CCXXX. DE HIS SCRIPTVRAE LOCIS, DE QVIBVS DVBIVM EST, AN PROPTER ASSVMTAM CREATVRAM MINOREM PATRE INDICANT FILIVM, AN VERO HOC TANTVM QVOD, LICET AEQVALEM PATRI, TAMEN QVIA DE PATRE SIT DOCEANT. EX LIBRO DE TRINI- TATE n, T. n. Sunt quaedam in scripturis ita posita, ut ambiguum sit, quonam referenda sint, utrum ad illud, quod propter assumtam creaturam minor est filius, an ad illud, quod, quamuis aequalis, tamen quia de patre sit indicatur. et mihi quidem uidetur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, ex qualibet regula sit sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. nam et ex forma serui potest accipi, sicut iam superiore libro tractauimus, et ex forma dei, in qua sic aequalis est patri, ut tamen de patre sit. in dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius eius est, ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina filius eius est. ac per hoc, sicut id quod dictum est: dedit filio uitam non aliud intellegitur quam: genuit filium, qui est uita, sic etiam cum dicitor: dedit filio doctrinam, bene intellegitur: genuit filium, qui est doctrina, ut quod dictum est: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit, sic intellegatur, ac si dictum sit: "ego non 25 sum a me ipso, sed ab illo qui me misit." 13 (et 23) Io. 7, 16 15 de Tria. I, 12 20 Io. 5, 26 1 cap . CCXXX MV: om. GPfJ 3 patre scripsi: patrem MV indicant seripsi: indicat MV (cf. Rdnsch l. c. p. 436) 6 t. II] t. (omiuo numero) V 12 qualibet V: utralibet a regula sit MY: regula a 15 superiore V: in 8. a (ef. d. ciu. dei I, 233, 23. 511, 28 ed. Dombart) 17 alind filias a: aliue f. V 48* CCXXXI. DE HIS QVAE SPIRITVM SANCTVM NON MINOREM PATRE INDICANT, SED TANTVM QVOD DE PATRE PROCEDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. III. Nam de spiritu sancto, de quo (non) dictum est: semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse dominus: cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur et quaecumque uentura sunt annuntiabit uobis. (ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit uobis.) post haec uerba nisi continuo dixisset: omnia, quae habet pater, mea sunt; propterea dixi: de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse ita natus de Christo spiritus sanctus, quemadmodum ille de patre. de se quippe dixerat: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur, et: quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. sed quia reddit causam, cur dixerit: de meo accipiet — ait enim: omnia, quaecumque habet pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet — restat, ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut filius. quomodo, nisi secundum id quod supra diximus: cum autem uenerit paracletus, quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis, qui a patre procedet, ille testimonium perhibebit de me? procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semet ipso; et sicut non ex eo fit, ut minor sit filius, quia dixit: non 5 Philipp. 2, 7 7 (et 18) Io. 16, 13 sqq. 16 Io. 7, 16 25 Io. 15, 26 29 Io. 5, 19 1 ctJp . CCXXXI MV: deest in GPx 2 quae MV: qui V Îłł eapitulis p. 24, 25; quod mutandum erat in quae 5 non a: om. V 11 ille me—annuntiabit nobis a: om. MV 12 continuo (nua obduxit m. 2) V 13 diii a: dixit V 20 redit V potest filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem — non enim hoc ex forma serui dixit, sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba non indicant, quod minor sit, sed quod de patre sit — ita non hinc efficitur, ut minor sit spiritus sanctus, quia dictum est de illo: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur; secundum hoc dictum est, quod de patre procedit. CCXXXII.QVOD CLABIFICATIO, QVAE FIT INTER PATREM ET FILIVM ET SPIRITVM SANCTVM, NVLLAM DIFFERENTIAM IN TRINITATE SIGNIFICET. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE n, T. IIII. Euigilent hic, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari pu-: tauerunt ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: pater, clarifica me. ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo ? porro autem, si propterea spiritus sanctus glorificat filium, quia de filio accepit, et ideo de eius accipit, quia omnia, quae habet pater, ipsius sunt: manifestum, quia, cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. unde cognoscimus, quod omnia, quae habet pater, non tantum filii, sed etiam spiritus sancti sunt, quia potest spiritus sanctus glorificare filium, quem glorificat pater. quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant, ut aequales sint qui se inuicem glorificant. scriptum est autem, quod et filius glorificet patrem. ego, inquit, te glorificau i super terram. sane caueant, ne putetur spiritus sanctus maior ambobus, qui glorificat filium, quem glorificat pater, ipse autem nec a patre nec a filio glorificatur. 15 Io. 17, 5 18 cf. Io. 16, 15 26 Io. 17, 4 9 cap . CCXXXII dtest in omnibus libris praeter MV 27 qui V: quia a CCXXXIII QVOMODO INTELLEGENDA SIT MISSIO SIVE FILII SIVE SPIRITVS SANCTI. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. V. Sed in his conuicti ad illud se conuertunt, ut dicant: "maior est qui mittit quam qui mittitur; proinde maior est pater filio, quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto, quia de illo dixit Iesus: quem mittet pater meus in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est, quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius, cum dicit: si autem abiero, mittam eum ad uos." qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit filius. ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum. ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc eat mitti. quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? deinde coniungit: in sua propria uenit. illuc utique missus est, quo uenit; at si in hunc mundum missus est, quia exiit a patre et uenit in hunc mundum et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est, ubi erat. nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est — ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum ^— quo missus est nisi illuc, ubi erat? ubique enim erat, quia ait: caelum et terram ego impleo. si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia 7 Io. 14, 26 10 Io. 16, 7 12 Io. 16, 28 15 Io. 1, 10 sq. 21 Hier. 23, 24 26 Sap. 8, 1 1 cap . CCXLVIII P CCLI Gv 3 eodem] om. Gv II t. V] II. t. VII V; om. v 6 assiduae v 8 mittit v mens] om. Gv 11 qua GPv: quia F in quaestione V: inquiaitione GPo quo] a quo v 13 exire a patre v 18 exiit] exit v 21 deum V: dominum v 23 loquutum F 24 quia F: qui Gv suauiter? sed neque sine spiritu sancto usquam esse potuit. itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius; illuc ergo et spiritus sanctus missus est, ubi erat. nam et ille qui non inuenit locum, quo iret a facie dei, et dicit: si ascendero in caelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades, ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius; nam sic ait: quo abibo ab spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur, ubi erat quaerendum est, quomodo sit ista missio siue filii siue spir tus sancti; pater enim solus nusquam legitur missus. et de lio ita scribit apostolus: cum autem uenit plenitudo te aporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. misit, inquit, filium suum factum ex muliere: quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis, sed differentiam sexus hebraeo more loquendi significare uoluisse? cum itaque ait: misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium, quo factus est ex muliere. quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc missus aduenit. proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater, cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu sancto fecisse, uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: quomodo fiet istud? spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. et Matthaeus dicit: 4 Ps. 138,8 7Ps. 138, 7 12 Gal. 4, 4sq. 26 Luc. 1, 34 sq. 1 potuit esse v 2 etiam V: om. v 4 iret F: eat a PtJ 5 illic F: ibi OPv 7 abibo F: ibo aPt) ab F: a G p., 10 sit V: intellegatur OPv 12 filio V: filio quidem GPfJ 13 ex muliere. (m ras.) V 17 differentia F loquendi more Ov 19 ostendit] add. v7 in mg . 21 hunc F: bunc mundum (mundo P) OPv 24 sancto 03V: se GlPv fec«*ese (is ras.) P 25 manifestissime atque GPv : om. V 27 istud fiet Qv 28 mattheuB V mathens v inuenta est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam de aduentu suo futuro ipse Christus intellegitur dicere: nunc dominus misit me et spiritus eius. Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium, quia ille Mariae uirginis conceptus et partus operatio trinitatis est, qua creante omnia creantur, et "quomodo iam" inquit "pater eum misit, si se ipse misit?" cui primum respondeo quaerens, ut dicat, si potest, quomodo eum pater sanctificauit, si se ipse sanctificauit. utrumque enim idem dominus ait: quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis, quia blasphemat, quoniam dicit: filius dei sum. alio autem loco ait: et pro his sanctifico me ipsum. item quaero, quomodo eum pater tradidit, si ipse se tradidit. utrumque enim dicit apostolus Paulus: qui filio, inquit, suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. alibi autem de ipso saluatore ait: qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. credo, respondebit, si haec probe sapit, quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. sic ergo intellegat illam incarnationem, ex uirgine natiuitatem, in qua filius intellegitur missus, una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde disparato spiritu sancto, de quo aperte dicitur: inuenta est in utero habens de spiritu sancto. nam etiam, si ita 1 (et 24) Mattb. 1, 18 3 Es. 48, 16 11 Io. 10, 36 13 Io. 17, 19 16 Rom. 8, 32 18 Gal. 2, 20 1 in utero PV: om. Cfv 2 ipse christas intellegitur de adnenta suo f. OPfJ 3 nunc V: et nunc GPv 5 cogitat V: cogit GlP cogat G3, \' abros. in v 6 filium esse v uirginis V: om. GPv operatio] opera v 8 ipse se op 9 pater eum GPv 14 his V: eis GPv 15 si ipse se tradiditT: otn. GPv 16 inquit suo V: suo inquit P inquit Gv 19 se F: semet Gv credo Y: credo pro me v si haec — sapit V: om. v 21 uirgine V: uirginis G PfJ natiuitate G PfJ 22 operatione GPv: om. V 23 inleparabiliter] et inseparabiliter v inde GPv: in Y 24 disparato scripri: disperato V separato GPv quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: quomodo misit deus filium suum? iussit, ut ueniret, atque ille iubenti obtemperauit, an rogauit, an tantummodo admonuit? sed quodlibet horum sit, uerbo utique factum est; dei autem uerbum ipse est dei filius. quapropter dum eum pater uerbo misit, a patre et uerbo eius factum est, ut mitteretur. ergo a patre et filio missus est idem filius, quia uerbum patris est ipse filius. quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale uerbum a patre factum esse, ut aeternus filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? sed utique in ipso dei uerbo, quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore eam in carne apparere oporteret. itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum esset apud deum, et deus esset uerbum, sine ullo tempore in ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret in nobis. quae plenitudo temporis cum uenisset, misit deus filium suum factum ex muliere, id est ut incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo sine tempore erat quo tempore fieret. ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. cum itaque hoc a patre et filio factum esset, ut in carne filius appareret, consequenter dictus est missus ille qui in eadem carne hic apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter missa dicuntur. forma porro illa suscepti hominis 15 cf. Io. 1, 1. 2. 14 17 Gal. 4, 4 1 enodatius V: enucleatius v 2 misit V: om. v 3 obtemperauit F: obtemperans uenit GPv 5 dum V (cf. Ennod. p. 222, 19; 436, 13 ed. Hartel): cum Gv 8 enim] om. v 12 tempore erat V: t. quae erat v 18 id est V: om. GPv id est] id est factum in tempore a 20 quo PV: in quo Gv 22 a patre et V: apparet v filio] filium v esset] esse v 23 consequenter] alibi congruenter 01 supr. uers . 24 hic scripsi: hoc F; om. GPv misisse—non apparuit V: om . v 26 naturae] natura F propterea F: et propterea v 27 porro F: quippe P; abros. in v filii persona est, non etiam patris. quapropter pater inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est, qui si eo modo uisibilis fieret, ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutata et transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius, ut tantum missus, non etiam cum patre mittens inueniretur. cum uero sic accepta est forma serui, ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est, quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab inuisibili patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis mitteretur. cur ergo ait: et a me ipso non ueni? iam hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam dictum est: ego non iudico quemquam. Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promtu est intellegere etiam de spiritu sancto, cur missus etiam ipse dicatur. facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui consedit super unumquemque eorum. haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est, non ut 12 Io. 8, 42 14 Io. 8, 15 21 cf. Matth. 3,16 22 cf. Act. 2, 2 sqq. 1 pater GPo: om. V 2 una] unam V 4 substantiam v b. 5 innisilis (bi add. m. 2) v mutata GfJ: mutatam V 6 misaos Gv: miasum V a patre] apparere v 10 aparentibus v 12 iam] om. v 16 spiritali Gv: spiritalis V : 17 promptum v 18 missua etiam ipse V: et ipse missus Gv enim est v 20 cum Y: siue cum GPv 21 descendit Vv: discendit P decim P 22 die GPv: diem V factas] om. v 23 uisae V: uisi c 24 quasi V: sicut GPv consedit V: et insedit v appareret eius ipsa substantia, quia ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis ad occultum aeternitatis semper praesentis conuerterentur. [QVOD OPERE DEI OMNIS CREATVRA ADMINISTRETVR, ET QVOD MIRA MVLTA ORDINE CONSVETVDINIS INSERANTVR. EX LIBRO DE TRINITATE III, CAPITVLO V. Quis attrahit humorem per radicem uitis ad botrum et uinum facit nisi deus, qui et homine plantante et rigante incrementum dat? sed cum ad nutum domini aqua in uinum inusitata celeritate conuersa est, etiam stultis fatentibus uis diuina declarata est. quis arbusta fronde ac flore sollemniter uestit nisi deus? uerum cum floruit uirga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate diuinitas. et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies, et quis ea facit nisi qui dixit, ut haec terra produceret, et in eodem uerbo suo quae creauit regit atque agit? sed cum eandem materiam ex uirga Moysi in carnem serpentis proxime ac uelociter uertit, miraculum fuit rei quidem mutabilis, sed 9 cf. I Cor. 3, 7 10 cf. Io. 2, 9 13 cf. Num. 17, 8 17 cf. Qen. 1, 24 19 cf. Ex. 4, 3 1 quia Y: qua Gv que et P1 qua et P* incommatabilis GPv: eommutabilis V 2 sed ut v: sed Y 3 corda F: om. v 4 occultum aeternitatis V: occultam aeternitatem Gv 5 quae uncinis indusi desunt in MY cap . CCL P CCLII Gv omne P amministretur GrJ: cum ministretur P et quod scripsi: quod et G pfJ 6 mira multa Gv : miranda P inseratur G1 7 V GP: II v 8 attrait P\'v umorem P butrum (o add. m. 2) P 9 homine G3: hominem 01 homini G\'v plantanti G\'v rigante G\': rigantem Gl riganti G\'ro 13 nerum (u ex a corr. WI. 2) G 14 conlocuta G3: conlocata G\'v cum G\': om. GI" diuinitas Gx: diuinitus O"v 17 et G3: om. GH 18 quae Gl: qui 0\'fJ quo G3 atque Glv: eaquQ G* 19 materiam - Moysi inj abrosa in v proxime ac uelociter] abros. in v tamen inusitata mutatio. quis autem animat quaeque uiua nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam, sicut opus fuerat, animauit? Et quis reddidit cadaueribus animas suas, cum resurgerent mortui, nisi qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur morituri? sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluuio labentium manantiumque rerum ex occulto in promtum atque ex promto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia. dicuntur; cum uero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nominantur.]