<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="246" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXVI. DE REGNO, QVOD PATRI FILIVS DICITVB TRADITVRVS. EX LIBRO DE TRINITATE SVPRA SCRIPTO, TITVLO VIII. </title></ab><p rend="script"> Quid ergo est: cum tradiderit regnum deo et patri? <lb/>
            quasi modo non habeat regnum deus et pater. sed quia omnes <lb/>
            iustos, quibus nunc regnat ex fide uiuentibus, mediator <lb/>
            dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad <lb/>
            speciem, quam uisionem dicit idem apostolus facie ad <lb n="20"/>
            faciem, ita dictum est: cum tradiderit regnum deo <lb/>
            et patri, ac si diceretur: "cum perduxerit credentes ad contemplationem <lb/>
            dei et patris". sicut enim dicit: omnia mihi <lb/>
            tradita sunt a patre meo, et nemo nouit filium <lb/>
            nisi pater; neque patrem quis nouit nisi filius et

<note type="footnote"> 3 I Cor. 15, 24 sq. 9 Ps. 111, 8 20 I Cor. 13, 12 <lb/>
            23 Matth. 11, 27 </note>

<note rend="script" type="footnote"> « tt <lb/>
            1 arbitrem (ur <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> Christum] <hi rend="italic">om. P</hi> deo .,patri <lb/>
            (et <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> 3 tradere <hi rend="italic">P:</hi> tradidit <hi rend="italic">Gv</hi> 5 incuriosus <hi rend="italic">01 P</hi> <lb/>
            studiosus <hi rend="italic">G\'P</hi> 6 falli <hi rend="italic">GlP</hi> uerbo <hi rend="italic">G1- om. v</hi> namque G\': <lb/>
            , <lb/>
            que nam <hi rend="italic">P</hi> etiam quod <hi rend="italic">G\'v</hi> 7 illum (m <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr.) P</hi> 8 cum <lb/>
            posuerit <hi rend="italic">G\':</hi> posuerit <hi rend="italic">GI P</hi> postea <hi rend="italic">C\'o</hi> 13 num. <hi rend="italic">et inscriptionem <lb/>
            om. GPv</hi> 18 quibus <hi rend="italic">PV:</hi> in quibus <hi rend="italic">Gv</hi> n- regnat (unc <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. 3) P</hi> regnat nunc v 23 sicut <hi rend="italic">GlMV:</hi> sic v </note> <lb/>
             
<pb n="733"/>
            cui noluerit filius reuelare, tunc reuelabitur a filio <lb/>
            pater, cum euacuauerit omnem principatum et omnem <lb/>
            potestatem et uirtutem, id est ut necessaria non <lb/>
            sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et <lb/>
            potestates et uirtutes. ex quarum persona non inconuenienter <lb n="5"/>
            intellegitur dici in cantico canticorum ad sponsam: similitudines <lb/>
            auri faciemus tibi cum distinctionibus <lb/>
            argenti, quoad usque rex in recubitu suo est, idest <lb/>
            quoad usque Christus in secreto suo est, quia uita nostra <lb/>
            abscondita est cum Christo in deo; cum Christus, <lb n="10"/>
            inquit, apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum <lb/>
            ipso apparebitis in gloria. quod antequam fiat, uidemus <lb/>
            nunc per speculum in aenigmate — hoc est in <lb/>
            similitudinibus — tunc autem facie ad faciem. 
</p><p>Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium <lb n="15"/>
            finis \'atque aeterna perfectio gaudiorum. filii dei <lb/>
            enim sumus, et nondum apparuit quod erimus; <lb/>
            scimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, <lb/>
            quoniam uidebimus eum, sicuti est. quod enim dixit <lb/>
            famulo suo Moysi: ego sum qui sum; et dices itaque <lb n="20"/>
            filiis Israhel: qui est, misit me ad uos: hoc contemplabimur, <lb/>
            cum uiuemus in aeternum. ita quippe ait: haec <lb/>
            est uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum <lb/>
            deum et quem misisti legum Christum. hoc fiet, cum <lb/>
            uenerit dominus et inluminauerit occulta tenebrarum, cum <lb n="25"/>
            tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierint. tunc <lb/>
            erit mane nostrum, de quo in psalmo dicitur: mane

<note type="footnote">2 I Cor. 15, 24 6 Cant. 1,11 sq. 9 Col. 3, 3 sq. 12 I Cor. <lb/>
            13, 12 16 I Io. 3, 2 20 Ex. 3, 14 22 Io. 17, 3 25 cf. <lb/>
            I Cor. 4, 5 27 Ps. 5, 4 </note>

<note type="footnote"> 4 similitudinis <hi rend="italic">v</hi> 8 quoad usque] quo usque <hi rend="italic">v</hi> 11 apparebitu <lb/>
            cum ipso <hi rend="italic">Gv</hi> 13 enigmate <hi rend="italic">GPVv</hi> 15 liaec] hac <hi rend="italic">v</hi> contemplatione <lb/>
            v 16 dei enim <hi rend="italic">V:</hi> enim dei <hi rend="italic">Gv</hi> 17 quod <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            quid <hi rend="italic">G; deest in v</hi> 20 dices (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> itaque <hi rend="italic">G\'Vv:</hi> <lb/>
            sic- (in <hi rend="italic">ras.) P; om. G</hi>. 21 contemplabitur <hi rend="italic">v</hi> 22 aiaemas (e <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> 23 est uita <hi rend="italic">Y:</hi> est autem uita <hi rend="italic">GPv</hi> unum <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            IOlum Gv </note> <lb/>
             
<pb n="734"/>
            adstabo tibi et contemplabor. de hac contemplatione intellego <lb/>
            dictum: cum tradiderit regnum deo et patri, <lb/>
            id est cum perduxerit iustos, quibus nunc ex fide uiuentibus <lb/>
            regnat mediator dei et hominum homo Christus Iesus, ad <lb/>
            contemplationem dei et patris. [si desipio, corrigat me qui<lb n="5"/>
            melius sapit; mihi aliud non uidetur. neque enim quaeremus <lb/>
            aliud, cum ad illius contemplationem peruenerimus, quae <lb/>
            nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est. spes <lb/>
            . autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet <lb/>
            quis, quid sperat? si autem quod non uidemus<lb n="10"/>
            speramus, per patientiam expectamus, quoad usque <lb/>
            rex in recubitu suo est. tunc erit quod scriptum est: adimplebis <lb/>
            me laetitia cum uultu tuo. illa laetitia nihil <lb/>
            amplius requiretur, quia nec erit quod amplius requiratur. <lb/>
            ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. quod bene intellexerat<lb n="15"/>
            Philippus, ut diceret: domine, ostende nobis <lb/>
            patrem et sufficit nobis; sed nondum intellexerat eo <lb/>
            quoque modo id ipsum se potuisse dicere: "domine, ostende <lb/>
            nobis te, et sufficit nobis". ut enim hoc intellegeret, responsum <lb/>
            est ei a domino: tanto tempore uobiscum sum, et non<lb n="20"/>
            cognouistis me? Philippe, qui uidet me, uidet et <lb/>
            patrem. sed quia uolebat eum ex fide uiuere, antequam illud <lb/>
            posset uidere, secutus est et ait: non credis, quia ego in <lb/>
            patre et pater in me? quamdiu enim sumus in corpore, <lb/>
            peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus,<lb n="25"/>
            non per speciem. contemplatio quippe merces

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 24 8 Rom. 8, 24 sq. 12 cf. Cant. 1, 12 <lb/>
            Pe. 15, 11 16 Io. 14, ssqq. 25 II Cor. 5, 6sq. </note>

<note type="footnote"> 1 de] <hi rend="italic">om. v</hi> 3 quibus <hi rend="italic">GlV:</hi> in quibus <hi rend="italic">G\'v</hi> 5 <hi rend="italic">quae</hi> uncinis <lb/>
            <hi rend="italic">inclusa desunt in MV</hi> desipio (p <hi rend="italic">in ras. G) Gv:</hi> desideo P <lb/>
            6 queremus <hi rend="italic">v</hi> quaerimus <hi rend="italic">GP</hi> 10 quid (d <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">corr.) P</hi> 12 in <lb/>
            recnbitu <hi rend="italic">scripsi (cf. p</hi>. 733, <hi rend="italic">8):</hi> cubito <hi rend="italic">G</hi>. recubito P in accubitn <lb/>
            <hi rend="italic">G2x</hi> 15 ostendetur <hi rend="italic">G3:</hi> ostenditur P ostendet <hi rend="italic">Glv</hi> pater] <lb/>
            patrem <hi rend="italic">Gth</hi> sufficiat <hi rend="italic">G\'v</hi> 17 sufficiet <hi rend="italic">Glv</hi> 18 potuisse <lb/>
            <hi rend="italic">aap:</hi> potius <hi rend="italic">G*v</hi> 21 uidet me P: me uidet <hi rend="italic">Gv</hi> uidet et <hi rend="italic">Gvt</hi> <lb/>
            uief et P 25 peregrinam (ur <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> 26 mercis P </note> <lb/>
             
