<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="231" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXIII EX LIBRO DE BAPTISMO V. QVOD AQVA BAPTISMATIS ET INTRA ECCLESIAM SALVET ET EXTRA ECCLESIAM DAMNET. </title></ab><p> Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant <lb/>
            aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus <lb/>
            iaceant, et tamen etiam illic dominus nouit qui sunt eius. <lb n="5"/>
            namque in illa ineffabili praescientia multi, qui foris uidentur, <lb/>
            intus sunt et multi, qui intus uidentur, foris sunt. ex illis <lb/>
            ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto <lb/>
            intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus,<lb n="10"/>
            puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. <lb/>
            horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, <lb/>
            sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro uita <lb/>
            aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut <lb/>
            omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Hinc itaque iam facilior nobis et expeditior arcae illius, <lb/>
            cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. <lb/>
            ait enim Petrus: in arca Noe pauci, id est octo animae <lb/>
            hominum saluae factae sunt per aquam; quod et <lb/>
            uos simili forma baptismi saluas facit, non carnis<lb/>
            depositio sordium, sed conscientiae bonae

<note type="footnote"> 10 Cant. 4, 12 et 15 17 cf. Gen. 6, 14 et 22 18 I Petre <lb/>
            3, 20 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CCXIII <hi rend="italic">(sic) A</hi> CCXXXI <hi rend="italic">P</hi> CCXXXII <hi rend="italic">Gv</hi> 3 damnat <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 4 uiannt <hi rend="italic">APl</hi> 6 iacent (a <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> nouit dominns <lb/>
            <hi rend="italic">APv</hi> 7 praescientia <hi rend="italic">V:</hi> praesentia <hi rend="italic">A</hi> praescientia <hi rend="italic">dei v</hi> praesentia <lb/>
            dei P 8 uidentur] <hi rend="italic">om. Pv</hi> 9 qui] quia <hi rend="italic">A</hi> intrinsecus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> et] <hi rend="italic">om. v</hi> 10 sunt] sint <hi rend="italic">v</hi> 11 paradissos (8 <hi rend="italic">dd</hi>. <lb/>
            m. <hi rend="italic">2) V</hi> paradysns v fructum <hi rend="italic">A</hi> pumorum <hi rend="italic">A</hi> 12 horum] <lb/>
            t. <lb/>
            horum (t <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 13 futura <hi rend="italic">A</hi> uitae aeternae Pl <lb/>
            15 et] <hi rend="italic">om. v</hi> sacrasancta <hi rend="italic">P</hi> 16 et] <hi rend="italic">om. A</hi> 17 fabricator <lb/>
            (tor <hi rend="italic">am. 2 in ras.) P</hi> guuernator <hi rend="italic">V</hi> gubernatur <hi rend="italic">P1</hi> 19 hominumj <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> aqua <hi rend="italic">V</hi> 20 simile <hi rend="italic">A</hi> baptismi <hi rend="italic">V:</hi> baptisma <lb/>
            <hi rend="italic">APv</hi> salnas <hi rend="italic">V:</hi> saluos <hi rend="italic">APv</hi> facit (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) P</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="685"/>
            interrogatio. quapropter, sicut apparet hominibus, in unitate catholica <lb/>
            baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, <lb/>
            quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non <lb/>
            est conscientiae bonae interrogatio ? aut quomodo salui fiunt <lb/>
            per aquam qui sancto baptismate male utentes, cum uideantur <lb n="5"/>
            esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis <lb/>
            moribus perseuerant? aut quomodo non sunt per aquam saluati <lb/>
            quos in praeteritum cum eo baptismate, quod in haeresi <lb/>
            acceperant, in ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse <lb/>
            commemorat ? eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit, in <lb n="10"/>
            qua nemo nisi per aquam saluatus est. ipse enim dicit: potens <lb/>
            est dominus misericordia sua indulgentiam <lb/>
            dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi <lb/>
            in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus <lb/>
            non separare. si non per aquam, quomodo in arca? si non <lb n="15"/>
            in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in <lb/>
            arca; et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri et <lb/>
            ut quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus <lb/>
            baptizati deputentur, quia illic eis incipit aqua prodesse ad <lb/>
            salutem; neque enim aliter dici possunt salui facti in arca. <lb n="20"/>
            nisi per aquam. et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, <lb/>
            per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius <lb/>
            deputentur; male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, <lb/>
            quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit.

