CCXXXIIII QVOMODO IN TRINITATE ET PATER AD FILIVM PRINCIPIVM SIT ET PATER ET FILIVS AD SPIRITVM SANCTVM. EX LIBRO DE TRINITATE V, T. XIIII. Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quaestio est, quia, ita si est, non iam principium ei tantum rei erit, quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat ubi et illud elucescit, ut potest, quod solet multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus, cum et ipse a patre exeat, sicut in euangelio legitur. exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus, ut per gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. quod enim de patre natum est, ad patrem solum refertur, cum dicitur filius; et ideo filius patris est, non et noster. quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. itaque spiritus 4 cf. Ezech. 37, 1 sqq. 20 cf. Io. 15, 26 1 quaeque] quaequi 01 uiua nascentia 03 in mg.: nans scientia G*v 6 fiunt G\'1): fident Oł (\'I) 7 manantiumque Gs: manentiumque GIf) promptum Gs: prompta G\'v 8 occultum G*: occulto 01f) 11 cap . CCXXXTIII MV: deest in GPv 14 V] XV (corr. m. 1) V 20 enim] enll enim V 23 nasceretur a: nosceretur Y sanctos non tantum patris et filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus, (sicut dicitur domini salus, qui dat salutem; eadem etiam nostra salus est, qui accepimus. spiritus ergo et dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus,) non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est, sed alio modo iste noster, quo dicimus et: panem nostrum da nobis, quamquam et illum spiritum, qui hominis dicitur, a quo utique accepimus. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? sed aliud est quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut sancti essemus. unde scriptum est et de Iohanne, quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus, quem accepit Helias. hoc et de Mose intellegendum est, cum ait ei dominus: tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est: "dabo illis de spiritu sancto, quem iam tibi dedi". si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium. ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus deus. CCXXXV. MQVOMODO IN SPIRITV SANCTO, ETIAM ANTEQVAM DABETVB, POSSIT DONI NOMEN INTELLEGI, VT EI SEMPER NON ALTVD PVERIT DONVM ESSE QVAM IPSVM ESSE. EX LIBRO 8. 8. T. XV. Interius autem quaeritur utrum, quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo, ut filius sit, sed omnino, ut sit, 2 PB. 3, 9 7 Mattb. 6, 11 8 1 Cor. 4, 7 12 cf. Luc. 1,17 14 Num. 11, 17 2 sicut dicitur-4 qui accepimus o: om. MY 8 & quo MV: om. a 13 sed Y: scilicet a de Mose] de mosen V 24 eap . OCXXXY MY: deest m OPv sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum, ut donum sit, sed omnino, ut sit. utrum ergo erat, antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus, iam donum erat, et antequam daretur? sed si non procedit, nisi cum datur, nec procederet utique, priusquam esset cui daretur, quomodo iam erat ipsa substantia, si non est nisi quia datur? sicut filius non tantum, ut filius — quod relatiue dicitur — sed omnino ut sit ipsa substantia, nascendo habet an semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit? sed quia sic procedebat, ut esset donabile, iam donum erat, et antequam esset cui daretur. aliter enim intellegitur, cum dicitur donum, aliter, cum dicitur donatum; nam donum potest esse, et antequam detur, donatum autem nisi donatum fuerit nullo modo dici potest. CCXXXVI DE APPELLATIONIBVS RELATIVIS, QVAE NON AD DEVM, SED AD CREATVRAM REFERENDAE SVNT, QVONIAM DEO NIHIL ACCIDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE V, T. XVI. Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc ipsum to quod donatum diximus. nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. nam et dominus si non dicitur nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est, cuius est ille dominus. quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio huius disputationis tractauimus? ecce dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam iste sempiterne famularetur. sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum, 8 ipsa substantia V: ipsam lubstantiam a 16 cap . CCXXTFT MV: deest in OPv 30 iste F: ista a sic nec dominus qui non habet seruum. et quisquis extiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse — non enim erat tempus, antequam inciperent tempora, et ideo non de tempore accidit deo, ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt — quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cuius utique deus non erat, antequam esset cuius esset? certe uel ut dominus hominis esset, ex tempore accidit deo; ut omnis auferri uideatur controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit deo; aut et, si propter obscuram quaestionem animae uideatur incertum, quid, ut esset dominus populi Israhel? quia etsi iam erat animae natura, quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus, tamen ille populus nondum erat et quomodo esse coepit apparet. postremo, ut dominus esset huius arboris et huius segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt, quia, etsi materies iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. alio enim tempore est etiam homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae, quamuis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat, cum ligni dominus iam esset. quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo mutator, ut ea sint accidentia relatiua, quae cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt? sicut amicus relatiue dicitur; neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluutatis, ut amicus dicatur. nummus autem cum dicitur pretium, relatiue dicitur, nec tamen mutatus est, cum esse coepit pretium; neque cum dicitur pignus et si qua similia. si ergo nummus potest nulla 2 qui a: quia V 8 dens Y: dominus a 15 quod modo a: quomodo V 16 et quomodo scripsi: quomodo V et quando a 19 esse dominum iam factae a: om. V 21 post arcae addidit libranus cod. V quod supra omiserat: aliud esse