<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="251" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXX. DE HIS SCRIPTVRAE LOCIS, DE QVIBVS DVBIVM EST, AN PROPTER ASSVMTAM CREATVRAM MINOREM PATRE INDICANT FILIVM, AN VERO HOC TANTVM QVOD, LICET AEQVALEM PATRI, TAMEN QVIA DE PATRE SIT DOCEANT. EX LIBRO DE TRINI- TATE n, T. n. </title></ab><p>Sunt quaedam in scripturis ita posita, ut ambiguum sit,  <lb/>
            quonam referenda sint, utrum ad illud, quod propter assumtam <lb/>
            creaturam minor est filius, an ad illud, quod, quamuis aequalis, <lb/>
            tamen quia de patre sit indicatur. et mihi quidem uidetur, <lb n="10"/>
            si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, <lb/>
            ex qualibet regula sit sine periculo posse intellegi, sicut est <lb/>
            quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui <lb/>
            me misit. nam et ex forma serui potest accipi, sicut iam <lb/>
            superiore libro tractauimus, et ex forma dei, in qua sic <lb n="15"/>
            aequalis est patri, ut tamen de patre sit. in dei quippe forma <lb/>
            sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius <lb/>
            eius est, ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa <lb/>
            doctrina filius eius est. ac per hoc, sicut id quod dictum est: <lb/>
            dedit filio uitam non aliud intellegitur quam: genuit <lb n="20"/>
            filium, qui est uita, sic etiam cum dicitor: dedit filio doctrinam, <lb/>
            bene intellegitur: genuit filium, qui est doctrina, ut <lb/>
            quod dictum est: mea doctrina non est mea, sed eius <lb/>
            qui me misit, sic intellegatur, ac si dictum sit: "ego non <lb/>
            25 sum a me ipso, sed ab illo qui me misit."

<note type="footnote"> 13 (et 23) Io. 7, 16 15 de Tria. I, 12 20 Io. 5, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXXX <hi rend="italic">MV: om. GPfJ</hi> 3 patre <hi rend="italic">scripsi:</hi> patrem <hi rend="italic">MV</hi> <lb/>
            indicant <hi rend="italic">seripsi:</hi> indicat <hi rend="italic">MV (cf. Rdnsch l. c. p. 436)</hi> 6 t. II] t. <lb/>
            <hi rend="italic">(omiuo numero) V</hi> 12 qualibet <hi rend="italic">V:</hi> utralibet <hi rend="italic">a</hi> regula sit <hi rend="italic">MY:</hi> <lb/>
            regula <hi rend="italic">a</hi> 15 superiore <hi rend="italic">V:</hi> in 8. <hi rend="italic">a (ef. d. ciu. dei I, 233, 23. 511,</hi> <lb/>
            28 <hi rend="italic">ed. Dombart)</hi> 17 alind filias a: aliue f. <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"> 48* </note>
</p><pb n="756"/></div><div n="252" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXI. DE HIS QVAE SPIRITVM SANCTVM NON MINOREM PATRE INDICANT, SED TANTVM QVOD DE PATRE PROCEDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. III. </title></ab><p> Nam de spiritu sancto, de quo (non) dictum est: semet ipsum<lb/>
            exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse <lb n="5"/>
            dominus: cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, <lb/>
            docebit uos omnem ueritatem; non enim loquetur <lb/>
            a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur <lb/>
            et quaecumque uentura sunt annuntiabit uobis. <lb/>
            (ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit <lb n="10"/>
            uobis.) post haec uerba nisi continuo dixisset: <lb/>
            omnia, quae habet pater, mea sunt; propterea dixi: <lb/>
            de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse <lb/>
            ita natus de Christo spiritus sanctus, quemadmodum ille <lb/>
            de patre. de se quippe dixerat: mea doctrina non est <lb n="15"/>
            mea, sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: <lb/>