<pb n="735"/>
            est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut <lb/>
            scriptum est: mundans fide corda eorum. probatur <lb/>
            autem, quod illi contemplationi corda mundantur, illa maxime <lb/>
            sententia: beati mundicordes, quoniam ipsi deum <lb/>
            uidebunt. et quia haec est uita aeterna, dicit deus in <lb n="5"/>
            psalmis: longitudine dierum replebo eum et ostendam <lb/>
            illi salutare meum. siue ergo audiamus: "ostende <lb/>
            nobis filium", siue audiamus: ostende nobis patrem, tantundem <lb/>
            ualet, quia neuter sine altero potest ostendi. unum <lb/>
            quippe sunt, sicut ait: ego et pater unum sumus. denique <lb n="10"/>
            propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando <lb/>
            nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos <lb/>
            laetitia cum uultu suo. 
</p><p rend="script">Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii <lb/>
            spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur spiritus ueritatis, <lb n="15"/>
            quem hic mundus accipere non potest. hoc <lb/>
            est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui <lb/>
            trinitatis deo, ad cuius imaginem facti sumus. propter hoc <lb/>
            aliquando ita loquitur de spiritu sancto, tamquam ipse solus <lb/>
            sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit, quia <lb n="20"/>
            separari a patre ac filio non potest, sicut et pater solus sufficit, <lb/>
            quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius <lb/>
            ideo sufficit solus, quia separari a (patre et) spiritu sancto non <lb/>
            potest. quid enim sibi uult quod ait: si diligitis m e,

<note type="footnote"> 2 Act. 15, 9 4 Matth. 5, 8 6 Ps. 90. 16 10 Iw <lb/>
            10, 30 12 cf. Pa. 15, 11 15 Io. 14, 17 24 Io. 14, 15 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cni <hi rend="italic">G:</hi> cum <hi rend="italic">P</hi> cuius <hi rend="italic">v</hi> mercede <hi rend="italic">GPv</hi> 3 illi P: illa <lb/>
            <hi rend="italic">GD</hi> contemplatione <hi rend="italic">Gv</hi> mundentur <hi rend="italic">P</hi> 4 sententiae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            mundicordes a: mundocordes <hi rend="italic">P</hi> mundi corde <hi rend="italic">Gv</hi> 5 deus P: dominus <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 6 longitudinem P 7 audiamus (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.)<lb/>
             P</hi> 8 tandundem P 9 ualeat P ostendi (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.)</hi> <lb/>
            P 10 denique <hi rend="italic">Gv:</hi> deinde <hi rend="italic">F</hi> 12 adimpleturos P1 adimpletos <lb/>
            P1 17 est enim <hi rend="italic">Gv:</hi> 3 nim P 18 trinitatis P: trinitate <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> deo P: dei <hi rend="italic">G\'fJ</hi> 19 solus] <hi rend="italic">om. Gv</hi> 20 sufficit P: sufficiat <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 21 separare P ac <hi rend="italic">Gv:</hi> et P sicut et P: sicut <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 22 quia] quam <hi rend="italic">Gl</hi> 23 a <hi rend="italic">Gv:</hi> ab P patre et a: <lb/>
            ojn. <hi rend="italic">GPv</hi> 24 diligis (ti <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="736"/>
            mandata mea seruate. et ego rogabo patrem, et <lb/>
            alium aduocatum dabit uobis, ut nobiscum sit in <lb/>
            aeternum, spiritum ueritatis, quem hic mundus <lb/>
            accipere non potest, id est dilectores mundi? animalis <lb/>
            autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. <lb n="5"/>
            sed adhuc uideri potest ideo dictum: et ego rogabo patrem, <lb/>
            et alium aduocatum dabit uobis, quasi non <lb/>
            sufficiat solus filius. illo autem loco ita de illo dictum est, <lb/>
            tamquam solus omnino sufficiat: cum uenerit ille spiritus<lb/>
            ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. numquid<lb n="10"/>
            ergo hinc separatur, tamquam ipse non doceat omnem <lb/>
            ueritatem ? aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus <lb/>
            potuit docere filius? dicant ergo, si placet, maiorem esse filio <lb/>
            spiritum sanctum, quem minorem illo solent dicere. an quia <lb/>
            non dictum est: "ipse solus" aut: "nemo nisi ipse uos docebit<lb n="15"/>
            omnem ueritatem", ideo permittunt, ut cum illo docere credatur <lb/>
            et filius ? apostolus ergo separauit filium ab sciendis his quae <lb/>
            sunt dei, ubi ait: sic et quae sunt dei nemo scit nisi <lb/>
            spiritus dei, ut iam isti peruersi possent ex hoc dicere, <lb/>
            quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus<lb n="20"/>
            tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit, ut <lb/>
            diceret: quia haec locutus sum uobis, tristitia cor <lb/>
            uestrum impleuit. sed ego ueritatem dico: expedit <lb/>
            uobis, ut ego eam. nam si non abiero, aduocatus <lb/>
            non ueniet ad uos. hoc autem dixit non propter inaequalitatem<lb n="25"/>
            uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento <lb/>
            esset praesentia filii hominis apud eos, quominus ueniret ille

<note type="footnote"> 4 I Cor. 2, 14 9 Io. 16, 13 18 I Cor. 2, 11 <lb/>
            22 Io. 16, 6sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 dilectores (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) G</hi> animales P\' 5 sunt] ow. <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 9 uenerit] uener P 11 separatur] s. fill.. (filius add. <hi rend="italic">m. 3)<lb/>
             G</hi> 13 maiorem P: minorem <hi rend="italic">Gv</hi> esse filio-16 omnem ueritatem] <lb/>
            P <hi rend="italic">in ras. et in mg</hi>. 14 sanctum] <hi rend="italic">om. P</hi> 17 quae <hi rend="italic">Gv:</hi> qui <lb/>
            P 19 possent <hi rend="italic">GPv:</hi> possint <hi rend="italic">a</hi> 20 filium <hi rend="italic">a:</hi> filius <hi rend="italic">G Pv</hi> <lb/>
            21 ipse <hi rend="italic">OSP:</hi> ipsum 01 ipsi <hi rend="italic">v</hi> 22 uobis P: <hi rend="italic">om. Gv</hi> 26 spirita <lb/>
            sancto P 27 esset <hi rend="italic">GfJ:</hi> esse P ille <hi rend="italic">G\'v:</hi> illi <hi rend="italic">G\'P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="737"/>
            qui minor non esset, quia non semet ipsum exinaniuit sicut <lb/>
            filius, formam serui accipiens. 
</p></div><div n="247" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">QVOD VTILE CBEDENTEBVS FVERIT, VT AD PATREM IN FORMA SEBVI CHRISTVS ASCBNDBBIT. EX EODEM LIBRO, TITVLO VIDI. </title></ab><p>Oportebat ergo, ut auferretur ab oculis eorum forma serui,  <lb/>
            quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. <lb/>
            inde est et illud quod ait: si diligeretis me, gauderetis, <lb/>
            quoniam eo ad patrem, quia pater maior <lb/>
            me est, id est propterea me oportet ire ad patrem; quia, <lb n="10"/>
            dum me ita uidetis et ex hoc quod uidetis aestimatis, minor <lb/>
            sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum <lb/>
            occupati aequalitatem, quam cum patre habeo, non intellegitis. <lb/>
            inde est et illud: noli me tangere; nondum enim ascendi <lb/>
            ad patrem meum. tactus enim tamquam finem facit <lb n="15"/>
            notionis, ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in <lb/>
            se, ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. ascensio <lb/>
            autem ad patrem erat ita uideri, sicut aequalis est patri, ut <lb/>
            ibi esset finis uisionis, quae sufficit nobis.]
</p></div><div n="248" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXVI. QVOMODO TBADITVBVS SIT REGNVM FILIVS PATBI. EX LIBRO DE TRINITATE SVPBA SCBIPTO, TITVLO X. </title></ab><p rend="script">[Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis  <lb/>
            nominatis dicuntur quaedam, non tamen aliis separatis