<note type="footnote"> 11 Cypr. ep. 73, 23 (p. 796, 14sqq. ed. Hartel) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 aparet P 2 baptizatis <hi rend="italic">APv</hi> 3 non est] non e (a <hi rend="italic">ras.)<lb/>
             P</hi> 5 aqua P uideatur P 6 flagitiosis] flatiosis P <lb/>
            8 quod] quos P <hi rend="italic">9 acciperant A V</hi> ecclesia. <hi rend="italic">(m ras.)</hi> P am- <lb/>
            <hi rend="italic">missos A V</hi> amisus P1 amisos F* ipse (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> 10 saluus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 11 qua] quo v 12 misericordia sua] per misericordiam suam <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 18 eos <hi rend="italic">Cypriani codd.: eis Zibri; on scribendum:</hi> eis et qui? <lb/>
            amissi P 16 area <hi rend="italic">(om</hi>. in) <hi rend="italic">V</hi> 17 et si in areal <hi rend="italic">om. v</hi> arca] <lb/>
            et <lb/>
            arga <hi rend="italic">A</hi> 18 ut <hi rend="italic">(om</hi>. et) <hi rend="italic">A</hi> praesentiam (ci <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 20 facti] <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 22 per eandem- baptizati] <hi rend="italic">om. Pl</hi> uerus (* add. <hi rend="italic">m. 2) <lb/>
            P</hi> 23 deputetur (n <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> utentes] ut utentes P <lb/>
            24 accidit] accedit P </note> <lb/>
             
<pb n="686"/>
            certe manifestum est id quod dicitur in ecclesia intus et foris <lb/>
            in corde, non in corpore cogitandum, quando quidem omnes, <lb/>
            qui corde sunt in arcae unitate, per eandem aquam salui fiunt, <lb/>
            per quam omnes, qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris <lb/>
            sunt siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. <lb n="5"/>
            sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos saluos <lb/>
            fecit et extra aream positos interemit, sic non alio, sed eodem <lb/>
            baptismo et boni et catholici salui fiunt et mali catholici uel <lb/>
            haeretici pereunt. 
</p></div><div n="232" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXIIII. EX LIBRO DE BAPTISMO VI. QVOD MVLTIS LVPIS INTERIVS INSIDIANTIBVS ET MVLTIS OVIBVS EXTERIVS ERRANTIBVS SCIT DOMINVS QVI SVNT EIVS; ET DE SANCTO CVPRIANO VEL APO- STOLO PETRO. </title></ab><p rend="script"> I <lb/>
            I <lb/>
            1 <lb/>
            Etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt baptis-15 <lb/>
            mum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis siue accipientis <lb/>
            posse uiolari. nec ob aliud illis temporibus, quando <lb/>
            ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua <lb/>
            caritate atque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est <lb/>
            quibusdam etiam egregiis uiris, antistitibus Christi, inter quos<lb n="10"/>
            praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud <lb/>
            haereticos uel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non <lb/>
            distinguebatur sacramentum ab effectu uel usu sacramenti; <lb/>
            et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et