            non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque <lb/>
            audierit loquetur, et: quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. <lb/>
            sed quia reddit causam, cur dixerit: de meo accipiet — ait enim: omnia, quaecumque habet <lb n="20"/>
            pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet <lb/>
            — restat, ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris <lb/>
            habere sicut filius. quomodo, nisi secundum id quod supra <lb/>
            diximus: cum autem uenerit paracletus, quem ego<lb/>
            mittam uobis a patre, spiritum ueritatis, qui a <lb n="25"/>
            patre procedet, ille testimonium perhibebit de me? <lb/>
            procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semet ipso; et <lb/>
            sicut non ex eo fit, ut minor sit filius, quia dixit: non

<note type="footnote"> 5 Philipp. 2, 7 7 (et 18) Io. 16, 13 sqq. 16 Io. 7, 16 <lb/>
            25 Io. 15, 26 29 Io. 5, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">ctJp</hi>. CCXXXI <hi rend="italic">MV: deest in GPx</hi> 2 quae <hi rend="italic">MV:</hi> qui <hi rend="italic">V</hi> Îłł <lb/>
            <hi rend="italic">eapitulis p. 24, 25;</hi> quod <hi rend="italic">mutandum erat in</hi> quae 5 non a: om. <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 11 ille me—annuntiabit nobis a: <hi rend="italic">om. MV</hi> 12 continuo (nua <lb/>
            <hi rend="italic">obduxit</hi> m. 2) <hi rend="italic">V</hi> 13 diii a: dixit <hi rend="italic">V</hi> 20 redit <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="757"/>
            potest filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit <lb/>
            patrem facientem — non enim hoc ex forma serui dixit, <lb/>
            sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba <lb/>
            non indicant, quod minor sit, sed quod de patre sit — ita non <lb/>
            hinc efficitur, ut minor sit spiritus sanctus, quia dictum est <lb n="5"/>
            de illo: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque <lb/>
            audierit loquetur; secundum hoc dictum est, <lb/>
            quod de patre procedit. 
</p></div><div n="253" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXII.QVOD CLABIFICATIO, QVAE FIT INTER PATREM ET FILIVM ET SPIRITVM SANCTVM, NVLLAM DIFFERENTIAM IN TRINITATE SIGNIFICET. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE n, T. IIII. </title></ab><p>Euigilent hic, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari pu-: <lb/>
            tauerunt ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit <lb/>
            filius: pater, clarifica me. ecce et spiritus sanctus clarificat <lb n="10"/>
            eum; numquidnam et ipse maior est illo ? porro autem, <lb/>
            si propterea spiritus sanctus glorificat filium, quia de filio accepit, <lb/>
            et ideo de eius accipit, quia omnia, quae habet pater, <lb/>
            ipsius sunt: manifestum, quia, cum spiritus sanctus glorificat <lb/>
            filium, pater glorificat filium. unde cognoscimus, quod omnia, <lb n="20"/>
            quae habet pater, non tantum filii, sed etiam spiritus sancti <lb/>
            sunt, quia potest spiritus sanctus glorificare filium, quem glorificat <lb/>
            pater. quod si ille qui glorificat eo quem glorificat <lb/>
            maior est, sinant, ut aequales sint qui se inuicem glorificant. <lb/>
            scriptum est autem, quod et filius glorificet patrem. ego, inquit, <lb n="25"/>
            te glorificau i super terram. sane caueant, ne putetur <lb/>
            spiritus sanctus maior ambobus, qui glorificat filium, <lb/>
            quem glorificat pater, ipse autem nec a patre nec a filio <lb/>
            glorificatur.