<note type="footnote"> 1 cf. Philipp. 2, 7 8 Io. 14, 28 14 Io. 20, 17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 semet ipeum non <hi rend="italic">G*v</hi> 2 forma P 3 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXLVI P CCXLVII <lb/>
            <hi rend="italic">Gv; decst in MV</hi> 4 ex] ut ex P 6 auferretur <hi rend="italic">G*:</hi> auferetur <lb/>
            <hi rend="italic">G\'P</hi> auferatur <hi rend="italic">O\'tJ</hi> 11 et] <hi rend="italic">del. Ot; om. v</hi> 12 sum] 5 G* in <lb/>
            <hi rend="italic">raa. 2 litt.j om. v</hi> creaturam G*: creaturae <hi rend="italic">GlPv</hi> 13 intellegetia <lb/>
            Gl 14 inde <hi rend="italic">PtJ:</hi> unde <hi rend="italic">G</hi> et] <hi rend="italic">om. v</hi> 16 ideoque <lb/>
            cadd. m. 2) v 19 esset] esse <hi rend="italic">v</hi> 20 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXLVII P CCXLVIII <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 21 ex] ex eodem <hi rend="italic">OPtJ</hi> 22 de trinitate n <hi rend="italic">MY: om. GPv</hi> <lb/>
            23 <hi rend="italic">quae</hi> uncinia indusi <hi rend="italic">om. MV</hi> </note>

<note type="footnote"> vnn. </note>

<note type="footnote"> 47 </note> <lb/>
             
<pb n="738"/>
            intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque <lb/>
            substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti.]
</p><p rend="script">Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus <lb/>
            Christus non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam <lb/>
            perducet credentes ad contemplationem dei, ubi est finis omnium<lb n="5"/>
            bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium, <lb/>
            quod non auferetur a nobis. hoc enim significat in eo quod <lb/>
            dicit: iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, <lb/>
            et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. huius <lb/>
            gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes<lb n="10"/>
            domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni <lb/>
            actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum, <lb/>
            cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod <lb/>
            futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis <lb/>
            actione conuersante quamuis bona et utili, tamen <lb n="15"/>
            cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo <lb/>
            domini, et ideo dominus conquerenti Marthae, quod eam soror <lb/>
            non adiuuaret, respondit: Maria optimam partem elegit, <lb/>
            quae non auferetur ab ea; non partem malam dixit quod <lb/>
            agebat Martha, sed istam optimam, quae non auferetur. illa<lb n="20"/>
            enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa <lb/>
            transierit, auferetur. boni quippe operis transituri merces est <lb/>
            requies permansura. in illa igitur contemplatione deus erit <lb/>
            omnia in omnibus, quia nihil ab illo aliud requiretur, sed <lb/>
            solo ipso inlustrari perfruique sufficiet. ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: unam, inquit, <lb n="25"/>
            petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in <lb/>
            domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler <lb/>
            delectationem domini. contemplabimur enim

<note type="footnote"> 8 Io. 16, 22 18 Luc. 10, 42 26 cf. Rom. 8, 26 <lb/>
            Ps. 26, 4. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 Christus <hi rend="italic">MV: om. GPv</hi> nec <hi rend="italic">V:</hi> nec patre nec <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            6 bonorum <hi rend="italic">G\'P</hi> 8 dicit <hi rend="italic">V:</hi> ait <hi rend="italic">GPv</hi> 9 huius gaudii—739, 26 <lb/>
            uado ad patrem <hi rend="italic">MV: om. GPv</hi> 17 conquaerenti <hi rend="italic">MV</hi> 20 istam <lb/>
            <hi rend="italic">a:</hi> ista <hi rend="italic">MV</hi> 25 inlustrari (1 <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 29 contemplabimor <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> contemplabitur <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="739"/>
            deum patrem et filium et spiritum sanctum, cum mediator <lb/>
            dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo <lb/>
            et patri, ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos <lb/>
            noster, filius dei et filius hominis, sed et ipse, in quantum <lb/>
            sacerdos est, assumta propter nos forma serui subiectus sit <lb n="5"/>
            ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia, ut, in quantum <lb/>
            deus est, cum illo nos subiectos habeat, in quantum <lb/>
            sacerdos, nobiscum illi subiectus sit. 
</p><p rend="script">Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est <lb/>
            cum credentes et uiuentes ex fide, pro quibus nunc mediator <lb n="10"/>
            dei et hominum interpellat, perduxerit ad contemplationem, <lb/>
            cui percipiendae suspiramus et gemimus, et transierit labor <lb/>
            et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo <lb/>
            et patri. hoc significans ait: haec uobis I ocutus s u m in <lb/>
            similitudinibus; ueniet hora, quando iam non in <lb n="15"/>
            similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de <lb/>
            patre nuntiabo uobis, id est iam non erunt similitudines, <lb/>
            cum uisio fuerit faciem ad faciem. hoc est enim quod <lb/>
            ait: sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si <lb/>
            diceret: "manifeste patrem ostendam uobis"; nuntiabo quippe <lb n="20"/>
            ait, quia uerbum eius est. sequitur enim et dicit: illa die <lb/>
            in nomine meo petitis, et non dico uobis, quia ego <lb/>
            rogabo patrem; ipse enim pater amat uos, quia <lb/>
            uos me amastis et credidistis, quia ego a deo exiui. <lb/>
            (a patre exiui) et ueni in hunc mundum; iterum <lb n="25"/>
            relinquo mundum et uado ad patrem. quid est: a <lb/>
            patre exiui nisi "non in ea forma, in qua aequalis sum <lb/>
            patri, sed aliter, id est in assumta creatura minor apparui" ? <lb/>
            et quid est: ueni in hunc mundum nisi "formam serui,

<note type="footnote"> 9 I Cor. 15, 24 14 Io. 16, 25-29 </note>

<note rend="script" type="footnote"> d. <lb/>
            6 qui illi <hi rend="italic">a:</hi> illi qui <hi rend="italic">MV</hi> 10 meator (di <hi rend="italic">add. m. 2) M</hi> <lb/>
            14 loquutas <hi rend="italic">V</hi> loqutus <hi rend="italic">M</hi> 18 faciem ad <hi rend="italic">Y (cf. d. ciu. d. II p. 624<lb/>
             et 628 ed. Dombarl):</hi> facie ad <hi rend="italic">M</hi> 25 a patre exiui <hi rend="italic">a: om. MV</hi> <lb/>
            27 patre (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> eiii <hi rend="italic">Glpt</hi> non ea <hi rend="italic">(om</hi>. in) P in qua <lb/>
            <hi rend="italic">MV:</hi> qua <hi rend="italic">GPv</hi> sum] -g- P 28 assumtam <hi rend="italic">M V</hi> aparui <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 29 mundam] <hi rend="italic">add. P* supr. tiers</hi>. forma P </note>

<note type="footnote"> 47* </note> <lb/>
             
<pb n="740"/>
            quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum, qui istum <lb/>
            mundum diligunt, oculis demonstraui" ? et quid est: iterum <lb/>
            relinquo mundum nisi "ab aspectu dilectorum mundi <lb/>
            aufero quod uiderunt"? et quid est: uado ad patrem nisi <lb/>
            "doceo me sic intellegendum a fidelibus meis, quomodo<lb n="5"/>
            aequalis sum patri" ? hoc qui credunt, digni habentur perduci <lb/>
            a fide ad speciem, id est ad ipsam uisionem, quo perducens <lb/>
            dictus est tradere regnum deo et patri. fideles quippe eius, <lb/>
            quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum eius, pro quibus <lb/>
            nunc interpellat. tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere,<lb n="10"/>
            ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis; <lb/>
            ipse enim, inquit, pater amat uos. ex hoc enim rogat, quo <lb/>
            minor est patre; quo uero aequalis est, exaudit cum patre. <lb/>
            [unde se ab eo quod dixit: ipse enim pater amat uos, <lb/>
            utique ipse non separat, sed secundum ea facit intellegi quae <lb n="15"/>
            supra commemoraui satisque insinuaui, plerumque ita nominari <lb/>
            unamquamque in trinitate personam, ut et aliae illic <lb/>
            intellegantur. sic itaque dictum est: ipse enim pater <lb/>
            amat uos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus <lb/>
            sanctus, non quia modo nos non amat qui proprio filio non<lb n="20"/>
            pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, sed tales nos <lb/>
            amat deus, quales futuri sumus, non quales sumus. quales <lb/>
            enim amat, tales in aeternum conseruat. quod tunc erit, <lb/>
            cum tradiderit regnum deo et patri, qui nunc interpellat <lb/>
            pro nobis, ut iam non roget patrem, quia ipse pater e r