<note rend="script" type="footnote"> 1 certe.. P 3 unitatem <hi rend="italic">V</hi> eadem P 4 quam] quas <lb/>
            P* 5 sint <hi rend="italic">AV:</hi> sunt <hi rend="italic">Pv</hi> 6 in] <hi rend="italic">om. V</hi> positus saluus Al <lb/>
            saluos fecit — positoe] <hi rend="italic">om. P*</hi> 7 positos <hi rend="italic">(OCTU corr.) A</hi> 8 boni <lb/>
            catholici <hi rend="italic">(om</hi>. et) <hi rend="italic">APv</hi> 10 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXV A CCXX <hi rend="italic">(sic) P</hi> CCXXXIII <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 11 VI de baptismo inter cetera <hi rend="italic">AP\'v</hi> multiB] muntis A <lb/>
            12 insidientibus P1 13 eus (i <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> apostolo] de apostolo <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 tardi«ores (ar <hi rend="italic">am. 2 in ras.) P</hi> exsistimo <hi rend="italic">V</hi> 16 nulla] <lb/>
            in illa <hi rend="italic">V</hi> st. dantis (ue <hi rend="italic">add. m. 2) A</hi> 17 aliud] hoc aliud <lb/>
            A 19 discutebatur A 20 ęgregiis (3 <hi rend="italic">a m. 2) V</hi> antistibus <lb/>
            <hi rend="italic">AGV</hi> antestibus <hi rend="italic">P</hi> 22 schismaticos (h <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> scismaticos <lb/>
            <hi rend="italic">p"</hi> 23 effectum <hi rend="italic">A</hi> 24 atque usus] <hi rend="italic">P* in ras</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="687"/>
            cordis rectitudine apud haereticos non inueniebatur, ipsum <lb/>
            quoque sacramentum illic non esse putabatur. sed conuertentibus <lb/>
            oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi <lb/>
            qui in ipsa unitate peruersi sunt et perdite uiuunt appareant <lb/>
            remissionem peccatorum nec' dare posse nec habere, quia non <lb n="5"/>
            malignis, sed bonis filiis dictum est: si cui dimiseritis <lb/>
            peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur, <lb/>
            habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum: <lb/>
            satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae toto orbe <lb/>
            diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis <lb n="10"/>
            consuetudo firmata est, etiam ouem, quae foris errabat et <lb/>
            dominicum caracterem a fallacibus depraedatoribus suis foris <lb/>
            acceperat, uenientem ad christianae unitatis salutem ab errore <lb/>
            corrigi, a captiuitate liberari, a uulnere sanari, caracterem <lb/>
            tamen in ea dominicum agnosci potius quam improbari, quando <lb n="15"/>
            quidem ipsum caracterem multi et lupi et lupis infigunt, qui <lb/>
            uidentur quidem intus esse, uerum tamen ad illam ouem, quae <lb/>
            etiam ex multis una est, non pertinere morum suorum fructibus <lb/>
            conuincuntur, in quibus in finem usque perdurant, quia <lb/>
            secundum praescientiam dei, sicut multae oues errant exterius, <lb n="20"/>
            sic multi lupi insidiantur interius, inter quos tamen nouit <lb/>
            deus qui sunt eius, qui non audiunt uocem nisi pastoris, <lb/>
            etiam cum clamat per similes pharisaeorum, de quibus dictum <lb/>
            est: quae dicunt facite. 
</p><p>Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est <lb n="25"/>
            caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,

<note type="footnote"> 6 Io. 20, 23 24 Matth. 23, 3 26 cf. I Tim. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 hercdicoa <hi rend="italic">A</hi> ipso <hi rend="italic">A</hi> 2 putebfctur P 3 oculis <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            ioteriores <hi rend="italic">AP</hi> 5 nec habere] non habere P 7 dimittuntur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ei] et <hi rend="italic">Pv</hi> 10 plenarii] ii <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. V;</hi> ex pl.enarii (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> <lb/>
            conchilii (h <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> 12 caracterem <hi rend="italic">V</hi> depredatoribus <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> .13 acciperat <hi rend="italic">APV</hi> 14 sanare P1 caracterem <hi rend="italic">APYqu:</hi> <lb/>
            carapterem <hi rend="italic">V1</hi> 15 ea (a <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr.) P</hi> 16 lupi] lapi <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            lupi et] om. <hi rend="italic">P</hi> 18 multi <hi rend="italic">A</hi> 20 praescientiam] presentiam P <lb/>
            errant] erant <hi rend="italic">V</hi> 22 deus <hi rend="italic">V:</hi> dominus <hi rend="italic">AP"</hi> 23 clamant P <lb/>
            25 spiritales P1 </note> <lb/>
             
<pb n="688"/>
            potest aliquid ex corpore, quod adhuc corrumpitur et aggrauat <lb/>
            animam, minus liquide cernere et aliter sapere, quod in eadem <lb/>
            caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit: sic in homine <lb/>
            carnali atque peruerso potest aliquod bonum et utile reperiri, <lb/>
            quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso<lb n="5"/>
            inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum <lb/>
            ferat, ita et in harundine sterili atque arida uel alligata solet <lb/>
            uua pendere. et ideo, sicut stultum est fructiferi palmitis <lb/>
            purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia <lb/>
            ubique suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus<lb n="10"/>
            propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis <lb/>
            uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro <lb/>
            auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur <lb/>
            assequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos <lb/>
            qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos<lb n="15"/>
            esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes <lb/>
            quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum <lb/>
            eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo <lb/>
            longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius <lb/>
            aequentur. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Item quisquis non habens caritatem et perditas uias morum <lb/>
            ingrediens pessimorum intus uidetur esse, cum foris sit, et <lb/>
            baptismum Christi nec in haereticis repetit, nihil eius adiuuat <lb/>
            sterilitatem quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur

<note type="footnote"> 1 cf. Sap. 9, 15 3 cf. Philipp. 3, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 liquide] loquide <hi rend="italic">V</hi> loqui Pl *»cernere (de ras.) <hi rend="italic">P</hi> 3 caritatem <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> reuelabit (b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> 4 aliquod (0 in i <lb/>
            r <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) P</hi> repperiri <hi rend="italic">ÅPV!\'</hi> repperire P1 5 sit (f <hi rend="italic">add</hi>. m. 2) <lb/>
            P ut] et P fructuosum P\' infructuoso <hi rend="italic">V</hi> 6 quod] <hi rend="italic">add. <lb/>
            P\' supr. uers</hi>. porgandum <hi rend="italic">Å</hi> 7 arundine <hi rend="italic">Av</hi> stereli <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            8 stulti v frncteferi <hi rend="italic">A</hi> fructifero <hi rend="italic">V</hi> 10 praecisus] ci <hi rend="italic">ex</hi> ib(?) <lb/>
            <hi rend="italic">corr. P</hi> recedentes <hi rend="italic">v</hi> 11 baptixat <hi rend="italic">Å</hi> quia] quia qui P <lb/>
            haeredicis <hi rend="italic">Å</hi> 12 tanto uiro] tantum uero v 13 ea] <hi rend="italic">om. Plv</hi> <lb/>
            15 separatos] separatus P 16 parum] pari v sceleri deputantes <lb/>
            <hi rend="italic">.v</hi> 19 faecunditate <hi rend="italic">V</hi> 21 caritate <hi rend="italic">A</hi> 23 reppetit P <lb/>
            24 sterelitatem <hi rend="italic">A</hi> faecundatur <hi rend="italic">V</hi> oneratur P </note> <lb/>
             
<pb n="689"/>
            alieno. fieri autem potest, ut aliquis nigeat in radicem caritatis <lb/>
            et in quo Cyprianus aliter sapnit rectissime sapiat, et <lb/>
            tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint et in <lb/>
            isto quam in Cypriano plura purganda sint. non solum itaque <lb/>
            malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile <lb n="5"/>
            coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae <lb/>
            gratiae uiros numerat pia mater ecclesia, quamuis <lb/>
            isti et apud haereticos agnoscant baptismum Christi, illi <lb/>
            autem aliter uisum sit, ut per eum minus aliquid uidentem <lb/>
            et in unitate firmissime permanentem manifestius demonstraretur <lb n="10"/>
            haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur uinculum <lb/>
            pacis. neque enim pharisaei caeci, quamuis dicentes aliquando <lb/>
            quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamuis <lb/>
            dicenti aliquando quod fieri non debebat. non solum autem <lb/>
            istorum ariditas illius uiriditati non conferenda est, sed nec <lb n="15"/>
            aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. gentes enim <lb/>
            iudaizare nemo nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc <lb/>
            in ecclesia, quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus <lb/>
            est. quapropter reddens debitam reuerentiam dignumque <lb/>
            honorem, quantum ualeo, persoluens pacifico episcopo et <lb n="20"/>
            glorioso martyri Cypriano audeo tamen dicere aliter eum sensisse <lb/>
            de schismaticis uel haereticis baptizandis, quam postea <lb/>
            ueritas prodidit, non ex mea, sed ex uniuersa ecclesiae sententia <lb/>
            plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata, <lb/>
            sicut uenerans pro sui merito Petrum, primum apostolorum <lb n="25"/>
            et eminentissimum martyrem, audeo tamen dicere non eum <lb/>
            1

