<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="236" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCVIII. EX EODEM LIBRO VII. QVOD VT IN PESSIMIS CATHOLICIS CORRECTIS BAPTISMA NON INCIPIT ADESSE, QVOD DEERAT, SED PRODESSE, QVOD INERAT, SIC ET IN HAERETICIS. </title></ab><p rend="script">Ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum  <lb/>
            Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica <lb n="20"/>
            unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus <lb/>
            id quoque reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam <lb/>
            se ab eis nefario schismate separarent. ubi Donatistarum <lb/>
            prorsus ora clauduntur, etiam si de Maximianistis nihil

<note type="footnote"> 8 cf. Gal. 2, 14 21 cf. Philipp. 3, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 caritate <hi rend="italic">V:</hi> a caritate <hi rend="italic">Av</hi> elabsos <hi rend="italic">V</hi> lapsoa <hi rend="italic">G*v</hi> lapsus <hi rend="italic">G*</hi> <lb/>
            4 quod scripsit-nolle) <hi rend="italic">om. v</hi> 7 nati <hi rend="italic">Vv:</hi> nam <hi rend="italic">A</hi> 11 sortem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            12 claritate o: caritate <hi rend="italic">libri</hi> unitates <hi rend="italic">A</hi> 13 pro suis <hi rend="italic">AGPv:</hi> prorsus <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 15 <hi rend="italic">cap. CCXVIIIIA</hi> CCXXXVI <hi rend="italic">P</hi> CCXXXVII <hi rend="italic">Gv</hi> 16 VII] <lb/>
            VII de baptismo <hi rend="italic">AGPv</hi> 17 baptismus <hi rend="italic">AGPv</hi> quod] qui <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            18 sed prodesse-haereticil] <hi rend="italic">om. A</hi> quod] qui <hi rend="italic">GPv</hi> et] <hi rend="italic">om. Pv</hi> <lb/>
            19 ostendit <hi rend="italic">MV:</hi> ubi nobis ostendit <hi rend="italic">AGPv</hi> 20 illos] de illos <hi rend="italic">MV</hi> <lb/>
            21 eo] <hi rend="italic">dditiiit in A sapiebat v</hi> 22 quoque] quod <hi rend="italic">A</hi> 23 schismate <lb/>
            (h <hi rend="italic">ckl. m. 2) V</hi> scismate <hi rend="italic">Pv</hi> 24 nihil dicamus] n**«* ***«mus <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="696"/>
            dicamus. si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam <lb/>
            iam ecclesiam, cui sociaretur, uel ipse Cyprianus inuenit: si <lb/>
            autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam <lb/>
            separationis sacrilegus Donatista proponit. baptismum autem <lb/>
            si habent et tradunt alii tam multi, qui operantur opera carnis<lb n="5"/>
            — qualia qui agunt regnum dei non possidebunt — habent ac <lb/>
            tradunt et haeretici, qui inter illa opera enumerati sunt. quod <lb/>
            quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt; <lb/>
            sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi <lb/>
            ceteri pares eorum in eo quod regnum dei non possidebunt. <lb n="10"/>
            et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse, <lb/>
            quod erat de, sed prodesse, quod inerat, sic et haereticis. unde <lb/>
            Cyprianus et qui cum eo senserunt catholicae ecclesiae, quam <lb/>
            noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. quod uero <lb/>
            aliter sapuerunt non expauiscimus, quia cum eis ueneramur<lb n="15"/>
            et Petrum; quod autem ab unitate non recesserunt gaudemus, <lb/>
            quia cum eis aedificamur in petra. 
</p></div><div n="237" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCVIIII. EX LIBRO DE GRATIA NOVI TESTAMENTI AD HONORATVM. QVAE SINT TENEBRAE EXTERIORES. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            Timore itaque casto permanenti in saeculum saeculi timeat deum omne semen Israhel. timeant quem diligunt non alta <lb/>
            sapiendo, sed humilibus consentiendo, cum timore et tremore <lb/>
            suam ipsorum salutem operentur. deus est enim, qui operatur <lb n="5"/>
            in eis et uelle et Operari pro bona uoluntate..

<note type="footnote"> 6 cf. Gal. 5, 19 sqq. 20 cf. Matth. 8, 12 21 cf. Ps. 18, <lb/>
            10 23 cf. Philipp. 2, 12 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 bony <hi rend="italic">A</hi> nullam] numquid v 2 sotiaretur <hi rend="italic">A</hi> 4 baptismum] <lb/>
            baptiel/ll <hi rend="italic">A</hi> 6 acunt <hi rend="italic">A</hi> ac] hac <hi rend="italic">A</hi> 7 et] <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            renumerati <hi rend="italic">Å</hi> numerati <hi rend="italic">v</hi> 9 tam] tamen <hi rend="italic">v</hi> infructuosae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 correctis] <hi rend="italic">om. v</hi> 12 erat de (de <hi rend="italic">del</hi>. m. 2) <hi rend="italic">V</hi> erada <hi rend="italic">M\' (cf. p. 262,</hi> <lb/>
            uy. deerat <hi rend="italic">AGМ\'Pv</hi> sed-inerat] <hi rend="italic">om. r</hi> 14 praecidere] praedidere <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> praescribere] fscribeie v 15 expauescimus <hi rend="italic">v</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXX <lb/>
            A CCXXXVII <hi rend="italic">P</hi> CCXXXVIII <hi rend="italic">Gv</hi> 21 permanente <hi rend="italic">v</hi> 24 est] om. <hi rend="italic">v</hi> </note>
</p><pb n="697"/><p rend="script">Haec est iustitia dei, hoc est quod deus donat homini, cum <lb/>
            iustificat impium; hanc dei iustitiam ignorantes superbi Iudaei <lb/>
            et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; <lb/>
            hac superbia deiciuntur, ut humilis inseratur oleaster, et illi <lb/>
            ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, <lb n="5"/>
            uenientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbant <lb/>
            cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. sunt <lb/>
            enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non <lb/>
            est. quam si contemserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi <lb/>
            correctionis locus non erit, quoniam deus lux est et <lb n="10"/>
            tenebrae in eo non sunt ullae; sed lux cordis, non <lb/>
            istorum qui in carne sunt oculorum. nec omnino talis huius <lb/>
            uisibilis lucis phantasia cogitatur, quamquam et ibi est uidere, <lb/>
            sed longe aliter, longe dissimiliter. qualis enim lux est ipsa <lb/>
            caritas, quis uerbis explicat? quis earum rerum, quae sensibus <lb n="15"/>
            corporis adiacent, ullo demonstrat exemplo? an forte lux caritas <lb/>
            non est? audi apostolum dicentem Iohannem. ipse quippe <lb/>
            dixit quod modo commemoraui: quoniam deus lux est <lb/>
            et tenebrae in eo non sunt ullae, qui rursus dicit: <lb/>
            deus caritas est. ac per hoc, si deus lux est et deus <lb n="20"/>
            caritas est, profecto caritas lux ipsa est, quae diffunditur <lb/>
            in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus <lb/>
            est nobis. item dicit: qui odit fratrem suum, in <lb/>
            tenebris est usque adhuc. istae sunt tenebrae, in quas <lb/>
            diabolus et angeli eius multum superbiendo progressi sunt. <lb n="25"/>
            caritas enim non aemulatur, non inflatur; ideo non <lb/>
            aemulatur, quia non inflatur. ubi enim praecedet inflatio,