<note type="footnote"> 20 cf. Rom. 8, 32 24 I Cor. 15, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> * <lb/>
            1 quam me] qua me <hi rend="italic">Y</hi> qui e <hi rend="italic">M</hi> accepi (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> <lb/>
            mundum istum <hi rend="italic">GPfJ</hi> 3 dilectorum] delictorum G\' 5 doce" <lb/>
            (0 <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 6 habentur <hi rend="italic">MPlV:</hi> habebuntur <hi rend="italic">GPb</hi> 7 quo <lb/>
            <hi rend="italic">Gw:</hi> qua <hi rend="italic">MPY</hi> quod <hi rend="italic">O</hi>. 8 et] <hi rend="italic">om. P*</hi> fidelis <hi rend="italic">01</hi> 11 rogabit<lb/>
             (i <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr.) P</hi> 13 eet pat-re <hi rend="italic">(e? rae.) Y</hi> aequalis<lb/>
             (om. est) <hi rend="italic">G PfJ</hi> patre. (m ras.) <hi rend="italic">G</hi> 14 quae <hi rend="italic">uncinis</hi> daust om. <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 15 separat] se separat v 17 unamquamque] umquamque<lb/>
             P alia <hi rend="italic">P</hi> 18 intellegatur <hi rend="italic">P</hi> 19 spiritus <hi rend="italic">(om</hi>. et) P* <lb/>
            B <lb/>
            24 nunc] tunc <hi rend="italic">(corr. m. 2) P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="741"/>
            amat uos. quo autem merito nisi fidei, qua credimus, antequam <lb/>
            illud quod promittitur uideamus? per hanc enim peruenimus <lb/>
            ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus, <lb/>
            non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat, ne tales <lb/>
            esse semper uelimus.] <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="249" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXVIII. QVA DISCRETIONE INTELLEGENDVS SIT NVNC AEQVALIS PATRI FILIVS, NVNC AVTEM MINOR, ET QVA RATIONE FILIVS NESCIRE DICATVR DIEM ET HORAM. EX LIBRO DE TRINITATE S. S. T. XI.\'</title></ab><p rend="script">Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum  <lb/>
            de filio dei, ut distinguamus, quid in eis sonet secundum <lb/>
            formam dei, in qua est et aequalis est patri, et quid secundum <lb/>
            formam serui, quam accepit et minor est patre, non <lb/>
            conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se <lb n="10"/>
            sanctorum librorum sententiis. nam secundum formam dei <lb/>
            aequalis est patri et filius et spiritus sanctus, quia neuter <lb/>
            eorum creatura est, sicut iam ostendimus; secundum formam <lb/>
            autem serui minor est patre, quia ipse dixit: pater maior <lb/>
            me est; minor est se ipso, quia de illo dictum est: semet <lb n="15"/>
            ipsum exinaniuit; minor est spiritu sancto, quia ipse <lb/>
            ait: qui dixerit blasphemiam in filium hominis, <lb/>
            dimittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, <lb/>
            non dimittetur ei. et in ipso uirtutes operatus

<note type="footnote"> 19 Io. 14, 28 20 Philipp. 2, 7 22 Matth. 12, 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uos <hi rend="italic">OIPfJ:</hi> nos G* quo. (d <hi rend="italic">ras.) G</hi> 2 peruenimus <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            PfJ: peinemenras P2 3 amet] amat P 5 es" (se <hi rend="italic">add</hi>. m. 2) <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> -per (sem <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> ue*limtis (1 <hi rend="italic">ras.) P</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CCXLVIII P CCXLVIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 8 et qua ratione-horam <hi rend="italic">MPV: om. <lb/>
             Gv</hi> 9 dicatur] <hi rend="italic">om. Pl</hi> horam] h. qu5 (qua P1) scit pater P <lb/>
            12 souat <hi rend="italic">v</hi> 13 qua est et <hi rend="italic">MV:</hi> qua <hi rend="italic">Gv</hi> 15 conturbabitur <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            18 fonnam] hanc formam v 19 autem] <hi rend="italic">om. v</hi> 23 dimittetur <hi rend="italic">Y:</hi> <lb/>
            remittetur <hi rend="italic">GPo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="742"/>
            est dicens: si ego in spiritu eicio daemonia, certe <lb/>
            superuenit super uos regnum dei. et apud Esaiam <lb/>
            dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitauit et de se <lb/>
            completam sine scrupulo dubitationis ostendit: spiritus, <lb/>
            inquit, domini super me, propter quod unxit me<lb n="5"/>
            euangelizare pauperibus, misit me praedicare <lb/>
            captiuis remissionem et cetera, ad quae facienda ideo <lb/>
            se dicit missum, quia spiritus domini est super eum. secundum <lb/>
            formam dei omnia per ipsum facta sunt, secundum <lb/>
            formam serui ipse factus est ex muliere, factus sub lege;<lb n="10"/>
            secundum formam dei ipse et pater unum sunt, secundum <lb/>
            formam serui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem <lb/>
            eius qui misit eum; secundum formam dei, sicut <lb/>
            habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio <lb/>
            habere uitam in semet ipso; secundum formam serui<lb n="15"/>
            tristis est anima eius usque ad mortem et: pater, <lb/>
            inquit, si fieri potest, transeat hic calix; secundum <lb/>
            formam dei ipse est uerus deus et uita aeterna; secundum <lb/>
            formam serui factus est oboediens usque ad mortem, <lb/>
            mortem autem crucis; secundum formam dei<lb n="20"/>
            omnia, quae habet pater, ipsius sunt: et omnia, inquit, tua <lb/>
            mea sunt et mea tua; secundum formam serui non est <lb/>
            doctrina illius, sed illius qui eum misit. 
</p><p rend="script">Et de die et hora nemo scit, neque angeli in caelo <lb/>
            neque filius, nisi pater. hoc enim nescit quidquid nescientes

<note type="footnote"> 1 Matth. 12, 28 4 Es. 61,1 Luc. 4,18 sq. 9 Io. 1, 3 <lb/>
            10 cf. Gal. 4, 4 11 cf. Io. 10, 30 12 cf. Io. 6, 38 13 Įo. <lb/>
            5, 26 16 Matth. 26, 38 sq. 18 I Io. 5, 20 19 Philipp. 2, 8 <lb/>
            21 cf. Io. 16,15 Io. 17, 10 23 cf. Io. 7,16 24 Marc. 13,32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 spiritu <hi rend="italic">V:</hi> spiritu dei <hi rend="italic">GPv</hi> 3 synagogam <hi rend="italic">Y</hi> 4 spiritus-20 <lb/>
            autem crucis <hi rend="italic">MPV: om. Gv</hi> 5 uncxit P 6 euangelizare — misit <lb/>
            me] <hi rend="italic">add. P1 in mg</hi>. 7 remissione <hi rend="italic">M</hi> 20 <hi rend="italic">ante</hi> secundum formam <lb/>
            <hi rend="italic">praemittunt Gv titulum:</hi> CCL. Qua ratione nescire dicatur filius <lb/>
            diem et horam quam scit pater. ex eodem libro de trinitate t. XII. <lb/>
            21 tua mea sunt inquit <hi rend="italic">GPv</hi> 22 et mea <hi rend="italic">V:</hi> et omnia mea <hi rend="italic">Gv</hi> non <lb/>
            eat .1". (eias <hi rend="italic">add. m. 3) G</hi> 23 illius <hi rend="italic">V (cf. p. 372,12):</hi> ipsrus <hi rend="italic">GPc</hi> <lb/>
            24 de] <hi rend="italic">om. V</hi> in caelo] <hi rend="italic">om</hi>. v 25 nescit] scit P quidquid <lb/>
            <hi rend="italic">Horte!:</hi> quotquot <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">GpfJ</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="743"/>
            facit, id est quod non ita sciebat, ut tunc discipulis indicaret, <lb/>
            sicut dictum est ad* Abraham: nunc cognoui, quia times <lb/>
            deum, id est "nunc feci, ut cognosceres", quia et ipse sibi in <lb/>
            illa temtatione probatus innotuit. nam et illud utique dicturus <lb/>
            erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam <lb n="5"/>
            praeterito loquens ait: iam non dicam uos seruos, sed <lb/>
            amicos; seruus enim nescit uoluntatem domini <lb/>
            sui, uos autem dixi amicos, quia omnia, quae audiui <lb/>
            a patre meo, nota uobis feci; quod nondum fecerat, <lb/>
            sed quia certo facturus erat, quasi iam fecisset locutus est. <lb n="10"/>
            ipsis enim ait: multa habeo uobis dicere, sed non <lb/>
            potestis illa portare modo, inter quae intellegitur et <lb/>
            de die et de hora. nam et apostolus: neque enim iudicaui <lb/>
            me, inquit, scire aliquid inter uobis nisi Iesum <lb/>
            Christum, et hunc crucifixum; eis enim loquebatur <lb n="15"/>
            qui capere altiora de Christi deitate non poterant. quibus <lb/>
            etiam paulo post dicit: non potui uobis loqui quasi <lb/>
            spiritalibus, sed quasi carnalibus. hoc ergo inter <lb/>
            illos nesciebat quod per illum scire non poterant, et hoc <lb/>
            solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat. <lb n="20"/>
            denique sciebat inter perfectos quod inter paruulos nesciebat; <lb/>
            ibi quippe ait: sapientiam loquimur inter perfectos. <lb/>
            eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod <lb/>
            occultat, quo dicitur fossa caeca quae occulta est. neque enim <lb/>
            aliquo genere locuntur scripturae, quod in consuetudine humana <lb n="25"/>
            non inueniatur, quia utique hominibus locuntur. 
</p><p>Secundum formam dei dictum est: ante omnes colles <lb/>
            genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et:

<note type="footnote"> 2 Gen. 22, 12 6 Io. 15, 15 11 Io. 16, 12 13 I Cor. <lb/>
            2, 2 17 I Cor. 3, 1 22 I Cor. 2, 6 27 Pron. 8, 25 </note>

<note type="footnote"> 4 et] <hi rend="italic">om. Gv</hi> 5 oportuno <hi rend="italic">Gv</hi> 9 feci uobis <hi rend="italic">v</hi> 10 certo <lb/>
            <hi rend="italic">OlV:</hi> pro certo <hi rend="italic">G\'v</hi> loquutus <hi rend="italic">7</hi> 12 illa] <hi rend="italic">om. vl</hi> intellegitur <lb/>
            <hi rend="italic">(om</hi>. et) Gv 13 hora <hi rend="italic">(om</hi>. de) <hi rend="italic">Gv</hi> 14 scire inquit <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            inter uobis <hi rend="italic">V (cf. gr. iv vfj.lv, Rdnsch p. 442):</hi> in uobis Gv 15 et hunc <lb/>
            crucihum] <hi rend="italic">om. v</hi> 17 loqui uobis <hi rend="italic">Gv</hi> 19 et <hi rend="italic">Gv:</hi> de <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            20 se] <hi rend="italic">om. v</hi> 23 loquutionis <hi rend="italic">V</hi> 24 quo] quod P 25 <hi rend="italic">(et</hi> 26) loquuntur <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> humano v 27 forma <hi rend="italic">V</hi> 28 et] <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="744"/>
            ante luciferum genui te, id est ante omnia tempora et <lb/>
            temporalia; secundum formam autem serui dictum est: dominus <lb/>
            creauit me in principio uiarum suarum, <lb/>
            quia secundum formam dei dixit: ego sum ueritas, secundum <lb/>
            formam serui: ego sum uia. quia enim ipse est<lb n="5"/>
            primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum <lb/>
            dei, ad uitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem <lb/>
            etiam corporis; ideo creatus est in principio uiarum dei in <lb/>
            opera eius. secundum enim formam dei principium est, <lb/>
            quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum<lb n="10"/>
            et terram; secundum formam autem serui sponsus procedens <lb/>
            de thalamo suo. secundum formam dei primogenitus <lb/>
            omnis creaturae et: ipse est ante omnes et <lb/>
            omnia illi constant; secundum formam serui ipse est <lb/>
            caput corporis ecclesiae. secundum formam dei dominus<lb n="15"/>
            gloriae, unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos <lb/>
            suos: quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; <lb/>
            et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem <lb/>
            iustificauit, ipsos et glorificauit de illo quippe <lb/>
            dictum est, quod iustificet impium; de illo dictum est, quod<lb n="20"/>
            sit iustus et iustificans. si ergo quos iustificauit ipsos et <lb/>
            glorificauit, qui iustificat, ipse glorificat, qui est, ut dixi, dominus <lb/>
            gloriae. secundum formam tamen serui satagentibus <lb/>
            discipulis de glorificatione sua respondit: sedere ad dexteram <lb/>
            meam aut ad sinistram non est meum dare<lb n="25"/>
            uobis, sed quibus paratum est a patre meo. 
</p><p>Quod autem paratum est a patre eius, et ab ipso filio

<note type="footnote"> 1 Ps. 109, 3 2 Proa. 8, 22 4 Io. 14, 6 6 cf. Apoc. <lb/>
            1, 5 9 cf. Io. 8, 26 10 Gen. 1, 1 11 PI. 18, 6 12 Col. <lb/>
            1, 15 et 17 sq. 15 cf. I Cor. 2, 8 17 Rom. 8, 30 20 cf. Rom. <lb/>
            4, 5 21 cf. Bom. 3, 26 24 Matth. 20, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 tempora et <hi rend="italic">GSpV: om. Glv</hi> 4 quia <hi rend="italic">V:</hi> qui v nerites <lb/>
            secundum <hi rend="italic">V:</hi> u. et secundum <hi rend="italic">GPv</hi> 8 creatus (om. eat) v 11 procedeos <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> procedit v 14 illi <hi rend="italic">GlV:</hi> in illo <hi rend="italic">G*v</hi> 15. forma <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            17 praedistiuauit v 21 iustus sit v 22 ipse F: ipse et <hi rend="italic">Qv</hi> <lb/>
            ipse est et qui <hi rend="italic">P</hi> 25 meam aut ad sinistram <hi rend="italic">GPV:</hi> aut sinistram <lb/>
            meam v </note> <lb/>
             
<pb n="745"/>
            paratum est, quia ipse et pater unum sunt. iam enim ostendimus <lb/>
            in hac trinitate per multos locutionum diuinarum <lb/>
            modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem <lb/>
            operationem unius eiusdemque substantiae. sicut <lb/>
            et de spiritu sancto dicit: cum ego iero, mittam eum <lb n="5"/>
            ad uos. non dixit: "mittemus", sed ita, quasi tantum filius <lb/>
            eum missurus esset, non et pater, cum alio loco dicat: haec <lb/>
            locutus sum uobis apud uos manens; aduocatus <lb/>
            autem ille, spiritus sanctus, quem mittet pater <lb/>
            in nomine meo, ille uobis declarabit omnia. hic <lb n="10"/>
            rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et filius, <lb/>
            sed tantum pater. sicut ergo ista, ita et illud quod ait: quibus <lb/>
            paratum est a patre meo cum patre se intellegi <lb/>
            uoluit parare sedes gloriae quibus uellet. sed dicit aliquis: <lb/>
            „illic, cum de spiritu sancto loqueretur, ita missurum se ait, <lb n="15"/>
            ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem, <lb/>
            ut non negaret se missurum; hic uero aperte ait: non est <lb/>
            meum dare, atque ita secutus a patre dixit ista praeparata." <lb/>
            sed hoc est quod praestruximus secundum formam serui <lb/>
            dictum, ut ita intellegeremus: non est meum dare uobis, <lb n="20"/>
            ac si diceretur: "non est humanae potestatis hoc dare", ut per <lb/>
            illud intellegatur hoc dare, per quod deus et aequalis est <lb/>
            patri. non est meum, inquit, dare, id est: "non humana <lb/>
            potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; <lb/>
            sed iam tu intellege, quia, si omnia quae habet pater <lb n="25"/>
            mea sunt, et hoc utique meum est et cum patre ista <lb/>
            paraui" . 
</p><p>Nam et illud quaero, quomodo dictum sit: si quis non

<note type="footnote">1 cf. Io. 10, 30 5 Io. 16, 7 7 Io. 14, 25 sq. 12 (et 23) <lb/>
            Matth. 20, 23 25 Io. 16, 15 28 Io. 12, 47—50 </note>

<note type="footnote"> 1 ipse <hi rend="italic">V:</hi> et ipse v 4 unius <hi rend="italic">V:</hi> hniua v 5 de <hi rend="italic">(tlPVv: om. <lb/>
             G</hi>. ego] ergo <hi rend="italic">Gap</hi> iero <hi rend="italic">V:</hi> abiero <hi rend="italic">GPtJ</hi> eum <hi rend="italic">V:</hi> illum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            Pt 6 mittemus GfJ: mittimus <hi rend="italic">V</hi> 8 loquutaa <hi rend="italic">V</hi> 9 mittit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            12 qaibus <hi rend="italic">V:</hi> sed quibus <hi rend="italic">Gv</hi> 15 se missorum Gv 18 a patre <lb/>
            <hi rend="italic">Gpt,,:</hi> aperte <hi rend="italic">pi (?) V</hi> 19 praestruximus <hi rend="italic">V:</hi> praestrinzimus v <lb/>
            22 boc <hi rend="italic">Y:</hi> haec <hi rend="italic">Gpy,</hi> per quod <hi rend="italic">(fiPb:</hi> quod per <hi rend="italic">V</hi> pro quod <hi rend="italic">U</hi>. <lb/>
            et] <hi rend="italic">om. P1</hi> 28 sit <hi rend="italic">V:</hi> est v </note> <lb/>
             