<note rend="script" type="footnote">1 uegeat <hi rend="italic">A</hi> 3 faecunda <hi rend="italic">V</hi> sint] sunt <hi rend="italic">A IV</hi> sit P* 4 plura <lb/>
            O <lb/>
            quam in cypriano A porganda <hi rend="italic">A</hi> sit (n <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> <lb/>
            5 cumparamuB <hi rend="italic">AP</hi> 6 aequamus <hi rend="italic">A</hi> paucus A 8 baeredicus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> agnoscant <hi rend="italic">V: cognoscant APv</hi> 9 sit] <hi rend="italic">ex</hi> eat <hi rend="italic">corr. A\'</hi> <lb/>
            &lt; <lb/>
            10 unitatem <hi rend="italic">V</hi> 13 debeat P 14 dicendi (t <hi rend="italic">a m. 2) A</hi> <lb/>
            15 non conferenda <hi rend="italic">A:</hi> conferenda non <hi rend="italic">OPv</hi> conferenda <hi rend="italic">Y (cf. p. 618,<lb/>
             11)</hi> 16 aliorum (o <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr.) P</hi> adaequandum <hi rend="italic">OIV</hi> 18 proficerit<lb/>
             <hi rend="italic">PlVv</hi> petro., apostolatui] apoetolo <hi rend="italic">v</hi> 19 debita <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 22 scismaticis <hi rend="italic">Pv</hi> 23 uniuerea <hi rend="italic">V:</hi> uniuersae <hi rend="italic">APv</hi> <lb/>
            24 conchilii (h <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> 25 merito (o <hi rend="italic">ex</hi> 11 <hi rend="italic">corr.) P</hi> 26 emenentissimum <lb/>
            P1 martyrum <hi rend="italic">API Y\'tI</hi> </note>

<note type="footnote">VIIII. </note>

<note type="footnote">44 </note> <lb/>
             
<pb n="690"/>
            recte fecisse, ut gentes iudaizare cogerentur. etiam hoc enim <lb/>
            dico non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina per <lb/>
            uniuersam ecclesiam retenta atque seruata. 
</p><p>Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita <lb/>
            Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse<lb n="5"/>
            habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter <lb/>
            ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter, cum <lb/>
            illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, atque nihil <lb/>
            interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto <lb/>
            peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto melior <lb n="10"/>
            id habeat inter bonos. ac per hoc nihil etiam interest, quanto <lb/>
            peior id tradat, sicut nihil interest, quanto melior; atque ita <lb/>
            nihil interest, quanto peior id accipiat, sicut nihil interest, <lb/>
            quanto melior. illud enim per se ipsum et in eis qui non <lb/>
            aequaliter (iusti sunt et in eis qui non aequaliter) iniqui sunt<lb n="15"/>
            aequaliter sanctum est. 
</p></div><div n="233" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXV. EX EODEM LIBRO VI DE BAPTISMO. QVOD SVB EODEM BAPTISMO PECCATA DIMITTANTVR PROPTER VINCVLVM CARI- TATIS, SVB QVO TENEBANTVB PROPTER SACRILEGIVM DIVISIO- NIS; ET DE LAVDE SANCTI CVPRIANI. </title></ab><p> Sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, <lb/>
            quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest <lb/>
            tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed

<note type="footnote"> 2 cf. Gal. 2, 14 </note>

<note type="footnote"> 3 retenda (d <hi rend="italic">in</hi> t <hi rend="italic">corr.) P</hi> retentam <hi rend="italic">A</hi> seruatam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            4 infra merita <hi rend="italic">V:</hi> infra merita positus <hi rend="italic">AP</hi> infirmaret apostius <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            5 bonos <hi rend="italic">Al</hi> 7 perniciosae <hi rend="italic">A</hi> 8 utriusque <hi rend="italic">P\'v</hi> sit] si <lb/>
            v 9 quanto] quando v 10 id habeat] habeat id v habebat <lb/>
            <hi rend="italic">(om</hi>. id) <hi rend="italic">Pl</hi> 11 id] <hi rend="italic">om. P</hi> 15 iusti lont-aequaliter a: om. <lb/>
            Ubri 17 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXVI <hi rend="italic">A</hi> CCXXXIII P CCXXXIIII Gv 18 de <lb/>
            baptismo VI <hi rend="italic">AP</hi> 19 dimittuntur v 20 sacrilegio <hi rend="italic">A</hi> diniaioni.<lb/>
             (s ras.) <hi rend="italic">A</hi> 21 et de laude - Cypriani] <hi rend="italic">om. A</hi> sancti laude <lb/>
            P" 22 baptismo Pl 23 id habeat] habeat id P habeat GJt7 <lb/>
            et] id eat v 24 (habere) saparatus <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="691"/>
            quam perniciose tradere! ille autem cui tradit potest salubriter <lb/>
            accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque <lb/>
            accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis <lb/>
            non alienato aliqua necessitate mortis urguentis in aliquem <lb/>
            haereticum irruerent et ab eo Christi baptismum sine illius <lb n="5"/>
            peruersitate perciperent et, sine defuncti siue liberati, nequaquam <lb/>
            apud eos remanerent ad quos numquam corde <lb/>
            transierant. si autem etiam ipse separatus accipiat, tanto <lb/>
            perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non <lb/>
            bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, <lb n="10"/>
            quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo, si <lb/>
            ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus <lb/>
            uenerit ad catholicam pacem, sub eodem baptismate, quod <lb/>
            acceperat, eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, <lb/>
            sub quo baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium <lb n="15"/>
            diuisionis, quia illud et in homine iusto et in homine iniusto <lb/>
            semper sanctum est, quod neque alicuius aequitate augetur <lb/>
            neque alicuius iniquitate minuitur. 
</p><p rend="script">Quae cum ita sint, quid huic perspicuae ueritati offuit, <lb/>
            quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt <lb n="20"/>
            suasque in idem conuenientes proprias protulerint, nisi <lb/>
            ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas <lb/>
            innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente <lb/>
            remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, <lb/>
            quia socios non inueniebat erroris; tam multis autem