<note type="footnote"> 2 cf. Prou. 17,15 cf. Rom. 10, 3 6 cf. Matth. 8,11 sq. <lb/>
            10 (et 18) I Io. 1, 5 20 I Io. 4, 8 21 Rom. 5, 5 23 I Io. <lb/>
            2. 9 26 I Cor. 13, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 iustitia (oro. est) <hi rend="italic">A 2 dei PVv: deus A 3 sua A</hi> <lb/>
            rlo <lb/>
            4 oliaster A 7 regnum <hi rend="italic">A</hi> 8 exteris <hi rend="italic">V:</hi> exte-ris (rio <hi rend="italic">add. m. 2) <lb/>
            A</hi> interiores v tenebrae v 9 contempserint <hi rend="italic">Av</hi> exterioris <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 12 talis <hi rend="italic">AGlPV: talis</hi> ut <hi rend="italic">GH</hi> 14 enim] <hi rend="italic">om. v</hi> 16 demo.strat <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 17 dicentem <hi rend="italic">V: om. APv</hi> 24 sunt tenebrae] t. <lb/>
            sunt v 27 praecedet <hi rend="italic">Y:</hi> praecedit Av </note> <lb/>
             
<pb n="698"/>
            continuo sequitur aemulatio, quoniam superbia mater est inuidentiae. <lb/>
            </p><p rend="script">Diabolus igitur et angeli eius a luce atque feruore caritatis <lb/>
            auersi et nimis in superbiam inuidiamque progressi uelut <lb/>
            glaciali duritia torperunt et ideo per figuram tamquam in<lb n="5"/>
            aquilone ponuntur. unde cum generi humano diabolus incubaret, <lb/>
            uentura gratia saluatoris dicitur in cantico canticorum: <lb/>
            exsurge, aquilo, et ueni, auster, et perfla hortum <lb/>
            meum, et fluent aromata. exsurge qui irruisti, qui subditis <lb/>
            incumbis, qui possessos premis; exsurge, ut a tuo pondere<lb n="10"/>
            releuati erigantur quorum animas premendo curuasti. <lb/>
            et ueni, auster, inquit, spiritum inuocans flantem de meridie <lb/>
            uelut a parte feruida et luminosa, ut fluant aromata. <lb/>
            unde apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in <lb/>
            omni loco. hinc etiam dicitur in quodam psalmo: conuerte,<lb n="15"/>
            domine, captiuitatem nostram sicut torrens <lb/>
            in austro; captiuitatem scilicet, qua sub diabolo tamquam <lb/>
            sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant <lb/>
            et quodam modo congelauerant. hinc enim et euangelium <lb/>
            dicit: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit<lb n="20"/>
            caritas multorum. at uero flante austro glacies resoluitur <lb/>
            et torrentes fluent, id est peccatis remissis populi ad <lb/>
            Christum caritate concurrunt. hinc et alibi scriptum est: <lb/>
            sicut glacies in sereno, ita soluuntur peccata tua.

<note type="footnote"> 8 Cant. 4, 16 14 U Cor. 2, 14 sq. 15 Ps. 125, 4 <lb/>
            20 Matth. 24, 12 24 Eccli. 3, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 inuidentiae <hi rend="italic">AV:</hi> inuidiae <hi rend="italic">v</hi> 5 torbuerunt <hi rend="italic">A</hi> ficuram <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            6 bumano] o ex um <hi rend="italic">corr. A</hi> 7 cantico] cantica <hi rend="italic">v</hi> 8 exurge <lb/>
            <hi rend="italic">.A</hi> hortum] ortum v 9 floent <hi rend="italic">V</hi> 10 possessus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            praemia <hi rend="italic">V</hi> 11 releuati] leuati <hi rend="italic">A</hi> praemendo <hi rend="italic">F</hi> 12 inuocans <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> uocans <hi rend="italic">A</hi> inuocans gratiae <hi rend="italic">GPv</hi> flante <hi rend="italic">A</hi> 13 parte <lb/>
            <hi rend="italic">(om</hi>. a) <hi rend="italic">A</hi> luminusa <hi rend="italic">A</hi> 16 torrens] turreps <hi rend="italic">A</hi> 17 qua] <lb/>
            quam <hi rend="italic">V</hi> 18 habundante <hi rend="italic">A</hi> friguerunt <hi rend="italic">V</hi> 20 abundauit <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> refrigescet <hi rend="italic">v</hi> 21 glaties <hi rend="italic">Av</hi> resolbitur <hi rend="italic">V</hi> 22 fluent <lb/>
            (u <hi rend="italic">add</hi>. m. 2) v 24 soluuntur <hi rend="italic">AV:</hi> solbuntur <hi rend="italic">Vx</hi> soluentur v <lb/>
            tua peccata v </note>
</p><pb n="699"/><p>Proinde rationalis creatura siue in angelico spiritu siue in <lb/>
            anima humana ita facta est, ut sibi ipsa bonum, quo beata <lb/>
            fiat, esse non possit, sed, mutabilitas eius si conuertatur ad <lb/>
            incommutabile bonum, fiat beata; unde si auertatur, misera <lb/>
            est. auersio eius uitium eius et conuersio uirtus eius est. <lb n="5"/>
            natura ergo non est mala, quia creatura spiritus uitae rationalis <lb/>
            etiam priuata bono, cuius participatione beatificatur, id <lb/>
            est etiam uitiosa, melior est corpore, quod summum est in <lb/>
            corporibus, id est hac luce, quae sentitur oculis carnis, quia <lb/>
            et ipsa corpus est. omni autem corpore quaelibet incorporea <lb n="10"/>
            natura praestantior, non mole, quia non nisi corporum est <lb/>
            moles, sed ui quadam, qua supergreditur omnem phantasiam, <lb/>
            quam uolutat animus haustam de sensibus corporis. sed quemadmodum <lb/>
            in ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut <lb/>
            terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, <lb n="15"/>
            id est cum luce inluminantur et feruore uegetantur: sic incorporeae <lb/>
            creaturae rationales ipsius creatoris fiunt participatione <lb/>
            meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima <lb/>
            caritate, qua omni modo si caruerint, tenebriscent et obduriscent <lb/>
            quodam modo. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Proinde infideles homines tenebrae sunt. qui per fidem conuersi <lb/>
            ad deum quadam praemissa inluminatione lux fiunt; in <lb/>
            qua proficiendo si ex fide ad speciem peruenerint, ut id quod <lb/>
            credunt etiam prospicere, sicut tantum bonum potest conspici, <lb/>
            mereantur, perfectam recipient imaginem dei. talibus enim <lb n="25"/>
            dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem <lb/>
            lux in domino. porro diabolus et angeli eius tenebrae <lb/>
            sunt infidelibus hominibus exteriores. plus enim ab illa