<pb n="746"/>
            audit me, ego non iudicabo illum. fortassis enim ita <lb/>
            hoc dixit: ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi: <lb/>
            non est meum dare uobis. sed quid hic sequitur? non <lb/>
            enim ueni, inquit, ut indicem mundum, sed ut saluum <lb/>
            faciam mundum. deinde adiungit et dicit: qui me<lb n="5"/>
            spernit et non accipit uerba mea, habet qui se iudicet. <lb/>
            hic iam intellegeremus patrem, nisi adiungeret et <lb/>
            diceret: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit <lb/>
            illum in nouissima die. quid igitur? iam nec filius indicabit, <lb/>
            quia dixit: ego non iudicabo illum, nec pater<lb n="10"/>
            sed uerbum, quod locutus est filius? immo audi adhuc quod <lb/>
            sequitur: quia ego, inquit, non ex me locutus sum, <lb/>
            sed ille qui misit me pater, ille mandatum mihi <lb/>
            dedit, quid dicam et quid loquar. et scio, quia <lb/>
            mandatum eius uita aeterna est. quae ego loquor<lb n="15"/>
            ita ut dixit mihi pater, sic loquor. si ergo non iudicat <lb/>
            filius, sed uerbum, quod locutus est filius, ideo autem <lb/>
            iudicat uerbum, quod locutus est filius, quia non ex se locutus <lb/>
            est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit, quid <lb/>
            dicat et quid loquatur: pater utique iudicat, cuius uerbum<lb n="20"/>
            est, quod locutus est filius, atque ipsum uerbum, uerbum <lb/>
            patris, idem ipse est filius. non enim aliud est mandatum <lb/>
            patris, aliud uerbum patris; nam et uerbum hoc appellauit <lb/>
            et mandatum. uideamus ergo, ne forte quod ait: ego non <lb/>
            ex me locutus sum, hoc intellegi uoluerit: "ego non ex<lb n="25"/>
            \'me natus sum". si enim uerbum patris loquitur, se ipsum <lb/>
            loquitur, quia ipse est uerbum patris. plerumque enim dicit: <lb/>
            dedit mihi pater; in quo uult intellegi, quod eum genuerit <lb/>
            pater, ut non iam tamquam exsistenti et non habenti dederit

<note type="footnote"> 28 Io. 5, 86 </note>

<note type="footnote"> 1 me <hi rend="italic">F:</hi> uerba mea <hi rend="italic">Gpt)</hi> non] om. <hi rend="italic">G1</hi> 2 illum <hi rend="italic">F:</hi> eum <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 8 quid <hi rend="italic">Y:</hi> om. <hi rend="italic">GPv</hi> 7 intellegerimus v 8 loquutus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            9 nouissimo <hi rend="italic">Gv</hi> 11 <hi rend="italic">(et</hi> 12) loquutus <hi rend="italic">Y</hi> immo] inmo v <lb/>
            12 locutus sum-dicam et] <hi rend="italic">om. v</hi> 14 quid loquar F: aliquid 1. v <lb/>
            17 (18. 21) loquutus Y 19 dedit ei v 21 uerbum uerbum (uerbum <lb/>
            <hi rend="italic">del. m. 2) F:</hi> uerbum <hi rend="italic">Gv</hi> 25 loquutus <hi rend="italic">Y</hi> 28 dedit] om. v <lb/>
            29 iam tamquam <hi rend="italic">P2Y:</hi> tamquam <hi rend="italic">G\'P\'v</hi> tamquam iam G* </note> <lb/>
             
<pb n="747"/>
            aliquid, sed ipsum dedisse, ut haberet, genuisse est, ut esset. <lb/>
            non enim sicut creatura, ita dei filius ante incarnationem et <lb/>
            ante assumtam creaturam unigenitus, per quem facta sunt <lb/>
            omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est, quod est <lb/>
            id quod habet. quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad <lb n="5"/>
            capiendum sit idoneus, ubi ait: sicut habet pater uitam <lb/>
            in semet ipso, ita dedit filio habere uitam in <lb/>
            semet ipso; neque enim iam exsistenti et uitam non habenti <lb/>
            dedit, ut haberet uitam in semet ipso, cum eo ipso quod est <lb/>
            uita sit. hoc est ergo: dedit filio habere uitam in <lb n="10"/>
            semet ipso, genuit filium esse incommutabilem uitam, quod <lb/>
            est uita aeterna. cum ergo uerbum dei sit filius dei et filius <lb/>
            dei sit uerus deus et uita aeterna, sicut in epistula sua <lb/>
            dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit <lb/>
            dominus: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit <lb n="15"/>
            eum in nouissimo die? et ipsum uerbum patris <lb/>
            uerbum esse dicit et mandatum patris, ipsumque mandatum <lb/>
            uitam aeternam. et scio, inquit, quia mandatum eius <lb/>
            uita aeterna est. 
</p><p>Quaero itaque, quomodo intellegamus: ego non iudicabo, <lb n="20"/>
            sed uerbum, quod locutus sum, iudicabit. quod ex <lb/>
            consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret: "ego non <lb/>
            iudicabo, sed uerbum patris iudicabit." uerbum autem patris <lb/>
            est ipse filius dei. sicine intellegendum est: "ego non iudicabo, <lb/>
            sed iudicabo"? quomodo istud potest esse uerum nisi ita: <lb n="25"/>
            <sic n="108">nego</sic><corr n="10653">ego</corr> scilicet non iudicabo ex potestate humana, quia filius <lb/>
            hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi, quoniam <lb/>
            filius dei sum." aut si contraria et repugnantia uidentur: „ego <lb/>
            non iudicabo, sed iudicabo", quid illic dicemus, ubi ait: mea

<note type="footnote"> 6 (et 10) Io. 5, 26 18 I Io. 5, 20 15 Io. 12, 48 <lb/>
            18 Io. 12, 50 29 Io. 7, 16 </note>

<note type="footnote"> 3 ante assumtam creaturam <hi rend="italic">V:</hi> assumptionem creaturae <hi rend="italic">GP\'v</hi> ante <lb/>
            assnmptionem creaturae P\' 9 cum eo ipso <hi rend="italic">GPtJ: om. V</hi> 15 loquutus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 18 eius <hi rend="italic">0ZPestis V; om. GI Plv</hi> 21 loquutus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 24 sicine <hi rend="italic">V: om. v</hi> 25 sed <hi rend="italic">V:</hi> sed ego <hi rend="italic">GP; om. v</hi> <lb/>
            28 contraria et repugnantia <hi rend="italic">GPv:</hi> contrariae repugnantiae <hi rend="italic">V</hi> 29 sed <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> sed ego <hi rend="italic">GPv</hi> dicimus <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="748"/>
            doctrina non est mea? quomodo mea? quomodo non <lb/>
            mea? non enim dixit: "ista doctrina non est mea," sed: mea <lb/>
            doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit <lb/>
            non suam. quomodo istud uerum est, nisi secundum aliud <lb/>
            suam dixerit, secundum aliud non suam, secundum formam<lb n="5"/>
            dei suam, secundum formam serui non suam? cum enim dicit: <lb/>
            non est mea, sed eius qui misit me, ad ipsum uerbum <lb/>
            nos facit recurrere; doctrina enim patris. est uerbum patris, <lb/>
            qui est unicus filius. quid sibi et illud uult: qui in me <lb/>
            credit, non in me credit? quomodo in ipsum? quomodo<lb n="10"/>
            non in ipsum ? qua ratione tam contrarium sibique aduersum <lb/>
            potest intellegi? qui in me, inquit, non in me credit, <lb/>
            sed in eum qui me misit, nisi ita intellegas: qui in me <lb/>
            credit, non in hoc quod uidet credit, ne sit spes nostra in <lb/>
            creatura, sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis<lb n="15"/>
            oculis appareret, et sic ad se aequalem patri contemplandum <lb/>
            per fidem corda mundaret. ideoque ad patrem referens intentionem <lb/>
            credentium et dicens: non in me credit, sed in <lb/>
            eum qui me misit, non utique se a patre, id est ab illo <lb/>
            qui eum misit, uoluit separari, sed ut sic in eum crederetur,<lb n="20"/>
            quomodo in patrem, cui aequalis est. quod aperte alio loco <lb/>
            dicit: credite in deum, et in me credite, id est "sicut <lb/>
            creditis in deum, sic et in me, quia ego et pater unus deus". <lb/>
            sicut ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in <lb/>
            patrem transtulit dicendo: non in me credit, sed in eum<lb n="25"/>
            qui me misit, a quo tamen se non utique separauit: sic <lb/>
            etiam quod ait: non est meum dare, sed quibus paratum <lb/>
            est a patre meo puto clarere, secundum quid utrumque <lb/>
            accipiendum sit. tale est enim et illud: ego non iudicabo, <lb/>
            cum ipse iudicaturus sit uiuos et mortuos, sed quia non ex