<note rend="script" type="footnote"> 1 perniciose <hi rend="italic">AOlMPV</hi> perneciose 17: p. habere tam perniciose <hi rend="italic">aG\'</hi> <lb/>
            3 accedit P 4 alienato] alimento v nrguentis <hi rend="italic">MV:</hi> urgente <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> urgentia (u add., is <hi rend="italic">ex</hi> es <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> Ilrgentes" 5 irruerunt v <lb/>
            illiua] ullius P 7 apud eos] <hi rend="italic">om</hi>. Pl 8 accipiat <hi rend="italic">MY:</hi> acceperit <lb/>
            <hi rend="italic">AGPv</hi> 9 <hi rend="italic">(et</hi> 10) accepit P1 quanto magie-accipitj <hi rend="italic">om. Ml</hi> <lb/>
            10 exitum (i <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 12 ab] ad <hi rend="italic">M</hi> 13 eadem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 acciperat <hi rend="italic">MY</hi> 15 baptismate (e <hi rend="italic">ex</hi> is <hi rend="italic">corr.) P</hi> tenebuntur <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 18 minuetur v 19 perspicue <hi rend="italic">MY"</hi> offuit <hi rend="italic">MY:</hi> <lb/>
            officit <hi rend="italic">AGPv</hi> 21 Msuasque (in <hi rend="italic">ras.) P</hi> 22 magis] <hi rend="italic">om. P1</hi> <lb/>
            23 ista] ita P* 24 schismatis (h <hi rend="italic">del. m. 2) Y</hi> scismatis Pv <lb/>
            25 socius <hi rend="italic">P*</hi> </note>

<note type="footnote">44* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="692"/>
            sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in <lb/>
            unitate permansit catholicae uniuersitatis, sanctissimum uinculum <lb/>
            non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. 
</p></div><div n="234" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXVI. EX EODEM LIBRO VI. QVOD SACRAMENTVM BAPTISMI ET IN MALO ET IN BONO HOMINE SIT AEQVALE. </title></ab><p rend="script"> Potest ergo fieri, ut aliquis peior sit ethnico et tamen in <lb/>
            eo Christi sacramentum non solum sit sed etiam non sit peius <lb/>
            quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo <lb/>
            homine est, non eum seruauit, sed animo et uoluntate uiolauit,<lb n="10"/>
            tamen, quantum ad ipsum attinet sacramentum, et cum <lb/>
            contemtore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. <lb/>
            nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles ? peiores <lb/>
            ergo erant Iudaei, quibus dominus dicit: tolerabilius erit <lb/>
            Sodomis in die iudicii quam uobis, et quibus propheta<lb n="15"/>
            dicit: iustificastis Sodomam, id est: in comparatione <lb/>
            uestra Sodoma iustificata est. numquid tamen ideo sacramenta <lb/>
            diuina, quae apud Iudaeos erant, talia erant, quales <lb/>
            ipsi erant? quae dominus quoque ipse suscepit et ad ea celebranda <lb/>
            leprosos, quos mundauerat, misit, et ea Zachariae <lb/>
            ministranti angelus astitit eumque in templo sacrificantem