<note type="footnote"> 15 Io. 17, 5 18 cf. Io. 16, 15 26 Io. 17, 4 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">9 cap</hi>. CCXXXII <hi rend="italic">dtest</hi> in <hi rend="italic">omnibus libris praeter MV</hi> 27 qui <lb/>
            <hi rend="italic">V: quia a</hi> </note> 
<pb n="758"/>
            
</p></div><div n="254" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXXIII QVOMODO INTELLEGENDA SIT MISSIO SIVE FILII SIVE SPIRITVS SANCTI. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. V. </title></ab><p> Sed in his conuicti ad illud se conuertunt, ut dicant: "maior <lb/>
            est qui mittit quam qui mittitur; proinde maior est pater<lb/>
            filio, quia filius a patre se missum assidue commemorat; <lb n="5"/>
            maior est et spiritu sancto, quia de illo dixit Iesus: quem <lb/>
            mittet pater meus in nomine meo; et spiritus sanctus <lb/>
            utroque minor est, quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, <lb/>
            et filius, cum dicit: si autem abiero, mittam<lb/>
            eum ad uos." qua in quaestione primum quaero, unde et quo <lb n="10"/>
            missus sit filius. ego, inquit, a patre exii et ueni in <lb/>
            hunc mundum. ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, <lb/>
            hoc eat mitti. quid igitur est quod de illo idem ipse <lb/>
            euangelista dicit: in hoc mundo erat, et mundus per<lb/>
            ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? <lb n="15"/>
            deinde coniungit: in sua propria uenit. illuc utique missus <lb/>
            est, quo uenit; at si in hunc mundum missus est, quia exiit <lb/>
            a patre et uenit in hunc mundum et in hoc mundo erat, illuc <lb/>
            ergo missus est, ubi erat. nam et illud quod scriptum est in <lb/>
            propheta deum dicere: caelum et terram ego impleo, <lb n="20"/>
            si de filio dictum est — ipsum enim nonnulli uolunt intellegi <lb/>
            uel prophetis uel in prophetis locutum ^— quo missus est nisi <lb/>
            illuc, ubi erat? ubique enim erat, quia ait: caelum et terram <lb/>
            ego impleo. si autem de patre dictum est, ubi esse<lb/>
            potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit <lb n="25"/>
            a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia

<note type="footnote"> 7 Io. 14, 26 10 Io. 16, 7 12 Io. 16, 28 15 Io. 1, <lb/>
            10 sq. 21 Hier. 23, 24 26 Sap. 8, 1 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CCXLVIII <hi rend="italic">P</hi> CCLI <hi rend="italic">Gv</hi> 3 eodem] <hi rend="italic">om. Gv</hi> II t. V] <lb/>
            II. t. VII <hi rend="italic">V; om. v</hi> 6 assiduae <hi rend="italic">v</hi> 8 mittit <hi rend="italic">v</hi> mens] om. <lb/>
            <hi rend="italic">Gv 11 qua GPv:</hi> quia F <hi rend="italic">in quaestione V: inquiaitione GPo</hi> <lb/>
            quo] a quo <hi rend="italic">v</hi> 13 exire a patre v 18 exiit] exit <hi rend="italic">v</hi> 21 deum <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> dominum <hi rend="italic">v</hi> 23 loquutum F 24 quia F: qui <hi rend="italic">Gv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="759"/>
            suauiter? sed neque sine spiritu sancto usquam esse potuit. <lb/>
            itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius; illuc <lb/>
            ergo et spiritus sanctus missus est, ubi erat. nam et ille qui <lb/>
            non inuenit locum, quo iret a facie dei, et dicit: si ascendero <lb/>
            in caelum, tu illic es, et si descendero in infernum, <lb n="5"/>
            ades, ubique uolens intellegi praesentem deum, <lb/>
            prius nominauit spiritum eius; nam sic ait: quo abibo ab <lb/>
            spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? 