dominum iam factae 25 quae a: qu. V 26 accidant a: accedaat Y sui mutatione totiens dici relatiue, ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam, ut, quamuis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur? domine, inquit, refugium factus es nobis. refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. numquid tunc fit aliquid in eius natura, quod antequam ad eum refugeremus non erat ? in nobis ergo fit aliqua mutatio — deteriores enim fuimus, antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores — in illo autem nulla. sic et pater noster esse incipit, cum per eius gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios dei fieri. substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur, simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur, manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. et quod amicus dei iustus esse incipit, ipse mutatur, deus autem absit, ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinauit, sed, cum conuertuntur et inueniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. sic etiam, cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse, sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua. 7 Ps. 89, 1 15 cf. Io. 1, 12 26 cf. Io. 17, 24 6 accidisse F: accidisse aliquid a 20 dei a: deni V 26 constitationem a: constitatiooe V CCXXXVII. DE SPIRITVS SANCTI VNITATE CVM PATRE ET FILIO. EX LIBRO DE TRINITATE VI, T. V. Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas, quia caritas, et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus, nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati, quia ipsius munere inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, quia agglutinatur anima nostra post eum, et nobis haerere deo bonum est, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid illud est, at ipsa communio consubstantialis et coaeterna, quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur caritas. et haec quoque substantia, quia deus substantia et deus caritas, sicut scriptum est. sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud a se dicitur, quoniam non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et cetera, sicut supra ostendimus. si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur; aequalis est igitur, ut, quanta est sapientia, tantum diligatur. est autem sapientia aequalis patri, sicut supra diximus; aequalis est 11 cf. Eph. 4, 3 18 cf. Matth. 22,40 17 cf. Ps. 72,28. 27 28 I Io. 4, 16 1 cap . CCXXXVn MV: deest in G pfJ 20 at a: aut V coMMtantialis (b add. m. 2) V 25 a se V I ad se a vnn. 49 \'igitur etiam spiritus sanctus et, si aequalis, in omnibus aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est. et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. quae si nihil est, quomodo deus dilectio est ? si non est substantia, quomodo deus substantia est? CCXXXVIII. DE SOLO DEO VERO PATRE ET FILIO ET SPIEITV SANCTO. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE VI, T. VIIII. Et quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus pater, 10 quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia, qua dicitur uerum deum non esse patrem solum, sed patrem et filium et spiritum sanctum. si quis enim interroget, pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem patrem deum, sed non eam 15 esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? sed quid agimus de illo testimonio domini? patri enim dicebat et patrem nominauerat, ad quem loquebatur, cum ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum. quod quidem Arriani sic solent accipere, quasi non sit filius dei uerus. quibus exclusis uidendum est, an intellegere cogamur, cum dictum est patri: ut cognoscant te unum uerum deum, tamquam hoc insinuare uoluerit, quia et solus pater deus est, ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et 25 filium et spiritum sanctum. num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum dicimus, et 5 I Io. 4, 8 19 (et 23) Io. 17, 3 7 cap . CCLI P CCLIII Gv 8 deo uero MY: uero deo GPv 9 eodem MY: om. GPv t. VIIII MV: capitulo VIII Gv 10 Et quoniam-26 num ergo MV: om. GPv 25 intellegeremus a: intellegerimus Y 26 ex GPv: et MY 27 deum] domini v simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos, sed unum uerum deum? an quoniam addidit: et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est: "unum uerum deum" et ordo uerborum est: "ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant uerum deum?" cur ergo tacuit de spiritu sancto? an quoniam consequens est, ut, ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens, ut per hanc unum utrumque sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax, quamuis non commemoretur ? nam et illo loco apostolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur, ubi ait: omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem dei; et iterum: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus. sed rursus deus non nisi omnia simul tria; quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus, ut sit trinitas ? an quod est pater cum filio, caput est ei quod est solus filius? cum filio enim pater deus, solus autem filius Christus est, maxime quia iam uerbum caro factum est et loquitur, secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater, sicut dicit: quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse, quod illi cum patre unum est, caput sit hominis mediatoris, quod ipse solus est. si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre, quod simul deus est, caput est Christi, quamuis Christus homo nisi cum uerbo, quod caro factum est, intellegi non possit? 11 I Cor. 3, 22 sq. 12 I Cor. 11, 3 20 Io. 14, 28 22 cf. I Tim. 2, 5 5 te et V: et te et Gto uerum F: unum uerum GPfJ 8 utrumque unum GPv 9 ipsa V: ipsi v commemoretur GP: commoueretur F; abros. in v 14 rursus F: rursus si GPx 17 est solus F: est et solus Gv 19 factum est et F: factum GPv 21 ut V: et GPv 22 mediatoris - principale hominis GVv: om. P solus Gv: locutus V 25 uerbum GPv: uerbo Y 26 deus (om. est) v 49*