, ad quem <lb/>
            loquebatur, cum ait: haec est autem uita aeterna, ut <lb/>
            cognoscant te unum uerum deum. quod quidem Arriani <lb/>
            sic solent accipere, quasi non sit filius dei uerus. quibus <lb/>
            exclusis uidendum est, an intellegere cogamur, cum dictum <lb/>
            est patri: ut cognoscant te unum uerum deum, tamquam <lb/>
            hoc insinuare uoluerit, quia et solus pater deus est, ne <lb/>
            non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et 25 <lb/>
            filium et spiritum sanctum. num ergo ex domini testimonio <lb/>
            et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum <lb/>
            deum et spiritum sanctum unum uerum deum dicimus, et

<note type="footnote">5 I Io. 4, 8 19 (et 23) Io. 17, 3 </note>

<note type="footnote"> 7 <hi rend="italic">cap</hi>. CCLI P CCLIII <hi rend="italic">Gv</hi> 8 deo uero <hi rend="italic">MY:</hi> uero deo <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            9 eodem <hi rend="italic">MY: om. GPv</hi> t. VIIII <hi rend="italic">MV:</hi> capitulo VIII <hi rend="italic">Gv</hi> 10 Et <lb/>
            quoniam-26 num ergo <hi rend="italic">MV: om. GPv</hi> 25 intellegeremus a: intellegerimus <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 26 ex <hi rend="italic">GPv:</hi> et <hi rend="italic">MY</hi> 27 deum] domini v </note> <lb/>
             
<pb n="771"/>
            simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul <lb/>
            ipsam trinitatem, non tres ueros deos, sed unum uerum deum? <lb/>
            an quoniam addidit: et quem misisti Iesum Christum, <lb/>
            subaudiendum est: "unum uerum deum" et ordo uerborum est: <lb/>
            "ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant uerum deum?" <lb n="5"/>
            cur ergo tacuit de spiritu sancto? an quoniam consequens est, <lb/>
            ut, ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens, ut <lb/>
            per hanc unum utrumque sit, iam ex hoc intellegatur etiam <lb/>
            ipsa pax, quamuis non commemoretur ? nam et illo loco apostolus <lb/>
            uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen <lb n="10"/>
            ibi intellegitur, ubi ait: omnia uestra, uos autem Christi, <lb/>
            Christus autem dei; et iterum: caput mulieris <lb/>
            uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus. <lb/>
            sed rursus deus non nisi omnia simul tria; quomodo caput <lb/>
            Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate <lb n="15"/>
            sit Christus, ut sit trinitas ? an quod est pater cum filio, caput <lb/>
            est ei quod est solus filius? cum filio enim pater deus, solus <lb/>
            autem filius Christus est, maxime quia iam uerbum caro <lb/>
            factum est et loquitur, secundum quam humilitatem eius <lb/>
            etiam maior est pater, sicut dicit: quoniam pater maior <lb n="20"/>
            me est, ut hoc ipsum deum esse, quod illi cum patre unum <lb/>
            est, caput sit hominis mediatoris, quod ipse solus est. si <lb/>
            enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam <lb/>
            caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit <lb/>
            homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum <lb n="25"/>
            cum patre, quod simul deus est, caput est Christi, quamuis <lb/>
            Christus homo nisi cum uerbo, quod caro factum est, intellegi <lb/>
            non possit?

<note type="footnote"> 11 I Cor. 3, 22 sq. 12 I Cor. 11, 3 20 Io. 14, 28 <lb/>
            22 cf. I Tim. 2, 5 </note>

<note type="footnote"> 5 te et <hi rend="italic">V:</hi> et te et <hi rend="italic">Gto</hi> uerum <hi rend="italic">F:</hi> unum uerum <hi rend="italic">GPfJ</hi> 8 utrumque <lb/>
            unum <hi rend="italic">GPv</hi> 9 ipsa <hi rend="italic">V: ipsi v</hi> commemoretur <hi rend="italic">GP:</hi> commoueretur <lb/>
            <hi rend="italic">F; abros. in v</hi> 14 rursus <hi rend="italic">F:</hi> rursus si <hi rend="italic">GPx</hi> 17 est solus <lb/>
            F: est et solus Gv 19 factum est et F: factum <hi rend="italic">GPv</hi> 21 ut <hi rend="italic">V: <lb/>
            et GPv 22 mediatoris - principale hominis GVv: om. P</hi> solus <lb/>
            <hi rend="italic">Gv:</hi> locutus V 25 uerbum <hi rend="italic">GPv:</hi> uerbo <hi rend="italic">Y</hi> 26 deus (om. est) v </note>

<note type="footnote"> 49* </note> 
<pb n="772"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>