</p><p>Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur, ubi <lb/>
            erat quaerendum est, quomodo sit ista missio siue filii siue <lb n="10"/>
            spir tus sancti; pater enim solus nusquam legitur missus. et <lb/>
            de lio ita scribit apostolus: cum autem uenit plenitudo <lb/>
            te aporis, misit deus filium suum factum ex muliere, <lb/>
            factum sub lege, ut eos qui sub lege erant <lb/>
            redimeret. misit, inquit, filium suum factum ex muliere: <lb n="15"/>
            quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem <lb/>
            uirginitatis, sed differentiam sexus hebraeo more loquendi significare <lb/>
            uoluisse? cum itaque ait: misit deus filium suum <lb/>
            factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium, <lb/>
            quo factus est ex muliere. quod ergo de deo natus est, in <lb n="20"/>
            hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc <lb/>
            missus aduenit. proinde mitti a patre sine spiritu sancto non <lb/>
            potuit, non solum quia intellegitur pater, cum eum misit, id <lb/>
            est fecit ex femina, non utique sine spiritu sancto fecisse, <lb/>
            uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio <lb n="25"/>
            dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: quomodo <lb/>
            fiet istud? spiritus sanctus superueniet in te et <lb/>
            uirtus altissimi obumbrabit tibi. et Matthaeus dicit:

<note type="footnote"> 4 Ps. 138,8 7Ps. 138, 7 12 Gal. 4, 4sq. 26 Luc. 1, 34 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 potuit esse v 2 etiam V: <hi rend="italic">om. v</hi> 4 iret F: eat <hi rend="italic">a PtJ</hi> <lb/>
            5 illic F: ibi <hi rend="italic">OPv</hi> 7 abibo <hi rend="italic">F:</hi> ibo <hi rend="italic">aPt)</hi> ab F: a <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            p., 10 sit V: intellegatur <hi rend="italic">OPv</hi> 12 filio V: filio quidem <lb/>
            <hi rend="italic">GPfJ</hi> 13 ex muliere. (m <hi rend="italic">ras.) V</hi> 17 differentia <hi rend="italic">F</hi> loquendi <lb/>
            more <hi rend="italic">Ov</hi> 19 ostendit] <hi rend="italic">add. v7 in mg</hi>. 21 hunc <hi rend="italic">F:</hi> bunc mundum <lb/>
            (mundo P) <hi rend="italic">OPv</hi> 24 sancto <hi rend="italic">03V:</hi> se <hi rend="italic">GlPv</hi> fec«*ese (is <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) P</hi> 25 manifestissime atque <hi rend="italic">GPv : om. V</hi> 27 istud fiet <lb/>
            Qv 28 mattheuB V mathens v </note> <lb/>
             
<pb n="760"/>
            inuenta est in utero habens de spiritu sancto; <lb/>
            quamquam et apud Esaiam prophetam de aduentu suo futuro <lb/>
            ipse Christus intellegitur dicere: nunc dominus misit me <lb/>
            et spiritus eius. 
</p><p>Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a se ipso missum<lb n="5"/>
            esse filium, quia ille Mariae uirginis conceptus et partus operatio <lb/>
            trinitatis est, qua creante omnia creantur, et "quomodo iam" <lb/>
            inquit "pater eum misit, si se ipse misit?" cui primum respondeo <lb/>
            quaerens, ut dicat, si potest, quomodo eum pater <lb/>
            sanctificauit, si se ipse sanctificauit. utrumque enim idem<lb n="10"/>
            dominus ait: quem pater, inquit, sanctificauit et misit <lb/>
            in hunc mundum, uos dicitis, quia blasphemat, quoniam <lb/>
            dicit: filius dei sum. alio autem loco ait: et pro <lb/>
            his sanctifico me ipsum. item quaero, quomodo eum <lb/>
            pater tradidit, si ipse se tradidit. utrumque enim dicit apostolus<lb n="15"/>
            Paulus: qui filio, inquit, suo proprio non pepercit, <lb/>
            sed pro nobis omnibus tradidit eum. alibi <lb/>
            autem de ipso saluatore ait: qui me dilexit et tradidit <lb/>
            se ipsum pro me. credo, respondebit, si haec probe sapit, <lb/>
            quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. <lb n="20"/>
            sic ergo intellegat illam incarnationem, ex uirgine natiuitatem, <lb/>
            in qua filius intellegitur missus, una eademque operatione <lb/>
            patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde <lb/>
            disparato spiritu sancto, de quo aperte dicitur: inuenta est <lb/>
            in utero habens de spiritu sancto. nam etiam, si ita

<note type="footnote"> 1 (et 24) Mattb. 1, 18 3 Es. 48, 16 11 Io. 10, 36 <lb/>
            13 Io. 17, 19 16 Rom. 8, 32 18 Gal. 2, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 in utero <hi rend="italic">PV: om. Cfv</hi> 2 ipse christas intellegitur de adnenta <lb/>
            suo f. <hi rend="italic">OPfJ</hi> 3 nunc <hi rend="italic">V:</hi> et nunc <hi rend="italic">GPv</hi> 5 cogitat <hi rend="italic">V:</hi> cogit <hi rend="italic">GlP</hi> <lb/>
            cogat <hi rend="italic">G3, \' abros. in v</hi> 6 filium esse v uirginis <hi rend="italic">V: om. GPv</hi> <lb/>
            operatio] opera <hi rend="italic">v</hi> 8 ipse se <hi rend="italic">op</hi> 9 pater eum <hi rend="italic">GPv</hi> 14 his <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> eis <hi rend="italic">GPv</hi> 15 si ipse se tradiditT: <hi rend="italic">otn. GPv</hi> 16 inquit suo <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> suo inquit <hi rend="italic">P</hi> inquit <hi rend="italic">Gv</hi> 19 se F: semet <hi rend="italic">Gv</hi> credo <hi rend="italic">Y:</hi> <lb/>
