CXIII EX LIBRO DE BAPTISMO V. QVOD AQVA BAPTISMATIS ET INTRA ECCLESIAM SALVET ET EXTRA ECCLESIAM DAMNET. Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic dominus nouit qui sunt eius. namque in illa ineffabili praescientia multi, qui foris uidentur, intus sunt et multi, qui intus uidentur, foris sunt. ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro uita aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria. Hinc itaque iam facilior nobis et expeditior arcae illius, cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. ait enim Petrus: in arca Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam; quod et uos simili forma baptismi saluas facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae 10 Cant. 4, 12 et 15 17 cf. Gen. 6, 14 et 22 18 I Petre 3, 20 sq. 1 cap . CCXIII (sic) A CCXXXI P CCXXXII Gv 3 damnat A 4 uiannt APl 6 iacent (a add. m. 2) P nouit dominns APv 7 praescientia V: praesentia A praescientia dei v praesentia dei P 8 uidentur] om. Pv 9 qui] quia A intrinsecus A et] om. v 10 sunt] sint v 11 paradissos (8 dd . m. 2) V paradysns v fructum A pumorum A 12 horum] t. horum (t add. m. 2) P 13 futura A uitae aeternae Pl 15 et] om. v sacrasancta P 16 et] om. A 17 fabricator (tor am. 2 in ras.) P guuernator V gubernatur P1 19 hominumj om. v aqua V 20 simile A baptismi V: baptisma APv salnas V: saluos APv facit (a ex e corr.) P interrogatio. quapropter, sicut apparet hominibus, in unitate catholica baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio ? aut quomodo salui fiunt per aquam qui sancto baptismate male utentes, cum uideantur esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis moribus perseuerant? aut quomodo non sunt per aquam saluati quos in praeteritum cum eo baptismate, quod in haeresi acceperant, in ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat ? eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit, in qua nemo nisi per aquam saluatus est. ipse enim dicit: potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in arca; et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri et ut quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur, quia illic eis incipit aqua prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salui facti in arca. nisi per aquam. et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius deputentur; male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. 11 Cypr. ep. 73, 23 (p. 796, 14sqq. ed. Hartel) 1 aparet P 2 baptizatis APv 3 non est] non e (a ras.) P 5 aqua P uideatur P 6 flagitiosis] flatiosis P 8 quod] quos P 9 acciperant A V ecclesia. (m ras.) P am- missos A V amisus P1 amisos F* ipse (e ex i corr.) P 10 saluus A 11 qua] quo v 12 misericordia sua] per misericordiam suam v 18 eos Cypriani codd.: eis Zibri; on scribendum: eis et qui? amissi P 16 area (om . in) V 17 et si in areal om. v arca] et arga A 18 ut (om . et) A praesentiam (ci add. m. 2) P 20 facti] om. A 22 per eandem- baptizati] om. Pl uerus (* add. m. 2) P 23 deputetur (n add. m. 2) P utentes] ut utentes P 24 accidit] accedit P certe manifestum est id quod dicitur in ecclesia intus et foris in corde, non in corpore cogitandum, quando quidem omnes, qui corde sunt in arcae unitate, per eandem aquam salui fiunt, per quam omnes, qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sunt siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit et extra aream positos interemit, sic non alio, sed eodem baptismo et boni et catholici salui fiunt et mali catholici uel haeretici pereunt. CCXIIII. EX LIBRO DE BAPTISMO VI. QVOD MVLTIS LVPIS INTERIVS INSIDIANTIBVS ET MVLTIS OVIBVS EXTERIVS ERRANTIBVS SCIT DOMINVS QVI SVNT EIVS; ET DE SANCTO CVPRIANO VEL APO- STOLO PETRO. I I 1 Etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt baptis-15 mum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis siue accipientis posse uiolari. nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua caritate atque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est quibusdam etiam egregiis uiris, antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos uel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu uel usu sacramenti; et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et 1 certe.. P 3 unitatem V eadem P 4 quam] quas P* 5 sint AV: sunt Pv 6 in] om. V positus saluus Al saluos fecit — positoe] om. P* 7 positos (OCTU corr.) A 8 boni catholici (om . et) APv 10 cap . CCXV A CCXX (sic) P CCXXXIII Gv 11 VI de baptismo inter cetera AP\'v multiB] muntis A 12 insidientibus P1 13 eus (i add. m. 2) P apostolo] de apostolo v 15 tardi«ores (ar am. 2 in ras.) P exsistimo V 16 nulla] in illa V st. dantis (ue add. m. 2) A 17 aliud] hoc aliud A 19 discutebatur A 20 ęgregiis (3 a m. 2) V antistibus AGV antestibus P 22 schismaticos (h del. m. 2) V scismaticos p" 23 effectum A 24 atque usus] P* in ras . cordis rectitudine apud haereticos non inueniebatur, ipsum quoque sacramentum illic non esse putabatur. sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi qui in ipsa unitate peruersi sunt et perdite uiuunt appareant remissionem peccatorum nec' dare posse nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur, habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum: satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est, etiam ouem, quae foris errabat et dominicum caracterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, uenientem ad christianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captiuitate liberari, a uulnere sanari, caracterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam improbari, quando quidem ipsum caracterem multi et lupi et lupis infigunt, qui uidentur quidem intus esse, uerum tamen ad illam ouem, quae etiam ex multis una est, non pertinere morum suorum fructibus conuincuntur, in quibus in finem usque perdurant, quia secundum praescientiam dei, sicut multae oues errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius, inter quos tamen nouit deus qui sunt eius, qui non audiunt uocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes pharisaeorum, de quibus dictum est: quae dicunt facite. Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, 6 Io. 20, 23 24 Matth. 23, 3 26 cf. I Tim. 1, 5 1 hercdicoa A ipso A 2 putebfctur P 3 oculis Vv ioteriores AP 5 nec habere] non habere P 7 dimittuntur A ei] et Pv 10 plenarii] ii ex u corr. V; ex pl.enarii (a ras.) P conchilii (h del. m. 2) V 12 caracterem V depredatoribus Y .13 acciperat APV 14 sanare P1 caracterem APYqu: carapterem V1 15 ea (a ex o corr.) P 16 lupi] lapi A lupi et] om. P 18 multi A 20 praescientiam] presentiam P errant] erant V 22 deus V: dominus AP" 23 clamant P 25 spiritales P1 potest aliquid ex corpore, quod adhuc corrumpitur et aggrauat animam, minus liquide cernere et aliter sapere, quod in eadem caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit: sic in homine carnali atque peruerso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat, ita et in harundine sterili atque arida uel alligata solet uua pendere. et ideo, sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubique suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur assequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur. Item quisquis non habens caritatem et perditas uias morum ingrediens pessimorum intus uidetur esse, cum foris sit, et baptismum Christi nec in haereticis repetit, nihil eius adiuuat sterilitatem quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur 1 cf. Sap. 9, 15 3 cf. Philipp. 3, 15 2 liquide] loquide V loqui Pl *»cernere (de ras.) P 3 caritatem V reuelabit (b ex u corr. m. 1) V 4 aliquod (0 in i r corr.) P repperiri ÅPV!\' repperire P1 5 sit (f add . m. 2) P ut] et P fructuosum P\' infructuoso V 6 quod] add. P\' supr. uers . porgandum Å 7 arundine Av stereli A 8 stulti v frncteferi A fructifero V 10 praecisus] ci ex ib(?) corr. P recedentes v 11 baptixat Å quia] quia qui P haeredicis Å 12 tanto uiro] tantum uero v 13 ea] om. Plv 15 separatos] separatus P 16 parum] pari v sceleri deputantes .v 19 faecunditate V 21 caritate A 23 reppetit P 24 sterelitatem A faecundatur V oneratur P alieno. fieri autem potest, ut aliquis nigeat in radicem caritatis et in quo Cyprianus aliter sapnit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae uiros numerat pia mater ecclesia, quamuis isti et apud haereticos agnoscant baptismum Christi, illi autem aliter uisum sit, ut per eum minus aliquid uidentem et in unitate firmissime permanentem manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur uinculum pacis. neque enim pharisaei caeci, quamuis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamuis dicenti aliquando quod fieri non debebat. non solum autem istorum ariditas illius uiriditati non conferenda est, sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. gentes enim iudaizare nemo nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc in ecclesia, quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus est. quapropter reddens debitam reuerentiam dignumque honorem, quantum ualeo, persoluens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano audeo tamen dicere aliter eum sensisse de schismaticis uel haereticis baptizandis, quam postea ueritas prodidit, non ex mea, sed ex uniuersa ecclesiae sententia plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata, sicut uenerans pro sui merito Petrum, primum apostolorum et eminentissimum martyrem, audeo tamen dicere non eum 1 1 uegeat A 3 faecunda V sint] sunt A IV sit P* 4 plura O quam in cypriano A porganda A sit (n add. m. 2) P 5 cumparamuB AP 6 aequamus A paucus A 8 baeredicus A agnoscant V: cognoscant APv 9 sit] ex eat corr. A\' < 10 unitatem V 13 debeat P 14 dicendi (t a m. 2) A 15 non conferenda A: conferenda non OPv conferenda Y (cf. p. 618, 11) 16 aliorum (o ex a corr.) P adaequandum OIV 18 proficerit PlVv petro., apostolatui] apoetolo v 19 debita A 22 scismaticis Pv 23 uniuerea V: uniuersae APv 24 conchilii (h del. m. 2) V 25 merito (o ex 11 corr.) P 26 emenentissimum P1 martyrum API Y\'tI VIIII. 