<note type="footnote">26 Eph. 5, 8. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 angelico <hi rend="italic">(om</hi>. in) A 4 incommutabilem <hi rend="italic">A</hi> 5 anersio] <lb/>
            auersi <hi rend="italic">A</hi> conuersio) conuersio eius <hi rend="italic">P</hi> 7 priuata <hi rend="italic">GPv:</hi> pribata <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> probata <hi rend="italic">V</hi> 10 omnia <hi rend="italic">A</hi> 12 ui] ut <hi rend="italic">v</hi> fantasiam v <lb/>
            13 quam] qua <hi rend="italic">v</hi> uolutatur <hi rend="italic">v</hi> sed] <hi rend="italic">delituit in A</hi> 15 participationem <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 19 qua] quam <hi rend="italic">AV tenebrascunt A</hi> tenebrescnnt <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            obduriscent (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m. 2) V:</hi> obdurescent <hi rend="italic">Av</hi> 25 perfectum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            27 angelis (s <hi rend="italic">del. m. 2) A</hi> 28 hominibus] hominibus hominib. <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="700"/>
            caritate auersi et in suum fastum opstinationemque progressi <lb/>
            sunt. et quoniam extremo iudicio dicturus est Christus eis <lb/>
            quos ad sinistram discernit: ite in ignem aeternum, qui <lb/>
            paratus est diabolo et angelis eius, his malignis <lb/>
            spiritibus coniungendos simulque damnandos dicit ituros in<lb n="5"/>
            tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et <lb/>
            angelorum eius. huic poenae contrarium est quod bono seruo <lb/>
            dicitur: intra in gaudium domini tui, ut, quanto sunt <lb/>
            istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. non <lb/>
            haec per locorum interualla inani phantasmate cogitanda sunt. <lb n="10"/>
            localia spatia non occupant nisi corporum moles. non est hoc <lb/>
            spiritus uitae, non est hoc anima rationalis, multo minus <lb/>
            deus, omnium benignissimus conditor et iustissimus ordinator. <lb/>
            uoluntatibus et affectibus ista uel propinquare uel longe fieri <lb/>
            uel intrare uel exire dicuntur. <lb n="15"/>
            
</p><p>Sed quia malo opere, id est tenebrose, delectantur facientes, <lb/>
            secutura est autem poena, quae torqueat, ideo dominus ubi <lb/>
            dicit: tenebras exteriores, addit etiam: ibi erit ploratus <lb/>
            et stridor dentium, ne talibus oblectationibus, <lb/>
            qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque in-<lb n="20"/>
            . iustitia tenebrae sunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer <lb/>
            existiment. quia enim uolentes iniuste utuntur bonis, <lb/>
            iuste nolentes cruciabuntur malis. unde possunt etiam tenebrae <lb/>
            exteriores intellegi poenae corporales. corpus quippe est animae <lb/>
            exterius, ut sint animae mala, quibus a caritatis lumine. <lb n="25"/>
            auersa in peccatis oblectatur, exterae tenebrae, corporis autem <lb/>
            mala, quibus aeternis in fine torquebitur, exteriores tenebrae,

<note type="footnote">3 Matth. 25, 41 8 Matth. 25, 28 18 Matth. 8,12 (22,13) </note>

<note type="footnote">1 fastum c: factum <hi rend="italic">AV</hi> obstinationemque <hi rend="italic">Av</hi> 2 eis <hi rend="italic">Av</hi>. <lb/>
            eos <hi rend="italic">V</hi> 8 sinistra <hi rend="italic">V</hi> 5 dicit ituros <hi rend="italic">GPv :</hi> dicitur <hi rend="italic">AV</hi> 6 diabuli <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 7 huic] hinc <hi rend="italic">A</hi> bono (o <hi rend="italic">altera ex</hi> um <hi rend="italic">corr.) A</hi> 13 benignuaimus<lb/>
             (s ras.) <hi rend="italic">A</hi> 15 intrare] <hi rend="italic">intra v</hi> 16 tenebrosae <hi rend="italic">V</hi> tenebroso <lb/>
            <hi rend="italic">APv</hi> 18 ploratus <hi rend="italic">V:</hi> pluratus <hi rend="italic">A</hi> fletus <hi rend="italic">Pv</hi> 19 ne] nec <hi rend="italic">AP*</hi> <lb/>
            21 tenebrae sunt <hi rend="italic">MV (cf. 699,2):</hi> tenebrescunt <hi rend="italic">AGPv</hi> usuros] arsuros<lb/>
             v dementer] clementer v 22 exsistiment <hi rend="italic">V</hi> 24 poene <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 exterius <hi rend="italic">AGPv:</hi> interius <hi rend="italic">MV</hi> 26 exterae <hi rend="italic">AMV:</hi> exteriores <hi rend="italic">GPv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="701"/>
            quas solas timent qui seruili adhuc timore detinentur. nam <lb/>
            si eis liceret in illis exteris, quae sunt in peccatis, impune <lb/>
            semper uolui et inuolui, profecto numquam uellent accedere <lb/>
            ad deum et inluminari et inhaerere illi per caritatem, ubi <lb/>
            eat timor castus, permanens in saeculum saeculi. <lb n="5"/>
            qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius; <lb/>
            quod si dimiserit, cadit. 
</p></div><div n="238" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXX. EX LIBSO DE GRATIA NOVI TESTAMENTI AD HONORATVM. QVAE SIT LATITVDO ET LONGITVDO ET ALTITVDO ET PRO- FVNDVM, QVOD AIT APOSTOLVS. </title></ab><p rend="script">Merito ergo istorum qui saturantur uiuunt corda in saeculum  <lb/>
            saeculi. uita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, <lb/>
            interim per fidem, post etiam per speciem. uident enim nunc <lb/>
            per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. <lb n="15"/>
            unde ipsa caritas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, <lb/>
            qua se ad subueniendum quaquauersum potest porrigit; et <lb/>
            haec latitudo est. nunc longanimitate aduersa tolerat et in eo <lb/>
            quod ueraciter tenuit perseuerat; et haec longitudo est. hoc autem <lb/>
            totum propter adipiscendam uitam facit aeternam, quae illi <lb n="20"/>
            promittitur in excelso; et haec altitudo est. exsistit uero ex <lb/>
            occulto ista caritas, ubi fundati quodam modo et radicati <lb/>
            sumus, ubi causae uoluntatis dei non inuestigantur, cuius