            credo pro me v si haec — sapit <hi rend="italic">V: om. v</hi> 21 uirgine <hi rend="italic">V:</hi> uirginis <lb/>
            <hi rend="italic">G PfJ</hi> natiuitate <hi rend="italic">G PfJ</hi> 22 operatione <hi rend="italic">GPv: om. V</hi> 23 inleparabiliter] <lb/>
            et inseparabiliter v inde <hi rend="italic">GPv:</hi> in <hi rend="italic">Y</hi> 24 disparato <lb/>
            <hi rend="italic">scripri:</hi> disperato <hi rend="italic">V</hi> separato <hi rend="italic">GPv</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="761"/>
            quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: quomodo <lb/>
            misit deus filium suum? iussit, ut ueniret, atque ille <lb/>
            iubenti obtemperauit, an rogauit, an tantummodo admonuit? <lb/>
            sed quodlibet horum sit, uerbo utique factum est; dei autem <lb/>
            uerbum ipse est dei filius. quapropter dum eum pater uerbo <lb n="5"/>
            misit, a patre et uerbo eius factum est, ut mitteretur. ergo a <lb/>
            patre et filio missus est idem filius, quia uerbum patris est <lb/>
            ipse filius. quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut <lb/>
            putet temporale uerbum a patre factum esse, ut aeternus <lb/>
            filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? sed utique <lb n="10"/>
            in ipso dei uerbo, quod erat in principio apud deum et deus <lb/>
            erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo <lb/>
            tempore eam in carne apparere oporteret. itaque cum sine <lb/>
            ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum <lb/>
            esset apud deum, et deus esset uerbum, sine ullo tempore in <lb n="15"/>
            ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret <lb/>
            in nobis. quae plenitudo temporis cum uenisset, misit <lb/>
            deus filium suum factum ex muliere, id est ut <lb/>
            incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo <lb/>
            sine tempore erat quo tempore fieret. ordo quippe temporum <lb n="20"/>
            in aeterna dei sapientia sine tempore est. cum <lb/>
            itaque hoc a patre et filio factum esset, ut in carne filius <lb/>
            appareret, consequenter dictus est missus ille qui in eadem <lb/>
            carne hic apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. <lb/>
            quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab <lb n="25"/>
            interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter <lb/>
            missa dicuntur. forma porro illa suscepti hominis

<note type="footnote"> 15 cf. Io. 1, 1. 2. 14 17 Gal. 4, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 enodatius <hi rend="italic">V:</hi> enucleatius v 2 misit <hi rend="italic">V: om. v</hi> 3 obtemperauit <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> obtemperans uenit <hi rend="italic">GPv</hi> 5 dum <hi rend="italic">V (cf. Ennod. p. 222,<lb/>
             19; 436, 13 ed. Hartel):</hi> cum <hi rend="italic">Gv</hi> 8 enim] <hi rend="italic">om. v</hi> 12 tempore <lb/>
            erat <hi rend="italic">V:</hi> t. quae erat v 18 id est <hi rend="italic">V: om. GPv</hi> id est] id est factum <lb/>
            in tempore <hi rend="italic">a</hi> 20 quo <hi rend="italic">PV:</hi> in quo <hi rend="italic">Gv</hi> 22 a patre et <hi rend="italic">V:</hi> apparet v <lb/>
            filio] filium <hi rend="italic">v</hi> esset] esse <hi rend="italic">v</hi> 23 consequenter] alibi congruenter <lb/>
            <hi rend="italic">01</hi> supr. <hi rend="italic">uers</hi>. 24 hic <hi rend="italic">scripsi:</hi> hoc <hi rend="italic">F;</hi> om. <hi rend="italic">GPv</hi> misisse—non <lb/>
            apparuit <hi rend="italic">V: om</hi>. v 26 naturae] natura <hi rend="italic">F</hi> propterea <hi rend="italic">F:</hi> et <lb/>
            propterea <hi rend="italic">v</hi> 27 porro F: quippe <hi rend="italic">P; abros. in v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="762"/>
            filii persona est, non etiam patris. quapropter pater inuisibilis <lb/>
            una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem <lb/>
            faciendo misisse eum dictus est, qui si eo modo uisibilis <lb/>
            fieret, ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia <lb/>
            inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutata et<lb n="5"/>
            transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius, <lb/>
            ut tantum missus, non etiam cum patre mittens inueniretur. <lb/>
            cum uero sic accepta est forma serui, ut maneret incommutabilis <lb/>
            forma dei, manifestum est, quod a patre et filio non <lb/>
            apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab inuisibili <lb n="10"/>
            patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis <lb/>
            mitteretur. cur ergo ait: et a me ipso non ueni? iam <lb/>
            hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam <lb/>
            dictum est: ego non iudico quemquam. 