<note type="footnote"> 9 (12. 18. 25) Io. 12, 44 22 Io. 14,1 30 cf. II Tim. 4,1 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 sed mea T: om. v 3 est V: om. v 7 me misit Ov</hi><lb/>
            8 uerbum <hi rend="italic">V:</hi> et uerbum v 12 qui in me F: qai in me credit <hi rend="italic">G <lb/>
            Pv</hi> 16 et <hi rend="italic">V:</hi> ac <hi rend="italic">Qv</hi> 21 patrem <hi rend="italic">OPv:</hi> patre <hi rend="italic">V</hi> 23 sic <lb/>
            <hi rend="italic">GV:</hi> sicut <hi rend="italic">v</hi> 25 transtulit <hi rend="italic">GPv:</hi> abstulit <hi rend="italic">V</hi> 28 clarere <hi rend="italic">Y:</hi> <lb/>
            dare quod <hi rend="italic">v</hi> quid <hi rend="italic">V: om</hi>. v 29 iudicabo <hi rend="italic">V:</hi> iudicabo eum v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="749"/>
            potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum <lb/>
            erigit corda hominum, propter quae subleuanda descendit. 
</p></div><div n="250" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXVIIII. DE VNITATE PERSONAE FILII DEI ET FILII HOMINIS SIVE IN GLORIA SIVE IN HVMILITATE. EX LIBRO DE TRINITATE s. 8. T. XIII. </title></ab><p>Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam  <lb/>
            serui, quam accepit, qui est filius dei propter formam dei, in <lb/>
            qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius <lb/>
            saeculi: si enim cognouissent, numquam dominum <lb n="10"/>
            gloriae crucifixissent. ex forma enim serui crucifixus <lb/>
            est, et tamen dominus gloriae crucifixus est; talis enim erat <lb/>
            illa susceptio, quae deum hominem faceret et hominem deum. <lb/>
            quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuuante <lb/>
            domino prudens et diligens et pius lector intellegit. <lb n="15"/>
            nam ecce diximus, quia secundum id quod deus est glorificat <lb/>
            suos, secundum hoc utique, quod dominus gloriae est; et <lb/>
            tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et <lb/>
            deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis, sed ex infirmitate <lb/>
            carnis, sicut dicimus, quia secundum id quod deus est iudicat, <lb n="20"/>
            hoc est ex potestate diuina, non ex humana; et tamen ipse <lb/>
            homo iudicaturus est, sicut dominus gloriae crucifixus est. <lb/>
            ita enim aperte dicit: cum uenerit filius hominis in <lb/>
            gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur <lb/>
            ante eum omnes gentes et cetera, quae de <lb n="25"/>
            futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. <lb/>
            et Iudaei quippe, qui in malitia perseuerantes in illo <lb/>
            iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est, uidebunt in <lb/>
            quem pupugerunt. cum enim et boni et mali uisuri sint

<note type="footnote"> 10 I Cor. 2, 8 19 cf. II Cor. 13,4 23 Matth. 25, 31 sq. <lb/>
            28 Io. 19, 37 (Zach. 12, 10) </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. OCXXVIIII <hi rend="italic">decst in ommbus libris praeter MV</hi> 14 tamen<lb/>
             a: tam <hi rend="italic">(uel</hi> tum) enim <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="750"/>
            iudicem uiuorum et mortuorum, procul dubio eum mali uidere <lb/>
            non poterunt nisi secundum formam, qua filius hominis est, <lb/>
            sed tamen in claritate, in qua iudicabit, non in humilitate, <lb/>
            in qua iudicatus est. ceterum illam dei formam, in qua <lb/>
            aequalis est patri, procul dubio impii non uidebunt. non enim<lb n="5"/>
            sunt mundicordes; beati enim mundicordes, quoniam <lb/>
            ipsi deum uidebunt. et ipsa uisio est faciem ad faciem, <lb/>
            quae summum praemium promittitur iustis, et ipsa fiet, cum <lb/>
            tradet deo regnum et patri. in quo et suae formae uisionem <lb/>
            uult intellegi, subiecta deo uniuersa creatura et ipsa, in qua<lb n="10"/>
            filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et <lb/>
            ipse filius tunc subiectus illi erit, qui ei subiecit <lb/>
            omnia, ut sit deus omnia in omnibus. alioquin si filius <lb/>
            dei iudex in forma, in qua aequalis est patri, etiam impiis <lb/>
            cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno<lb n="15"/>
            dilectori suo pollicetur dicens: et ego diligam eum et <lb/>
            ostendam me ipsum illi? quapropter filius hominis iudicaturus <lb/>
            est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua <lb/>
            filius dei est; et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen <lb/>
            in ea forma apparens., in qua deus est aequalis patri, sed in<lb n="20"/>
            ea qua filius hominis est. 
</p><p>Itaque utrumque dici potest, et: filius hominis iudicabit, <lb/>
            et: non filius hominis iudicabit: (et filius hominis iudicabit), <lb/>
            ut uerum sit quod ait: cum uenerit filius hominis, <lb/>
            tunc congregabuntur ante eum omnes gentes;<lb n="25"/>
            et non filius hominis iudicabit, ut uerum sit quod ait: ego <lb/>
            non iudicabo et: ego non quaero gloriam meam; <lb/>
            est qui quaerat et iudicet. nam secundum id quod in <lb/>
            iudicio non forma dei, sed forma filii hominis apparebit, nec <lb/>
            ipse pater iudicabit. (secundum hoc enim dictum est: pa ter

<note type="footnote"> 6 Matth. 5, 8 7 cf. I Cor. 13, 12 9 cf. I Cor. 15, 24 <lb/>
            11 I Cor. 15, 28 16 Io. 14, 21 24 Matth. 25, 31 sq. <lb/>
            26 Io. 12, 47 27 Io. 8, 50 30 Io. 5, 22 </note>

<note type="footnote"> 7 faciem ad <hi rend="italic">V (cf. p. 739,18):</hi> facie ad <hi rend="italic">a</hi> 10 subiecta a: subiecta <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 11 quia <hi rend="italic">a:</hi> qua <hi rend="italic">V</hi> 23 et <hi rend="italic">(scripsi:</hi> quia o) filius-iudicabit <lb/>
            a: <hi rend="italic">om. V</hi> 30 secundum hoc-quemquam <hi rend="italic">o: om. V</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="751"/>
            non iudicat quemquam), sed omne iudicium dedit <lb/>
            filio. quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra <lb/>
            commemorauimus, ubi ait: sic dedit filio habere uitam <lb/>
            in semet ipso, ut significaret, quia sic genuit filium, an <lb/>
            ex illa qua loquitur apostolus dicens: propter quod eum <lb n="5"/>
            suscitauit et donauit ei nomen, quod est super <lb/>
            omne nomen - hoc enim de filio hominis dictum est, secundum <lb/>
            quem dei filius suscitatus est a mortuis. ille quippe in <lb/>
            forma dei aequalis est patri, ex qua se exinaniuit formam <lb/>
            serui accipiens; in ipsa forma serui et agit et patitur et <lb n="10"/>
            accipit, quae consequenter contexit apostolus: humiliauit <lb/>
            se, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem <lb/>
            crucis. propter quod eum exaltauit et donauit <lb/>
            ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine <lb/>
            Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium <lb n="15"/>
            et infernorum et omnis lingua confiteatur, <lb/>
            quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris <lb/>
            — utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem <lb/>
            dictum sit: omne iudicium dedit filio, satis <lb/>
            hic apparet, quia, si secundum illud diceretur, secundum quod <lb n="20"/>
            dictum est: dedit filio habere uitam in semet ipso, <lb/>
            non utique diceretur: pater non iudicat quemquam: <lb/>
            secundum hoc enim, quod aequalem pater genuit filium, iudicat <lb/>
            cum illo. secundum hoc ergo dictum est, quod in iudicio <lb/>
            non in forma dei, sed forma filii hominis apparebit, non quia <lb n="25"/>
            non iudicabit qui omne iudicium dedit filio, cum de illo filius <lb/>
            dicat: est qui quaerat et iudicet, sed ita dictum est: <lb/>
            pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium <lb/>
            dedit filio, ac si diceretur: "patrem nemo uidebit in iudicio <lb/>
            uiuorum et mortuorum, sed omnes filium", quia et filius hominis <lb n="30"/>
            est, ut possit et ab impiis uideri, cum et illi uidebunt <lb/>
            in quem pupugerunt.