<note type="footnote"> 5 Pa. 18,10 10 cf. Eph. 3,18 12 cf. Pe. 21, 27 14 I Cor. <lb/>
            13, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 solas (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) A</hi> timore adhuc v timore <hi rend="italic">AOPv</hi>. <lb/>
            more <hi rend="italic">MV</hi> 2 exteris] exterioribus v impune] imponi v <lb/>
            3 numquam] num quo <hi rend="italic">v</hi> 7 cadit <hi rend="italic">AV:</hi> cadet <hi rend="italic">GPv</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXXI <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> CCXXXVin P CCXXXVIIII <hi rend="italic">Ov</hi> 9 libro] 1. supra scripto <hi rend="italic">Pv</hi>. <lb/>
            10 et altitudo] om. v 12 uiuent <hi rend="italic">Av</hi> 14 post <hi rend="italic">APv:</hi> potest <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 enigmate <hi rend="italic">APVv</hi> facie] faciem (m <hi rend="italic">del</hi>. m. 2) <hi rend="italic">A</hi> 17 qua se} <lb/>
            quasi <hi rend="italic">v</hi> porriget v porrigi <hi rend="italic">A</hi> 18 eat] <hi rend="italic">om. v</hi> tolerat] <lb/>
            tulerat <hi rend="italic">Å</hi> 19 haec] hoc v 21 altitudo <hi rend="italic">APv:</hi> latitodo <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            ex] in v 23 uestigantur <hi rend="italic">ÅP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="702"/>
            gratia sumus salui facti, non ex operibus iustitiae, quae nos <lb/>
            fecimus, sed secundum eius misericordiam. uoluntarie <lb/>
            quippe genuit nos uerbo ueritatis, et haec uoluntas <lb/>
            eius in abdito est. cuius secreti profunditatem quodam modo <lb/>
            expauescens apostolus clamat: o altitudo d i ui tiar um sa.pientiae<lb n="5"/>
            dei ao scientiae! quam inscrutabilia sunt <lb/>
            iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim <lb/>
            cognouit sensum domini? et hoc est profundum. alti- <lb/>
            . tudo quippe commune nomen est excelso et profundo, sed <lb/>
            cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur,<lb n="10"/>
            cum autem in profundo, difficultas inuestigationis et cognitionis. <lb/>
            unde et illud deo dicitur: quam magnificata sunt <lb/>
            opera tua, domine; nimis profundae factae sunt <lb/>
            cogitationes tuae. et iterum: iudicia tua uelut multa <lb/>
            abyssus. hinc igitur est illud apostoli quod requirendum <lb n="15"/>
            inter cetera posuisti: huius rei gratia, inquit, flecto <lb/>
            genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, <lb/>
            ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, <lb/>
            ut det uobis secundum diuitias gloriae <lb/>
            suae uirtute corroborari per spiritum eius in interiorem<lb n="20"/>
            hominem, habitare Christum per fidem <lb/>
            in cordibus uestris, ut in caritate radicati et fundati <lb/>
            praeualeatis comprehendere cum omnibus <lb/>
            sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo <lb/>
            et profundum, scire etiam supereminentem scientiam<lb n="25"/>
            caritatis Christi, ut impleamini in omnem <lb/>
            plenitudinem dei.

<note type="footnote"> 1 cf. Tit. 3, 5 2 Iac. 1, 18 5 Rom. 11, 38 sq. 12 Ps. <lb/>
            91, 6 14 Ps. 35, 7 16 Eph. 3, 14-20 </note>

<note type="footnote"> 2 uolantariae <hi rend="italic">AV</hi> 4 abdito <hi rend="italic">V:</hi> abditu <hi rend="italic">A</hi> abscondito v <lb/>
            modum <hi rend="italic">V</hi> 5 expauiscens <hi rend="italic">A</hi> 6 dei ac scientiae <hi rend="italic">V:</hi> et scientiae <lb/>
            dei <hi rend="italic">AP"</hi> 9 nomen] numen <hi rend="italic">A</hi> excelsum v profundum v <lb/>
            10 cummendatur <hi rend="italic">A</hi> 11 inuistigationiB <hi rend="italic">A</hi> 14 cogitationis <hi rend="italic">A <lb/>
            iudicia- igitur est AGPv: om. V 20 interiorem Y:</hi> interiore A interiori <lb/>
            v 21 hominem <hi rend="italic">V:</hi> homine <hi rend="italic">A"</hi> 23 compraehendere A <lb/>
            cum] coni <hi rend="italic">A</hi> 24 latitudo <hi rend="italic">Av:</hi> altitudo <hi rend="italic">V</hi> 26 omni v 27 plenitudine <lb/>
            v </note>
</p><pb n="703"/><p>Attende omnia diligenter. huius rei gratia, inquit, <lb/>
            flecto genua cordis mea ad patrem domini nostri <lb/>
            Iesn Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et <lb/>
            in terra nominatur. quaeris, cuius rei gratia? hoc supra <lb/>
            dixerat: propter quod peto non infirmari in tribulationibus <lb n="5"/>
            meis pro uobis. hoc ergo eis optat, ut non <lb/>
            infirmentur in tribulationibus apostoli, quas pro illis sustinebat, <lb/>
            et propter hoc genua flectebat ad patrem. proinde non <lb/>
            infirmari unde illis sit sequitur et dicit: ut det uobis secundum <lb/>
            diuitias gloriae suae uirtute corroborari <lb n="10"/>
            per spiritum eius. hae sunt diuitiae, de quibus dicit: o <lb/>
            altitudo diuitiarum abditas enim habent causas; ubi <lb/>
            nullis meritis praecedentibus quid habemus quod non accepimus? <lb/>
            deinde sequitur et quid oportet adiungit: in interiore, <lb/>
            inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus <lb n="15"/>
            uestris; haec est uita cordium, qua uiuimus in saeculum <lb/>
            saeculi ab initio fidei usque ad finem speciei, ut in <lb/>
            caritate, inquit, radicati et fundati praeualeatis <lb/>
            comprehendere cum omnibus sanctis. ista est communio <lb/>
            cuiusdam diuinae caelestisque reipublicae; hinc saturantur <lb n="20"/>
            pauperes, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, <lb/>
            id est non commoda priuata sectantes, sed in commune, ubi <lb/>
            salus omnium est, consulentes. nam de ipso pane, quo tales <lb/>
            saturantur, quodam loco apostolus dicit: unus panis, unum <lb/>
            corpus multi sumus. quid ergo comprehendere? quae <lb n="25"/>
            sit, inquit, latitudo, sicut iam dixi, in bonis operibus, <lb/>
            quibus beniuolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos,