</p><p rend="script">Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura<lb n="15"/>
            corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium <lb/>
            semper occultus est, iam in promtu est intellegere etiam de <lb/>
            spiritu sancto, cur missus etiam ipse dicatur. facta est enim <lb/>
            quaedam creaturae species ex tempore, in qua uisibiliter <lb/>
            ostenderetur spiritus sanctus, cum super ipsum dominum corporali<lb n="20"/>
            specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus <lb/>
            peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito <lb/>
            de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt <lb/>
            illis linguae diuisae quasi ignis, qui consedit super unumquemque <lb/>
            eorum. haec operatio uisibiliter expressa et oculis<lb n="25"/>
            oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est, non ut

<note type="footnote"> 12 Io. 8, 42 14 Io. 8, 15 21 cf. Matth. 3,16 22 cf. Act. <lb/>
            2, 2 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 pater <hi rend="italic">GPo: om. V</hi> 2 una] unam <hi rend="italic">V</hi> 4 substantiam v <lb/>
            b. <lb/>
            5 innisilis (bi <hi rend="italic">add. m. 2) v</hi> mutata <hi rend="italic">GfJ:</hi> mutatam <hi rend="italic">V</hi> 6 misaos <lb/>
            <hi rend="italic">Gv:</hi> miasum <hi rend="italic">V</hi> a patre] apparere <hi rend="italic">v</hi> 10 aparentibus <hi rend="italic">v</hi> 12 iam] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 16 spiritali <hi rend="italic">Gv:</hi> spiritalis <hi rend="italic">V : 17 promptum v</hi> 18 missua <lb/>
            etiam ipse <hi rend="italic">V:</hi> et ipse missus <hi rend="italic">Gv</hi> enim est v 20 cum <hi rend="italic">Y:</hi> <lb/>
            siue cum <hi rend="italic">GPv</hi> 21 descendit <hi rend="italic">Vv:</hi> discendit <hi rend="italic">P</hi> decim P <lb/>
            22 die <hi rend="italic">GPv:</hi> diem <hi rend="italic">V</hi> factas] <hi rend="italic">om. v</hi> 23 uisae <hi rend="italic">V:</hi> uisi c <lb/>
            24 quasi <hi rend="italic">V:</hi> sicut <hi rend="italic">GPv</hi> consedit <hi rend="italic">V:</hi> et insedit v </note> <lb/>
             
<pb n="763"/>
            appareret eius ipsa substantia, quia ipse inuisibilis et incommutabilis <lb/>
            est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis <lb/>
            hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis <lb/>
            ad occultum aeternitatis semper praesentis conuerterentur. 