44 recte fecisse, ut gentes iudaizare cogerentur. etiam hoc enim dico non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina per uniuersam ecclesiam retenta atque seruata. Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter, cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, atque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto melior id habeat inter bonos. ac per hoc nihil etiam interest, quanto peior id tradat, sicut nihil interest, quanto melior; atque ita nihil interest, quanto peior id accipiat, sicut nihil interest, quanto melior. illud enim per se ipsum et in eis qui non aequaliter (iusti sunt et in eis qui non aequaliter) iniqui sunt aequaliter sanctum est. CCXV. EX EODEM LIBRO VI DE BAPTISMO. QVOD SVB EODEM BAPTISMO PECCATA DIMITTANTVR PROPTER VINCVLVM CARI- TATIS, SVB QVO TENEBANTVB PROPTER SACRILEGIVM DIVISIO- NIS; ET DE LAVDE SANCTI CVPRIANI. Sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed 2 cf. Gal. 2, 14 3 retenda (d in t corr.) P retentam A seruatam A 4 infra merita V: infra merita positus AP infirmaret apostius v 5 bonos Al 7 perniciosae A 8 utriusque P\'v sit] si v 9 quanto] quando v 10 id habeat] habeat id v habebat (om . id) Pl 11 id] om. P 15 iusti lont-aequaliter a: om. Ubri 17 cap . CCXVI A CCXXXIII P CCXXXIIII Gv 18 de baptismo VI AP 19 dimittuntur v 20 sacrilegio A diniaioni. (s ras.) A 21 et de laude - Cypriani] om. A sancti laude P" 22 baptismo Pl 23 id habeat] habeat id P habeat GJt7 et] id eat v 24 (habere) saparatus A quam perniciose tradere! ille autem cui tradit potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urguentis in aliquem haereticum irruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et, sine defuncti siue liberati, nequaquam apud eos remanerent ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus accipiat, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo, si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad catholicam pacem, sub eodem baptismate, quod acceperat, eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, sub quo baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium diuisionis, quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque alicuius aequitate augetur neque alicuius iniquitate minuitur. Quae cum ita sint, quid huic perspicuae ueritati offuit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerint, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris; tam multis autem 1 perniciose AOlMPV perneciose 17: p. habere tam perniciose aG\' 3 accedit P 4 alienato] alimento v nrguentis MV: urgente A urgentia (u add., is ex es corr. m. 2) P Ilrgentes" 5 irruerunt v illiua] ullius P 7 apud eos] om . Pl 8 accipiat MY: acceperit AGPv 9 (et 10) accepit P1 quanto magie-accipitj om. Ml 10 exitum (i add. m. 2) P 12 ab] ad M 13 eadem M 14 acciperat MY 15 baptismate (e ex is corr.) P tenebuntur M 18 minuetur v 19 perspicue MY" offuit MY: officit AGPv 21 Msuasque (in ras.) P 22 magis] om. P1 23 ista] ita P* 24 schismatis (h del. m. 2) Y scismatis Pv 25 socius P* 44* sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit catholicae uniuersitatis, sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. CCXVI. EX EODEM LIBRO VI. QVOD SACRAMENTVM BAPTISMI ET IN MALO ET IN BONO HOMINE SIT AEQVALE. Potest ergo fieri, ut aliquis peior sit ethnico et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit sed etiam non sit peius quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo homine est, non eum seruauit, sed animo et uoluntate uiolauit, tamen, quantum ad ipsum attinet sacramentum, et cum contemtore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles ? peiores ergo erant Iudaei, quibus dominus dicit: tolerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis, et quibus propheta dicit: iustificastis Sodomam, id est: in comparatione uestra Sodoma iustificata est. numquid tamen ideo sacramenta diuina, quae apud Iudaeos erant, talia erant, quales ipsi erant? quae dominus quoque ipse suscepit et ad ea celebranda leprosos, quos mundauerat, misit, et ea Zachariae ministranti angelus astitit eumque in templo sacrificantem 14 Matth. 11, 24 16 Ezech. 