<note type="footnote"> 5 Eph. 3, 13 11 Rom. 11, 33 24 I Cor. 10, 17 </note>

<note type="footnote"> 2 cordis <hi rend="italic">V: om. APv</hi> mea] a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 1 V</hi> 5 infirmari <lb/>
            <hi rend="italic">PVv:</hi> infirmari uos <hi rend="italic">A</hi> 9 sequitur - nobiaJ add. <hi rend="italic">A*</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">mg</hi>. det] dit <hi rend="italic">A*</hi> 11 per] p A hae] haec <hi rend="italic">AV</hi> 13 praecidentibus <lb/>
            A quid] aliquid <hi rend="italic">v</hi> 14 quid] quod vl oportet <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            optet <hi rend="italic">Av</hi> interiori v 19 compraehendere <hi rend="italic">A</hi> cum] com <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 22 commune] commune pane <hi rend="italic">A</hi> 28 consolentes A 24 loco] <lb/>
            o <hi rend="italic">aUera ex</hi> um <hi rend="italic">corr. A</hi> 25 cumpraehendere <hi rend="italic">A ante</hi> quae <hi rend="italic">spatium <lb/>
            4 litt. V</hi> 27 quibus] <hi rend="italic">om. v</hi> beneuolentia <hi rend="italic">AP</hi> porrigatur <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="704"/>
            et longitudo, ut longanimitate pro hac latitudine molestiae <lb/>
            tolerentur, et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis <lb/>
            est praemium, non uanum aliquid temporale speretur, et <lb/>
            profundum, unde gratuita gratia dei secundum secretum et <lb/>
            abditum uoluntatis eius exsistit. ibi enim radicati, ibi fundati<lb n="5"/>
            sumus; radicati propter agriculturam, fundati propter <lb/>
            aedificationem. quae quoniam non est ab homine, dicit alio <lb/>
            loco idem apostolus: dei agricultura, dei aedificatio <lb/>
            estis. hoc totum agitur, cum in hac nostra peregrinatione <lb/>
            fides per dilectionem operatur. in futuro autem saeculo perfecta<lb n="10"/>
            et plena caritas sine ulla malorum tolerantia non fide <lb/>
            credit quod non uidet, nec spe desiderat quod non tenet, sed <lb/>
            in aeternum ueritatis incommutabilem speciem contemplabitur, <lb/>
            cuius sine fine quietum opus erit laudare quod amat et amare <lb/>
            quod laudat. de hac consequenter dicit: scire etiam super-is <lb n="15"/>
            eminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini <lb/>
            in omnem plenitudinem dei. 
</p><p rend="script">In hoc mysterio figura crucis ostenditur. qui enim quia <lb/>
            uoluit mortuus est, quomodo uoluit mortuus est. non frustra <lb/>
            igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis  <lb n="20"/>
            huius et longitudinis et altitudinis et profunditatis magister <lb/>
            existeret. nam latitudo est in eo ligno, qua transuersum <lb/>
            desuper figitur; hoc ad bona opera pertinet, quia. ibi extenduntur <lb/>
            manus. longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad <lb/>
            terram conspicuum est; ibi enim quodam modo statur, id est  <lb n="25"/>
            persistitur et perseueratur, quod longanimitati tribuitur. altitudo <lb/>
            est in ea ligni parte, quae ab illo quod transuersum <lb/>
            figitur sursum uersus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi,

<note type="footnote"> 8 I Cor. 3, 9 15 Eph. 3, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ut <hi rend="italic">P1 Vv:</hi> et <hi rend="italic">AP1</hi> longanimitatem P 3 uanom <hi rend="italic">AVv</hi>. <lb/>
            uarium <hi rend="italic">P</hi> temporale] temporales <hi rend="italic">A</hi> et temporale <hi rend="italic">v</hi> 7 aedificatione» <lb/>
            (m <hi rend="italic">ras.) V</hi> 11 earitas] caritate v tolerantiam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            17 dei] <hi rend="italic">om. v</hi> 18 mysterium <hi rend="italic">A</hi> 21 huius et longitudinis] add. <lb/>
            <hi rend="italic">A1 supr. uers. altitudinis APv:</hi> latitudinis <hi rend="italic">V</hi> 22 qua <hi rend="italic">F:</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">Av</hi> 23 pertinet] ptinet <hi rend="italic">A</hi> extenditur <hi rend="italic">A</hi> 24 ligno] longe <lb/>
            v 27 quod <hi rend="italic">APv:</hi> quad <hi rend="italic">V1</hi> quae <hi rend="italic">Y\'</hi> 28 sursum] rursum v </note> <lb/>
             
<pb n="705"/>
            quia bene sperantium superna exspectatio est. iam uero illud <lb/>
            ex ligno, quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum <lb/>
            illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae, in <lb/>
            qua multorum ingenia conteruntur id uestigare conantia, ut <lb/>
            ad extremum eis dicatur: o homo, tu quis es, qui respondeas <lb n="5"/>
            deo? uiuent ergo corda saturatorum pauperum in <lb/>
            saeculum saeculi, hoc est humilium caritate flagrantium, non <lb/>
            sua quaerentium, sed sanctorum societate gaudentium. 
</p></div><div n="239" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXI. EX EPISTVLA AD BONIFATIVM EPISCOPVM DE PARVVLIS REQVTRENTEM, VTRVM PARENTES BAPTIZATIS PARVVLIS SVXS NOCEANT, CVM EO8 DAEMONIORVM SACRIFICIIS SANARE CONANTVR. </title></ab><p>Quaeris a me, utrum parentes baptizatis paruulis suis  <lb/>
             noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, et <lb n="15"/>
            si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum <lb/>
            fi les, quorum eis non potest obesse perfidia. ubi respondeo <lb/>
            tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse uirtutem <lb/>
            in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus <lb/>
            per aliorum carnalem uoluptatem, cum semel regeneratus <lb n="20"/>
            fuerit per aliorum spiritalem uoluntatem, deinceps non possit <lb/>
            uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate <lb/>
            consentit. etenim anima patris mea est, inquit, et <lb/>
            anima filii mea est; anima, quae peccauerit, ipsa <lb/>
             morietur ur. non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino

<note type="footnote"> 5 Rora. 9, 20 6 cf. Ps. 21, 27 23 Ezech. 18, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 eipectatio <hi rend="italic">Å"</hi> 3 exurgit <hi rend="italic">A</hi> exsnrget v 4 uestigare <lb/>
            <hi rend="italic">APV:</hi> inuestigare" conantibuB v 5 quia] qui <hi rend="italic">A</hi> 7 flagnntiam <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 8 suam (m <hi rend="italic">del. m. 2) Å</hi> 9 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXXII <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            CCXXXVIIII P CCXL <hi rend="italic">Gv</hi> 10 bonifacium <hi rend="italic">Pv</hi> bouefacium <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            paruolis <hi rend="italic">A</hi> 11 auÎJ <hi rend="italic">MV: om. AGPv</hi> 13 <hi rend="italic">cf. p. 714, 2 not</hi>. <lb/>
            14 quaeria <hi rend="italic">GPv:</hi> quaerea <hi rend="italic">Â V</hi> paruolis A 21 uuluntatem <hi rend="italic">Å</hi> <lb/>
            22 oinculo (o <hi rend="italic">ex</hi> um <hi rend="italic">corr.) A</hi> 23 etenim anima <hi rend="italic">V:</hi> et anima enim <lb/>
            Av 25 ei] et v </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 45 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="706"/>
            nescienti uel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. <lb/>
            sed ideo ex Adam traxit quod sacramenti illius gratia solueretur, <lb/>
            quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera <lb/>
            anima, de qua diceretur: et anima patris mea est, et <lb/>
            anima filii mea est. iam itaque, cum homo in se ipso <lb n="5"/>
            est ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua <lb/>
            consensione non tenetur obnoxius. traxit ergo reatum, quia <lb/>
            unus erat cum illo a quo traxit, quando quod traxit admissum <lb/>
            est. non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque <lb/>
            propria uita uiuente. iam est unde dicatur: anima, quae<lb n="10"/>
            peccauerit, ipsa morietur. 
</p><p>Vt autem possit regenerari per officium uoluntatis alienae, <lb/>
            cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo <lb/>
            regeneratur oblatus. non enim scriptum est : "nisi quis renatus <lb/>
            fuerit ex parentum uoluntate aut ex offerentium uel ministrantium<lb n="15"/>
            fide", sed: nisi quis renatus fuerit ex aqua <lb/>
            et spiritu. aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum <lb/>
            gratiae et spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, soluens <lb/>
            uinculum culpae, reconcilians bonum naturae regenerant <lb/>
            hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. regenerans <lb n="20"/>
            ergo spiritus in maioribus offerentibus ut paruulo oblato <lb/>
            renatoque communis est. ideo per societatem unius eiusdemque <lb/>
            spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. quando <lb/>
            autem in paruulum maiores peccant offerentes eum atque <lb/>
            obligare conantes daemonum sacrilegis uinculis, non est anima <lb n="25"/>
            utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere

<note type="footnote"> 4 (et 10) Ezech. 18, 4 16 Io. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 Adam] udam <hi rend="italic">A</hi> solueretur <hi rend="italic">Av:</hi> saluaretur <hi rend="italic">V</hi> 5 fili <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            in] <hi rend="italic">om. A</hi> ipso <hi rend="italic">Av:</hi> ipaa <hi rend="italic">MPV</hi> 6 alter <hi rend="italic">AMPVv:</hi> aliter <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            effectus <hi rend="italic">AP*v:</hi> affectus <hi rend="italic">Mpt V</hi> peccato] peccata <hi rend="italic">MI V</hi> peccata <lb/>
            <hi rend="italic">M\'</hi> alterius] aliterius <hi rend="italic">A</hi> sine sua] in ea v 7 teneretur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 8 ammissum <hi rend="italic">A</hi> amissum <hi rend="italic">Vv</hi> 10 quae] qui <hi rend="italic">A</hi> 12 possit<lb/>
             <hi rend="italic">Av:</hi> posset <hi rend="italic">V</hi> 15 ministrantum <hi rend="italic">A</hi> 19 reconchilians (h <lb/>
            <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> regenerans v 21 in] et in v ut F: et <lb/>
            <hi rend="italic">Av (et</hi> 28) paruolo <hi rend="italic">A</hi> oblatu <hi rend="italic">V</hi> 24 paruolum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            25 daemonium <hi rend="italic">V</hi> 26 possint <hi rend="italic">Av:</hi> possent <hi rend="italic">V</hi> communeml<lb/>
             cummune <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="707"/>
            communem; non enim sic communicatur culpa per alterius uoluntatem, <lb/>
            quemadmodum communicatur gratia per sancti spiritus <lb/>
            unitatem. potest enim et in hoc et in illo homine esse unus <lb/>
            spiritus sanctus, etiam si inuicem nesciant per quem sit <lb/>
            utriusque gratia communis. non autem potest spiritus hominis <lb n="5"/>
            esse et huius et illius, per quem peccante altero et altero <lb/>
            non peccante sit tamen culpa communis; ac per hoc potest <lb/>
            paruulus semel ex parentum carne generatus dei spiritu <lb/>
            regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur. non potest <lb/>
            autem semel dei spiritu regeneratus ex parentum carne <lb n="10"/>
            regenerari, ut obligatio, quae soluta est, iterum contrahatur; <lb/>
            et ideo semel perceptam paruulus Christi gratiam non amittit <lb/>
            nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus euaserit. <lb/>
            tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non <lb/>
            regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur. <lb n="15"/>
            
</p><p>Verum tamen recte dicuntur parentes uel quicumque maiores <lb/>
            filios seu quoslibet paruulos baptizatos daemoniorum <lb/>
            sacrilegio obligare conantes spiritaliter homicidae. nam in <lb/>
            illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis <lb/>
            est, interfectores fiunt. recte illis dicitur, quando ab hoc <lb n="20"/>
            scelere prohibentur: nolite occidere paruulos uestros; dicit <lb/>
            enim apostolus: spiritum nolite extinguere, non quia <lb/>
            ille extingui potest, sed, quantum in ipsis est, extinctores eius <lb/>
            merito dicuntur, qui sic agunt, ut extinctum uelint. 
</p><ab><title type="sub">» INTER CETERA. </title></ab><p rend="script">Si enim sacramenta quandam similitudinem rerum earum, <lb/>
            quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta

<note type="footnote"> 22 I Thesa. 5, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 per] <hi rend="italic">om</hi>. v spiritus sancti <hi rend="italic">v</hi> 3 unitate v hoc] hoci (i <lb/>
            <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> 4 sanctus] <hi rend="italic">om. A</hi> 5 utriusque <hi rend="italic">A:</hi> utrumque <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            ntrisque <hi rend="italic">v</hi> spiritus poteat v 6 esae huius <hi rend="italic">(om</hi>. et) <hi rend="italic">v</hi> peccante] <lb/>
            peccant <hi rend="italic">V</hi> alterom et <hi rend="italic">A</hi> 7 non] <hi rend="italic">om. v</hi> sit] si <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            8 pamolufl A 10 carne .(ne <hi rend="italic">add. m. 1 in mg.) V</hi> 11 regenera <lb/>
            (ri <hi rend="italic">add. m. 1) V :</hi> generari <hi rend="italic">APv</hi> 12 paruolas <hi rend="italic">A</hi> 15 sanantur <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 paruolos <hi rend="italic">A</hi> 21 paruulos <hi rend="italic">A</hi> 25 inter cetera <hi rend="italic">MY: om. GPv</hi> <lb/>
            item inter c. A </note>