</p></div><div n="255" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">[QVOD OPERE DEI OMNIS CREATVRA ADMINISTRETVR, ET QVOD MIRA MVLTA ORDINE CONSVETVDINIS INSERANTVR. EX LIBRO DE TRINITATE III, CAPITVLO V. </title></ab><p rend="script">Quis attrahit humorem per radicem uitis ad botrum et  <lb/>
            uinum facit nisi deus, qui et homine plantante et rigante incrementum <lb/>
            dat? sed cum ad nutum domini aqua in uinum <lb n="10"/>
            inusitata celeritate conuersa est, etiam stultis fatentibus uis <lb/>
            diuina declarata est. quis arbusta fronde ac flore sollemniter <lb/>
            uestit nisi deus? uerum cum floruit uirga sacerdotis Aaron, <lb/>
            conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate diuinitas. <lb/>
            et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus <lb n="15"/>
            gignendis atque formandis communis est terrena materies, et <lb/>
            quis ea facit nisi qui dixit, ut haec terra produceret, et in <lb/>
            eodem uerbo suo quae creauit regit atque agit? sed cum eandem <lb/>
            materiam ex uirga Moysi in carnem serpentis proxime <lb/>
            ac uelociter uertit, miraculum fuit rei quidem mutabilis, sed

<note type="footnote"> 9 cf. I Cor. 3, 7 10 cf. Io. 2, 9 13 cf. Num. 17, 8 <lb/>
            17 cf. Qen. 1, 24 19 cf. Ex. 4, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quia <hi rend="italic">Y:</hi> qua <hi rend="italic">Gv</hi> que et P1 qua et P* incommatabilis <hi rend="italic">GPv:</hi> <lb/>
            eommutabilis <hi rend="italic">V</hi> 2 sed ut v: sed <hi rend="italic">Y</hi> 3 corda <hi rend="italic">F: om. v</hi> 4 occultum<lb/>
             aeternitatis <hi rend="italic">V:</hi> occultam aeternitatem <hi rend="italic">Gv</hi> 5 <hi rend="italic">quae uncinis<lb/>
             indusi desunt in MY cap</hi>. CCL P CCLII <hi rend="italic">Gv</hi> omne P <lb/>
            amministretur <hi rend="italic">GrJ:</hi> cum ministretur P et quod <hi rend="italic">scripsi:</hi> quod et <lb/>
            <hi rend="italic">G pfJ</hi> 6 mira multa <hi rend="italic">Gv :</hi> miranda P inseratur <hi rend="italic">G1</hi> 7 V <hi rend="italic">GP:</hi> <lb/>
            II v 8 attrait <hi rend="italic">P\'v</hi> umorem P butrum (o <hi rend="italic">add. m. 2)<lb/>
             P</hi> 9 homine <hi rend="italic">G3:</hi> hominem <hi rend="italic">01</hi> homini <hi rend="italic">G\'v</hi> plantanti <hi rend="italic">G\'v</hi> <lb/>
            rigante <hi rend="italic">G\':</hi> rigantem <hi rend="italic">Gl</hi> riganti <hi rend="italic">G\'ro</hi> 13 nerum (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. <lb/>
             WI. 2) G</hi> 14 conlocuta G3: conlocata <hi rend="italic">G\'v</hi> cum <hi rend="italic">G\': om. GI"</hi> <lb/>
            diuinitas <hi rend="italic">Gx:</hi> diuinitus <hi rend="italic">O"v</hi> 17 et <hi rend="italic">G3: om. GH</hi> 18 quae <hi rend="italic">Gl:</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">0\'fJ</hi> quo <hi rend="italic">G3</hi> atque <hi rend="italic">Glv:</hi> eaquQ <hi rend="italic">G*</hi> 19 materiam - Moysi<lb/>
             inj <hi rend="italic">abrosa in v</hi> proxime ac uelociter] <hi rend="italic">abros. in v</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="764"/>
            tamen inusitata mutatio. quis autem animat quaeque uiua <lb/>
            nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam, sicut opus <lb/>
            fuerat, animauit? 
</p><p>Et quis reddidit cadaueribus animas suas, cum resurgerent <lb/>
            mortui, nisi qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur<lb n="5"/>
            morituri? sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluuio <lb/>
            labentium manantiumque rerum ex occulto in promtum atque <lb/>
            ex promto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia. <lb/>
            dicuntur; cum uero admonendis hominibus inusitata mutabilitate <lb/>
            ingeruntur, magnalia nominantur.]<lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>