<note type="footnote"> 14 Matth. 11, 24 16 Ezech. 16, 51 20 cf. Luc. 17,14 <lb/>
            cf. Luc. 1, 11 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sibiJ ibi A conseiitientibus] conuenientibus A 3 timore] <lb/>
            more v solitudinis] sollicitudinis <hi rend="italic">MP</hi> 4 <hi rend="italic">csp</hi>. CCiVll <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ccxxxnn P CCXXXV <hi rend="italic">Gv</hi> 5 VI] VI de baptismo <hi rend="italic">Pv</hi> 7 ethinco <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 8 non sit] n <hi rend="italic">pr. ex</hi> f <hi rend="italic">corr. m. 1 V</hi> peius (u <hi rend="italic">ex</hi> o eorr.) <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 9 etsi] si <hi rend="italic">A</hi> quanto v 10 uiolaoit] biolauit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            11 et cum] in <hi rend="italic">A</hi> 12 contemtore <hi rend="italic">AP1:</hi> contemtorem <hi rend="italic">V</hi> temptore 111 <lb/>
            13 ethinci <hi rend="italic">Å</hi> 16 iustificatia (?) <hi rend="italic">Vv</hi> comparationemeetra (m deL, n <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 19 ipse] <hi rend="italic">om. v</hi> suacipit <hi rend="italic">A</hi> .20 leprosoi (os <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> UB <hi rend="italic">corr.) A</hi> ea] owt. v zaccariae A 21 tdatitit <hi rend="italic">AJB</hi> <lb/>
            asistit <hi rend="italic">Y</hi> eumque] cumque <hi rend="italic">F</hi> templum <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="693"/>
            exauditum esse nuntiauit. haec eadem sacramenta et in bonis <lb/>
            hominibus illius temporis erant et in malis peioribus quam <lb/>
            sunt ethnici, quando quidem in malitia Sodomitis praelati <lb/>
            sunt, et tamen illa sacramenta erant utrisque integra atque <lb/>
            diuina. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Nam et ipsi gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis <lb/>
            suis habere potuerunt, non improbauerunt sancti nostri, quamuis <lb/>
            illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam <lb/>
            ceterosque perditos mores detestandi essent et, nisi corrigerentur, <lb/>
            diuino iudicio puniendi. nam et Paulus apostolus <lb n="10"/>
            apud Athenienses, cum de deo quaedam diceret, perhibuit <lb/>
            testimonium, quod quidam eorum tale aliquid dixerint, quod <lb/>
            utique, si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non improbaretur, <lb/>
            et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem <lb/>
            ethnicos utitur testibus. nam cum de magis loqueretur: <lb n="15"/>
            tamen, inquit, praecipuus Ostanes et formam ueri <lb/>
            dei negat conspici posse et angelos ueros dicit <lb/>
            sedi eius assistere. in quo et Plato pari ratione <lb/>
            consentit et unum deum seruans ceteros angelos <lb/>
            uel daemonas dicit; Hermes quoque Trimegistus <lb n="20"/>
            unum deum loquitur et eum incomprehensibilem <lb/>
            atque inaestimabilem confitetur. si ergo isti uenissent <lb/>
            ad percipiendam christianam salutem, non eis utique <lb/>
            diceretur: "hoc malum habetis" uel: "falsum habetis", sed plane <lb/>
            merito diceretur: "hoc uobis, quamuis integrum et uerum, <lb n="25"/>
            nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam ueniretis". si

<note type="footnote"> 11 cf. Act. 17, 28 16 Cypr. Quod idol. dii n. s. 6 (I 24, 2 <lb/>
            ed. Hartel) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 peioribus] et peioribus v 3 ethinci <hi rend="italic">A</hi> 4 utrisque <hi rend="italic">V:</hi> in <lb/>
            utrisque <hi rend="italic">Av</hi> adque <hi rend="italic">A</hi> 7 nostri] <hi rend="italic">om. v</hi> 8 hidolatriam (h <lb/>
            <hi rend="italic">del</hi>. m. 2) <hi rend="italic">V</hi> idolatrium <hi rend="italic">A</hi> 11 perhibuit] phibuit <hi rend="italic">A</hi> 12 tali <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 13 uenirent] uenerint <hi rend="underline">quod utiq. A</hi> in] <hi rend="italic">om. A</hi> 14 et] <lb/>
            om. v 16 tamen <hi rend="italic">MV:</hi> quorum tamen <hi rend="italic">AGPv</hi> precipuus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            praecipuos <hi rend="italic">Gt",</hi> Ostanes <hi rend="italic">AG3MP7V:</hi> ostantes <hi rend="italic">GlPlv,</hi> alibi CoCrenes <lb/>
            <hi rend="italic">G1</hi> in <hi rend="italic">mg</hi>. ueri] <hi rend="italic">om. A</hi> 18 adsistere <hi rend="italic">A</hi> 20 daemona <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            daemones v 21 incompraehensibilem <hi rend="italic">A</hi> 22 adque <hi rend="italic">A</hi> 25 integram <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 26 ueneritis <hi rend="italic">A"</hi> </note> 
<pb n="694"/>
            