<note type="footnote"> 45* </note> <lb/>
             
<pb n="708"/>
            non essent. ex hac autem similitudine plerumque iam ipsarum <lb/>
            rerum nomina accipiunt. sicut ergo secundum quandam <lb/>
            sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum <lb/>
            sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei <lb/>
            fides est. nihil est autem aliud credere quam fidem habere;<lb n="5"/>
            ac per hoc, cum respondetur paruulus credere, qui fidei nondum <lb/>
            habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei <lb/>
            sacramentum et conuertere se ad deum propter conuersionis <lb/>
            sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet <lb/>
            sacramenti; sicut de ipso baptismo apostolus: consepulti,<lb n="10"/>
            inquit, sumus Christo per baptismum in mortem; <lb/>
            non ait: sepulturam significauimus", sed prorsus ait: consepulti <lb/>
            sumus. sacramentum enim tantae rei non nisi eiusdem <lb/>
            rei uocabulo nuncupauit. 
</p><p rend="script">Itaque paruulum etsi nondum fides illa, quae in credentium<lb n="15"/>
            uoluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem <lb/>
            facit. nam sicut credere respondentur, ita etiam fideles uocantur, <lb/>
            non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum <lb/>
            percipiendo. cum autem sapere homo coeperit, non <lb/>
            illud sacramentum repetit, sed intellegit eiusque ueritati consona<lb n="20"/>
            etiam uoluntate coaptabitur. hoc quamdiu non potest, <lb/>
            ualebit sacramentum ad eius tutelam aduersus contrarias <lb/>
            potestates et tantum ualebit, ut, si ante maioris usum ex <lb/>
            hac uita emigrauerit, per ipsum sacramentum commendante <lb/>
            ecclesiae caritate ab illa condemnatione, quae per unum hominem<lb n="25"/>
            intrauit in mundum, christiano adiutorio liberetur. hoc <lb/>
            qui non credit et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis <lb/>
            est, etsi habeat fidei sacramentum, longeque melior est ille

<note type="footnote"> 10 Bom. 6, 4 25 cf. Rom. 5, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quandam <hi rend="italic">(sc</hi>. similitudinem) F: quendam modum <hi rend="italic">A"</hi> 6 nondum] <lb/>
            non v 7 habet <hi rend="italic">APv-</hi> habent <hi rend="italic">V</hi> 9 pertinet] om. o <lb/>
            11 sumns inquit v Christo] xpi <hi rend="italic">A</hi> 12 sepultnra <hi rend="italic">A</hi> aignificabimns<lb/>
             <hi rend="italic">A</hi> 13 enim <hi rend="italic">Y:</hi> ergo <hi rend="italic">AP"</hi> 15 paruolum <hi rend="italic">A</hi> 17 fidelis<lb/>
             <hi rend="italic">A</hi> 20 repetet <hi rend="italic">A</hi> intellegit <hi rend="italic">V:</hi> intelleget <hi rend="italic">Av</hi> 23 maioris <lb/>
            <hi rend="italic">APV (». e. quem natu maior facere poteat): om. v;</hi> rationis <hi rend="italic">a</hi> usum<lb/>
             v: usn <hi rend="italic">AP V</hi> ex] e <hi rend="italic">ex</hi> f <hi rend="italic">corr. m. 1 V</hi> 26 christiano] xpi v <lb/>
            liberatur <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="709"/>
            paruulus, qui etiam si fidem nondum habet in cogitatione, <lb/>
            non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde <lb/>
            sacramentum eius salubriter percipit. 
</p></div><div n="240" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXXII. EX EPISTVLA AD SELEVCIANAM. AN APOSTOLI FVERINT BAPTIZATI. </title></ab><p>Nescio quale cor habeat qui, cum apostolos baptizatos dicat,  <lb/>
            Petrum baptizatum negat. quod autem dicitur Petrus egisse <lb/>
            paenitentiam, cauendus est, ne ita putetur egisse, quomodo <lb/>
            agunt in ecclesia qui proprie paenitentes uocantur. et quis <lb n="10"/>
            hoc ferat, ut primum apostolorum inter tales paenitentes <lb/>
            numerandum putemus? paenituit enim eum negasse Christum, <lb/>
            quod eius indicant lacrimae; sic enim scriptum est, quia <lb/>
            fleuit amare. nondum enim fuerant resurrectione domini <lb/>
            confortati ex illo aduentu spiritus sancti, qui apparuit die <lb n="15"/>
            pentecostes, uel illa inspiratione, quam demonstrauit dominus, <lb/>
            post quam resurrexit a mortuis, cum exsufflauit in eorum faciem <lb/>
            dicens: accipite spiritum sanctum. 
</p><p>Vnde recte dici potest quia, cum Petrus negauit dominum, <lb/>
            nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua, sed <lb n="20"/>
            spiritu sancto. hoc eis dixit, posteaquam resurrexit et conuersatus <lb/>
            est cum eis: Iohannes quidem baptizauit aqua, <lb/>
            uos autem baptizabimini spiritu sancto, quem <lb/>
            accepturi estis non post multos hos dies usque <lb/>
            ad pentecosten. alii autem codices habent: uos autem <lb n="25"/>
            spiritu sancto incipietis baptizari. sed siue dicatur

<note type="footnote"> 14 Mattb. 26, 75 18 Io. 20, 22 22 Act. 1. 5 </note>

<note type="footnote"> 3 percepit <hi rend="italic">v</hi> 4 <hi rend="italic">cap. CCXXIII A</hi> CCXL <hi rend="italic">P</hi> CCXLI <hi rend="italic">Gv</hi> 5 epistoIa <lb/>
            p., <hi rend="italic">Seleucianam A:</hi> seleucianum <hi rend="italic">MPVv</hi> 7 qui cum <hi rend="italic">PVv:</hi> <lb/>
            quam <hi rend="italic">A</hi> apostolus <hi rend="italic">A</hi> 9 cauendus <hi rend="italic">V:</hi> canendam <hi rend="italic">AP"</hi> <lb/>
            11 ferat <hi rend="italic">PYv:</hi> fecerat A primus v 15 confortati <hi rend="italic">MV:</hi> conflrmati <lb/>
            <hi rend="italic">A"</hi> ex <hi rend="italic">V: et Av</hi> 16 pentecosten v illa] om. <hi rend="italic">o</hi> <lb/>
            17 posteaquam <hi rend="italic">Av</hi> ezsuflauit <hi rend="italic">V</hi> insuflaait <hi rend="italic">A</hi> insufflauit v <lb/>
            18 accipete A 20 fuerant] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 hoc <hi rend="italic">V:</hi> hoc enim <hi rend="italic">AP"</hi> <lb/>
            22 iohannis <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="710"/>
            baptizabimini, siue dicatur incipietis baptizari, ad <lb/>
            rem nihil interest; nam in quibuscumque codicibus inueniuntur <lb/>
            baptizabitis aut incipietis baptizare, mendosi <lb/>
            sunt: qui ex graecis facillime conuincuntur. si autem dicimus <lb/>
            aqua non fuisse baptizatos, metuendum est, ne grauiter in eis<lb n="5"/>
            erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi <lb/>
            baptismum, quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica <lb/>
            disciplina commendat, ut Cornelius centurio et hi qui <lb/>
            cum illo erant etiam accepto spiritu sancto fuerint baptizati. 
</p><p rend="script">Sicut antiqui iusti si non circumciderentur, non erat eis<lb n="10"/>
            peccatum, postea uero quam iussit deus, ut circumcideretur <lb/>
            Abraham eiusque posteritas, iam, si non fieret, graue peccatum <lb/>
            fuit: sic etiam antequam dominus Christus in ecclesia sua <lb/>
            sacramentum noui testamenti pro circumcisione carnis sanctum <lb/>
            baptismum dedit et apertissime dixit: si quis non renatus<lb n="15"/>
            fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in <lb/>
            regnum caelorum, iam non debemus quaerere, quando <lb/>
            quisque fuerit baptizatus, sed quoscumque legimus in corpore <lb/>
            Christi, quod est ecclesia, pertinere ad regnum caelorum, non <lb/>
            nisi baptizatos intellegere debemus, nisi forte quos angustia<lb n="20"/>
            passionis inuenit et nolentes negare Christum, antequam <lb/>
            baptizarentur, occisi sunt; quibus ipsa passio pro baptismo <lb/>
            deputata est. sed numquid hoc possumus de apostolis dicere, <lb/>
            qui usque adeo largum tempus habuerunt, quo baptizarentur,. <lb/>
            ut alios etiam baptizauerint? sed non omnia, quae facta sunt,<lb n="25"/>
            etiam scripta inueniuntur, uerum tamen facta esse ex, ceteris <lb/>
            documentis probatur. scriptum est, quando baptizatus est <lb/>
            apostolus Paulus, et scriptum non est, quando baptizati sunt