<note type="footnote"> 3 (et 21) Io. 5, 26 5 (et 11) Philipp. 2, 8 sqq. 31 Io. 19, 37 <lb/>
            (Zach. 12, 10) </note>

<note type="footnote"> 2 loquutione <hi rend="italic">V</hi> 18 loquationem <hi rend="italic">V</hi> 20 hic F: hinc a <lb/>
            28 non] <hi rend="italic">om. V1; add. V supr. uers</hi>. </note> 
<pb n="752"/>
            
</p><p>Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, <lb/>
            proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam, <lb/>
            qua ostendimus ipsam fuisse causam, ut diceret: pater non <lb/>
            iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, <lb/>
            quia index forma filii hominis apparebit, quae forma non est<lb n="5"/>
            patris, sed filii, nec ea filii, in qua aequalis est patri, sed in qua <lb/>
            minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. <lb/>
            paulo post enim dicit: amen dico uobis, quia qui uerba <lb/>
            mea audit et credit in eum qui me misit, habet uitam <lb/>
            aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet<lb n="10"/>
            de morte inuitam. haec uita aeterna est illa uisio, quae non <lb/>
            pertinet ad malos. deinde sequitur: amen, amen dico uobis, <lb/>
            quia ueniet hora et nunc est, cum mortui audient <lb/>
            uocem filii dei, et qui audierint, uiuent. et hoc proprium <lb/>
            est piorum, qui sic audiunt de incarnatione eius, ut<lb n="15"/>
            credant, quia filius dei est, id est sic eum propter se factum <lb/>
            accipiant minorem patre in forma serui, (ut credant, quia <lb/>
            aequalis est patri in forma dei.) et ideo sequitur et hoc ipsum <lb/>
            commendans dicit: sicut enim habet pater uitam in <lb/>
            semet ipso, ita dedit et filio uitam habere insemet<lb n="20"/>
            ipso. deinde uenit ad uisionem suae claritatis, in qua uenturus <lb/>
            est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et <lb/>
            iustis. sequitur enim et dicit: et potestatem dedit ei et <lb/>
            iudicium facere, quoniam filius hominis est. puto <lb/>
            nihil esse manifestius. nam quia filius dei est et aequalis est. <lb n="25"/>
            patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi, sed habet <lb/>
            illam cum patre in occulto; accipit autem illam, ut boni et <lb/>
            mali eum uideant iudicantem, quia filius hominis est. uisio <lb/>
            quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae <lb/>
            dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt, id<lb n="30"/>
            est solis piis, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia

<note type="footnote"> 3 Io. b, 22 8 Io. 5, 24-28 30 Matth. 5, 8 </note>

<note type="footnote"> 3 ostendimus <hi rend="italic">V:</hi> ostendamus a 5 filii a: fili <hi rend="italic">V</hi> 7 bonis <lb/>
            a: bonus <hi rend="italic">V</hi> 17 ut credant-forma dei <hi rend="italic">a: om. V</hi> 31 ipsum <lb/>
            a: ipsad <hi rend="italic">V (cf. Sdnsch l. c. p. 276)</hi> quia ostendere <hi rend="italic">V (cfp. 540,<lb/>
             9 et Viet. Vito p. 78, 16 ed. Petschenig): quia.... ottendet</hi> a </note> <lb/>
             
<pb n="753"/>
            ostendere se ipsum illis. et ideo uide quid sequitur: nolite, <lb/>
            inquit, mirari hoc. quid nos prohibet mirari nisi illud quod <lb/>
            re uera miramur omnis, qui non intellegit, ut ideo diceret <lb/>
            patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere, quoniam <lb/>
            filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur, ut diceret, <lb n="5"/>
            quoniam filius dei est? sed quia filium dei secundum <lb/>
            id quod in forma dei aequalis est patri uidere iniqui non <lb/>
            possunt, oportet autem, ut iudicem uiuorum et mortuorum, <lb/>
            cum coram iudicabuntur, et iusti uideant et iniqui: nolite, <lb/>
            inquit, hoc mirari, quoniam ueniet hora, in qua <lb n="10"/>
            omnes qui iudicabuntur sunt audient uocem eius, <lb/>
            et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem <lb/>
            uitae, qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii. <lb/>
            ad hoc ergo oportebat, ut ideo acciperet illam potestatem, quia <lb/>
            filius hominis est, ut resurgentes omnes uiderent eum in <lb n="15"/>
            forma, in qua uideri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, <lb/>
            alii ad uitam aeternam. quae est autem uita aeterna <lb/>
            nisi illa uisio, quae non conceditur impiis? ut agnoscant <lb/>
            te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum <lb/>
            Christum. quomodo et ipsum dominum Christum nisi quemadmodum <lb n="20"/>
            unum uerum deum, qui ostendit se ipsum illis, <lb/>
            non quomodo se ostendit etiam puniendis in forma filii hominis ? 
</p><p>Secundum illam uisionem bonus est, secundum quam uisionem <lb/>
            deus apparet mundis corde, quoniam quam bonus deus <lb/>
            Israhel rectis corde! quando autem iudicem uidebunt <lb n="25"/>
            mali, non eis uidebitur bonus, quia non ad eum gaudebunt <lb/>
            corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae, in numero <lb/>
            itaque malorum omnium et infidelium. propter hoc etiam illi <lb/>
            qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium <lb/>
            consequendae uitae aeternae respondit: quid me, inquit, interrogas <lb n="30"/>
            de bono? nemo bonus nisi unus deus, cum

<note type="footnote"> 18 Io. 17,8 24 Pe. 72,1 27 cf. Apoo. 1, 7 30 Mattb. <lb/>
            19, 17 </note>

<note type="footnote"> 3 miramur <hi rend="italic">V:</hi> miratur <hi rend="italic">a</hi> 11 omnes (e M i <hi rend="italic">corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            22 filii <hi rend="italic">a:</hi> fili <hi rend="italic">V</hi> 23 bonus <hi rend="italic">a:</hi> bonum <hi rend="italic">V</hi> 28 itaque <hi rend="italic">V:</hi> ntiqae<lb/>
             a 31 cum a: eam <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"> VnII. </note>

<note type="footnote"> 48 </note> <lb/>
             
<pb n="754"/>
            et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: bonus. <lb/>
            inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert <lb/>
            bona, et malus homo de malo thesauro cordis sni <lb/>
            profert mala. sed quia ille uitam aeternam quaerebat, uita <lb/>
            autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam<lb n="5"/>
            uidetur deus, sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat <lb/>
            cum quo loquebatur, quia tantummodo eum filium hominis <lb/>
            arbitrabatur: quid me interrogas, inquit, de bono? id <lb/>
            est "istam formam, quam uides, quid me interrogas de bono <lb/>
            et uocas me secundum quod uides magistrum bonum? haec<lb n="10"/>
            forma filii hominis est, haec forma accepta est, haec forma <lb/>
            apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius <lb/>
            formae uisio non erit in bonum eis qui male agunt. est autem <lb/>
            uisio formae meae, in qua cum essem non rapinam arbitratus <lb/>
            sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem, me ipsum exinaniuit."<lb n="15"/>
            ergo ille unus deus pater et filius et spiritus sanctus, <lb/>
            qui non apparebit nisi ad gaudium, quod non auferetur a <lb/>
            iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: unam petii a <lb/>
            domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini <lb/>
            (per omnes dies uitae meae, ut contempler<lb n="20"/>
            delectationem em domini) - unus ergo deus ipse est solus <lb/>
            bonus ad hoc, quia nemo eum uidebit ad luctum et planctum, <lb/>
            sed tantum ad salutem et laetitiam ueram. secundum illam <lb/>
            formam si me intellegis, bonus sum; sin autem secundum <lb/>
            (hanc) solam, quid me interrogas de bono? si inter illos eris <lb n="25"/>
            qui uiderunt in quem pupugerunt, et ipsa uisio malum <lb/>
            illis erit.

<note type="footnote"> 1 Matth. 12,35 8 Matth. 19, 17 14 cf. Philipp. 2, 6 sq. <lb/>
            18 Ps. 26, 4 26 Io. 19, 37 (Zach. 12, 10) </note>

<note type="footnote"> 18 petii <hi rend="italic">a:</hi> peti <hi rend="italic">V</hi> 20 per omnes - delectationem domini s:<lb/>
             om. <hi rend="italic">V</hi> 22 nemo a: non <hi rend="italic">F</hi> 25 hanc a: om. <hi rend="italic">V</hi> </note>
</p><pb n="755"/></div></div></body></text></TEI>