</p><p>ergo in ipsis ethnicis potest aliquid diuinum inueniri recteque <lb/>
            approbari, quamuis eis salus adhuc a Christo praestanda sit, <lb/>
            non oportet nos ita moueri, etiam si peiores sint haeretici, <lb/>
            ut quod in eis malum ipsorum est uelimus corrigere et quod <lb/>
            in eis bonum est Christi nolimus agnoscere. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="235" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCXVII. EX LIBRO VII DE BAPTISMO. QVOD CARITATE CVPRIANI SANCTI HI QVI PER ILLIVS SENTENTIAM SE VOLVNT EXCVSARE DAM- NENTVR. </title></ab><p rend="script"> Verius uniuersitati ecclesiae catholicae placuit, ut haeretici<lb/>
            uel schismatici, qui iam Christi baptismum illic unde ueniunt <lb n="10"/>
            acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur <lb/>
            ab errore suo correcti, in caritate radicati atque fundati, ut, <lb/>
            quod attinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, <lb/>
            sed prosit quod inerat. et beatus quidem Cyprianus iam<lb/>
            corpore, quod corrumpitur, non aggrauante animam nec deprimente <lb n="15"/>
            terrena inhabitatione sensum multa cogitantem serenius <lb/>
            perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. adiuuet <lb/>
            itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate <lb/>
            tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino <lb/>
            bona eius, quantum possumus, imitemur. si quid autem aliter <lb n="20"/>
            sensit et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc <lb/>
            eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe impares <lb/>
            meritis suis ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius <lb/>
            ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate<lb/>
            sectantes aduersus haereticos atque schismaticos

<note type="footnote"> 16 cf. Sap. 9, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sit] sic <hi rend="italic">A</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXVIII <hi rend="italic">A</hi> CCXXXV <hi rend="italic">P</hi> CCXXXVI <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">de baptismo VII A sancti MV: om. AGPv</hi> 11 schismatici (h <lb/>
            <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> scismatici <hi rend="italic">Pv</hi> 12 acciperunt <hi rend="italic">A</hi> 13 atque] et <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 aerenus <hi rend="italic">Pv</hi> 19 mortalitate] mortali <hi rend="italic">delit. A</hi> 23 eo] <hi rend="italic">cklituit<lb/>
             in A</hi> impares] inp***« <hi rend="italic">A</hi> 25 ęgregium (q <hi rend="italic">a m. 2) V</hi> <lb/>
            egregius <hi rend="italic">A</hi> 26 heredicos <hi rend="italic">A</hi> atque <hi rend="italic">V:</hi> uel <hi rend="italic">Av</hi> schismaticos <lb/>
            (h <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> scismaticos <hi rend="italic">Pv</hi> enotemus <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="695"/>
            enodemus: quos praecisos ab unitate, quam tenuit, et arescentes <lb/>
            caritate, qua uiguit, et elapsos ab humilitate, qua stetit, tanto <lb/>
            amplius improbat atque condemnat, quanto magis eos nouit <lb/>
            ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad paciicandum <lb/>
            imitari nolle quod fecit. sicut illi qui se christianos <lb n="5"/>
            
</p><p>Nazarenos uocant et more iudaico carnalia praeputia circumcidunt, <lb/>
            nati haeretici ex illo errore, in quem Petrus deuians <lb/>
            a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt: sicut <lb/>
            ergo illi Petro in primatu apostolorum martyrii gloria coronato <lb/>
            in sua peruersitate praecisi ab ecclesia remanserunt, sic <lb n="10"/>
            isti Cypriano per abundantiam caritatis in sorte sanctorum <lb/>
            passionis claritate suscepto se ipsos exules unitatis agnoscunt <lb/>
            et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis <lb/>
            opponunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>