<note type="footnote"> 8 cf. Act. 10, 48 15 Io. 3, 5 27 cf. Act. 9, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> bt <lb/>
            2 inuenitur v 3 baptizatis (bi add. m. 2) <hi rend="italic">P</hi> 4 qui <hi rend="italic">PVv:</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">A</hi> grecia <hi rend="italic">Av</hi> conuinoontur A dicimus <hi rend="italic">Av:</hi> dicis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 meduendum <hi rend="italic">A</hi> 6 ne demus] et ne d. v 7 contempnendum <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 9 etiam <hi rend="italic">Vv:</hi> etiam iam A fuerant v 12 eius* (q. <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">A</hi> 21 negare] necare <hi rend="italic">A</hi> 24 adeo] adeam (m <hi rend="italic">dd</hi>. m. <hi rend="italic">2) <lb/>
            A</hi> 26 tamen] etiam v 27 probatur <hi rend="italic">Vv:</hi> probantur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            28 sunt] sint <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="711"/>
            apostoli alii; uerum tamen etiam ipsos baptizatos intellegere <lb/>
            debemus, quemadmodum scriptum est, quando baptizatae <lb/>
            sunt plebes ecclesiarum in Hierusalem et in Samaria; quando <lb/>
            autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus apostoli <lb/>
            epistulas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam <lb n="5"/>
            ipsas minime dubitamus propter illam domini sententiam: <lb/>
            nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, <lb/>
            non intrabit in regnum caelorum. 
</p><p>Vtrumque autem de domino scriptum est, et quia baptizabat <lb/>
            plus quam Iohannes, et quia ipse non baptizabat, <lb n="10"/>
            sed discipuli eius, ut intellegeremus et ipsum <lb/>
            quidem baptizasse praesentia maiestatis, non tamen ipsum <lb/>
            baptizasse manibus. ipsius enim erat baptismi sacramentum, <lb/>
            ad discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. tunc <lb/>
            ergo, quando dicit Iohannes euangelista in euangelio suo: <lb n="15"/>
            post haec exiit Iesus et discipuli eius in Iudaeam <lb/>
            terram et illic morabatur cum eis et baptizabat, <lb/>
            tunc paulo post de ipso loquens ait: ut ergo cognouit <lb/>
            Iesus, quod audierunt pharisaei, quod Iesus plures <lb/>
            discipulos haberet et baptizaret plures quam <lb n="20"/>
            Iohannes — quamquam Iesus ipse non baptizaret, <lb/>
            sed discipuli eius — reliquit Iudaeam terram et <lb/>
            abiit iterum in Galilaeam: tunc ergo, quando ab Hierosolymis <lb/>
            exiit cum discipulis suis in Iudaeam et illic morabatur <lb/>
            cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos <lb n="25"/>
            suos, quos intellegimus iam fuisse baptizatos siue baptismo <lb/>
            Iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue, quod magis credibile <lb/>
            est, baptismo Christi. neque enim ministerium baptizandi

<note type="footnote"> 3 cf. Act 2, 41 et 8, 12 7 Io. 3, 5 16 Io. 3, 22 <lb/>
            18 Io. 4, 1-3 </note>

<note type="footnote"> 1 alii apostoli <hi rend="italic">APv</hi> 8 sunt <hi rend="italic">PVv:</hi> sint <hi rend="italic">A</hi> hierusalem <hi rend="italic">(om</hi>. <lb/>
            in) <hi rend="italic">v</hi> 6 ipsas <hi rend="italic">MV:</hi> ipsas baptisatas <hi rend="italic">Av</hi> 10 iohanniB <hi rend="italic">A</hi> ipse<lb/>
             non <hi rend="italic">PVv:</hi> non ipse <hi rend="italic">A</hi> 11 ut <hi rend="italic">PlY:</hi> utet <hi rend="italic">APxv</hi> 13 manibos <hi rend="italic">F:</hi> <lb/>
            manibus suis <hi rend="italic">Av</hi> 15 quando <hi rend="italic">PlY: om. AP*v</hi> iohannis <hi rend="italic">A</hi> 17 terram]<lb/>
             suam v 18 ipso <hi rend="italic">V:</hi> illo <hi rend="italic">Av</hi> 19 quod aud. V: quia a. <hi rend="italic">Av</hi> <lb/>
            audierant <hi rend="italic">Av</hi> 20 discipulus A baptizare v quam Iohannes] <lb/>
            on. v 22 reliquid <hi rend="italic">V</hi> 23 galileam Av quando quando <lb/>
            (corr. m. 1) <hi rend="italic">V</hi> 28 enim] enim ei <hi rend="italic">v</hi>...... </note> <lb/>
             
<pb n="712"/>
            defugeret, ut haberet baptizatos seruos, per quos ceteros <lb/>
            baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis <lb/>
            ministerium, quando eis lauit pedes et petenti Petro, ut non <lb/>
            tantum pedes, uerum etiam manus et caput ei lauaret, respondit: <lb/>
            qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet,<lb n="5"/>
            sed est mundus totus; ubi intellegitur, quod iam Petrus <lb/>
            fuerat baptizatus. 
</p></div></div></body></text></TEI>