16, 51 20 cf. Luc. 17,14 cf. Luc. 1, 11 sqq. 1 sibiJ ibi A conseiitientibus] conuenientibus A 3 timore] more v solitudinis] sollicitudinis MP 4 csp . CCiVll A ccxxxnn P CCXXXV Gv 5 VI] VI de baptismo Pv 7 ethinco A 8 non sit] n pr. ex f corr. m. 1 V peius (u ex o eorr.) A 9 etsi] si A quanto v 10 uiolaoit] biolauit V 11 et cum] in A 12 contemtore AP1: contemtorem V temptore 111 13 ethinci Å 16 iustificatia (?) Vv comparationemeetra (m deL, n add. m. 2) V 19 ipse] om. v suacipit A .20 leprosoi (os ex UB corr.) A ea] owt. v zaccariae A 21 tdatitit AJB asistit Y eumque] cumque F templum V exauditum esse nuntiauit. haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant et in malis peioribus quam sunt ethnici, quando quidem in malitia Sodomitis praelati sunt, et tamen illa sacramenta erant utrisque integra atque diuina. Nam et ipsi gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam ceterosque perditos mores detestandi essent et, nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi. nam et Paulus apostolus apud Athenienses, cum de deo quaedam diceret, perhibuit testimonium, quod quidam eorum tale aliquid dixerint, quod utique, si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non improbaretur, et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem ethnicos utitur testibus. nam cum de magis loqueretur: tamen, inquit, praecipuus Ostanes et formam ueri dei negat conspici posse et angelos ueros dicit sedi eius assistere. in quo et Plato pari ratione consentit et unum deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit; Hermes quoque Trimegistus unum deum loquitur et eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. si ergo isti uenissent ad percipiendam christianam salutem, non eis utique diceretur: "hoc malum habetis" uel: "falsum habetis", sed plane merito diceretur: "hoc uobis, quamuis integrum et uerum, nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam ueniretis". si 11 cf. Act. 17, 28 16 Cypr. Quod idol. dii n. s. 6 (I 24, 2 ed. Hartel) 2 peioribus] et peioribus v 3 ethinci A 4 utrisque V: in utrisque Av adque A 7 nostri] om. v 8 hidolatriam (h del . m. 2) V idolatrium A 11 perhibuit] phibuit A 12 tali A 13 uenirent] uenerint quod utiq. A in] om. A 14 et] om. v 16 tamen MV: quorum tamen AGPv precipuus A praecipuos Gt", Ostanes AG3MP7V: ostantes GlPlv, alibi CoCrenes G1 in mg . ueri] om. A 18 adsistere A 20 daemona A daemones v 21 incompraehensibilem A 22 adque A 25 integram A 26 ueneritis A" ergo in ipsis ethnicis potest aliquid diuinum inueniri recteque approbari, quamuis eis salus adhuc a Christo praestanda sit, non oportet nos ita moueri, etiam si peiores sint haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est uelimus corrigere et quod in eis bonum est Christi nolimus agnoscere. CCXVII. EX LIBRO VII DE BAPTISMO. QVOD CARITATE CVPRIANI SANCTI HI QVI PER ILLIVS SENTENTIAM SE VOLVNT EXCVSARE DAM- NENTVR. Verius uniuersitati ecclesiae catholicae placuit, ut haeretici uel schismatici, qui iam Christi baptismum illic unde ueniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur ab errore suo correcti, in caritate radicati atque fundati, ut, quod attinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. et beatus quidem Cyprianus iam corpore, quod corrumpitur, non aggrauante animam nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem serenius perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. adiuuet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino bona eius, quantum possumus, imitemur. si quid autem aliter sensit et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe impares meritis suis ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes aduersus haereticos atque schismaticos 16 cf. Sap. 9, 15 2 sit] sic A 6 cap . CCXVIII A CCXXXV P CCXXXVI Gv 7 de baptismo VII A sancti MV: om. AGPv 11 schismatici (h del. m. 2) V scismatici Pv 12 acciperunt A 13 atque] et v 17 aerenus Pv 19 mortalitate] mortali delit. A 23 eo] cklituit in A impares] inp***« A 25 ęgregium (q a m. 2) V egregius A 26 heredicos A atque V: uel Av schismaticos (h del. m. 2) V scismaticos Pv enotemus A enodemus: quos praecisos ab unitate, quam tenuit, et arescentes caritate, qua uiguit, et elapsos ab humilitate, qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis eos nouit ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad paciicandum imitari nolle quod fecit. sicut illi qui se christianos Nazarenos uocant et more iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore, in quem Petrus deuians a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt: sicut ergo illi Petro in primatu apostolorum martyrii gloria coronato in sua peruersitate praecisi ab ecclesia remanserunt, sic isti Cypriano per abundantiam caritatis in sorte sanctorum passionis claritate suscepto se ipsos exules unitatis agnoscunt et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis opponunt.